výhody registrácie

1. list Korinťanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Kor 7, 1-40

1 De quibus autem scripsistis, bo num est homini mulierem non non tangere; 2 propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat. 3 Uxori vir debitum reddat; similiter autem et uxor viro. 4 Mulier sui corporis potestatem non habet sed vir; similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier. 5 Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi et iterum sitis in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. 6 Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. 7 Volo autem omnes homines esse sicut meipsum; sed unusquisque proprium habet donum ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic. 8 Dico autem innuptis et viduis: Bonum est illis si sic maneant, sicut et ego; 9 quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere quam uri. 10 His autem, qui matrimonio iuncti sunt, praecipio, non ego sed Dominus, uxorem a viro non discedere 11 — quod si discesserit, maneat innupta aut viro suo reconcilietur — et virum uxorem non dimittere. 12 Ceteris autem ego dico, non Dominus: Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam; 13 et si qua mulier habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum. 14 Sanctificatus est enim vir infidelis in muliere, et sanctificata est mulier infidelis in fratre. Alioquin filii vestri immundi essent; nunc autem sancti sunt. 15 Quod si infidelis discedit, discedat. Non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi; in pace autem vocavit nos Deus. 16 Quid enim scis, mulier, si virum salvum facies? Aut quid scis, vir, si mulierem salvam facies? 17 Nisi unicuique, sicut divisit Dominus, unumquemque, sicut vocavit Deus, ita ambulet; et sic in omnibus ecclesiis doceo. 18 Circumcisus aliquis vocatus est? Non adducat praeputium! In praeputio aliquis vocatus est? Non circumcidatur! 19 Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est, sed observatio mandatorum Dei. 20 Unusquisque, in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. 21 Servus vocatus es? Non sit tibi curae; sed et si potes liber fieri, magis utere! 22 Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini; similiter, qui liber vocatus est, servus est Christi! 23 Pretio empti estis! Nolite fieri servi hominum. 24 Unusquisque, in quo vocatus est, fratres, in hoc maneat apud Deum. 25 De virginibus autem praeceptum Domini non habeo; consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. 26 Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. 27 Alligatus es uxori? Noli quaerere solutionem. Solutus es ab uxore? Noli quaerere uxorem. 28 Si autem acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccavit. Tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi, ego autem vobis parco. 29 Hoc itaque dico, fratres, tempus breviatum est; reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint, 30 et qui flent, tamquam non flentes, et qui gaudent, tamquam non gaudentes, et qui emunt, tamquam non possidentes, 31 et qui utuntur hoc mundo, tamquam non abutentes; praeterit enim figura huius mundi. 32 Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est, quae Domini sunt, quomodo placeat Domino; 33 qui autem cum uxore est, sollicitus est, quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, 34 et divisus est. Et mulier innupta et virgo cogitat, quae Domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu; quae autem nupta est, cogitat, quae sunt mundi, quomodo placeat viro. 35 Porro hoc ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis iniciam, sed ad id quod honestum est, et ut assidue cum Domino sitis sine distractione. 36 Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri, quod vult, faciat; non peccat: nubant. 37 Qui autem statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habet suae voluntatis, et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam, bene faciet; 38 igitur et, qui matrimonio iungit virginem suam, bene facit; et, qui non iungit, melius faciet. 39 Mulier alligata est, quanto tempore vir eius vivit; quod si dormierit vir eius, libera est, cui vult nubere, tantum in Domino. 40 Beatior autem erit, si sic permanserit secundum meum consilium; puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo.

1Kor 7, 1-40





Verš 32
Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est, quae Domini sunt, quomodo placeat Domino;
1Tim 5:5 - Quae autem vere vidua est et desolata, sperat in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die;

Verš 3
Uxori vir debitum reddat; similiter autem et uxor viro.
1Pt 3:7 - Viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri impertientes honorem, tamquam et coheredibus gratiae vitae, uti ne impediantur orationes vestrae.

Verš 5
Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi et iterum sitis in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.
Joe 2:16 - congregate parvulos et sugentes ubera, egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo.

Verš 7
Volo autem omnes homines esse sicut meipsum; sed unusquisque proprium habet donum ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic.
Sk 26:29 - Et Paulus: “ Optarem apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos, qui audiunt me hodie, fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his! ”.
Mt 19:12 - Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt; et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere, capiat ”.
1Kor 12:11 - haec autem omnia operatur unus et idem Spiritus, dividens singulis prout vult.

Verš 40
Beatior autem erit, si sic permanserit secundum meum consilium; puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo.
1Sol 4:8 - Itaque, qui spernit, non hominem spernit sed Deum, qui etiam dat Spiritum suum Sanctum in vos.

Verš 9
quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere quam uri.
1Tim 5:14 - Volo ergo iuniores nubere, filios procreare, dominas domus esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia;

Verš 10
His autem, qui matrimonio iuncti sunt, praecipio, non ego sed Dominus, uxorem a viro non discedere
Mal 2:14 - et dicitis: “Quam ob causam?”. Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem adulescentiae tuae, cui tu factus es infidelis; et haec particeps tua et uxor foederis tui.
Mt 5:32 - Ego autem dico vobis: Omnis, qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari; et, qui dimissam duxerit, adulterat.
Mt 19:9 - Dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur ”.
Mk 10:11 - Et dicit illis: “ Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit in eam;
Lk 16:18 - Omnis, qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur; et, qui dimissam a viro ducit, moechatur.

Verš 39
Mulier alligata est, quanto tempore vir eius vivit; quod si dormierit vir eius, libera est, cui vult nubere, tantum in Domino.
Rim 7:2 - Nam quae sub viro est mulier, viventi viro alligata est lege; si autem mortuus fuerit vir, soluta est a lege viri.

Verš 16
Quid enim scis, mulier, si virum salvum facies? Aut quid scis, vir, si mulierem salvam facies?
1Pt 3:1 - Similiter mulieres subditae sint suis viris, ut et si qui non cre dunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant,

Verš 20
Unusquisque, in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.
Ef 4:1 - Obsecro itaque vos ego, vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,
Flp 1:27 - Tantum digne evangelio Christi conversamini, ut sive cum venero et videro vos, sive absens audiam de vobis quia statis in uno Spiritu unanimes, concertantes fide evangelii;
Kol 1:10 - ut ambuletis digne Domino per omnia placentes, in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei,
1Sol 2:12 - deprecantes vos et consolantes testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocat vos in suum regnum et gloriam.

Verš 23
Pretio empti estis! Nolite fieri servi hominum.
1Kor 6:20 - Empti enim estis pretio! Glorificate ergo Deum in corpore vestro.
Heb 9:12 - neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa.
1Pt 1:18 - scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione a patribus tradita,

Verš 31
et qui utuntur hoc mundo, tamquam non abutentes; praeterit enim figura huius mundi.
Iz 40:6 - Vox dicentis: “ Clama! ”. Et dixi: “ Quid clamabo? ”. Omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos agri;
Jak 1:10 - dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos feni transibit.
Jak 4:14 - qui ignoratis, quae erit in crastinum vita vestra! Vapor enim estis ad modicum parens, deinceps exterminatur;
1Pt 1:24 - quia omnis caro ut fenum, et omnis gloria eius tamquam flos feni. Exaruit fenum, et flos decidit;
1Jn 2:17 - Et mundus transit, et concupiscentia eius; qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum.

1Kor 7,1-7 - Pavol tu nepodáva celú náuku o manželstve a panenstve, ale iba odpovedá na konkrétne otázky, ktoré sa v Korinte vyskytli.

1Kor 7,7 - "Ako som ja", t. j. neženatý.

1Kor 7,10 - Nerozlučnosť manželstva je stálou náukou Cirkvi od počiatku. Porov. Mt 5, 32; 19, 9; Mk 10, 11; Lk 16, 18.

1Kor 7,12 - "Ostatní" sú tí, ktorých manželský partner ostal nepokrstený.

1Kor 7,14 - Neveriaci manželský partner vďaka veriacemu partnerovi má určitým spôsobom účasť na svätosti Cirkvi a ich deti vzhľadom na kresťanského manžela patria k Božiemu ľudu.

1Kor 7,15 - Je to tzv. "Privilegium Paulinum". Podľa neho manželstvo nepokrstených možno rozviesť, ak sa jedna stránka dá pokrstiť a druhá, nepokrstená, nechce s ňou nažívať v pokoji. Pavol takto rozhodol na základe svojej apoštolskej moci.

1Kor 7,17-24 - V každom stave možno slúžiť Bohu a dosiahnuť spásu. Preto človek nemusí meniť stav. Neznamená to, že by Pavol schvaľoval otroctvo, hoci hovorí, že aj otrok môže vo svojom stave dosiahnuť spásu. Pavol neschvaľuje ani duchovné otroctvo človeka (v. 23) ako stav výlučnej závislosti od druhého človeka namiesto závislosti od Boha. Pokiaľ ide o staroveké otroctvo, Pavol sa tu nepokúša revolučne ho zničiť; kresťanstvo ho odstráni pretvorením ľudí. Porov. celý List Filemonovi.

1Kor 7,19 - Porov. Gal 6, 15; Rim 2, 29; Jn 14, 15.

1Kor 7,21 - Tento verš sa vysvetľuje dvojako: a) využiť otrocké postavenie na spásu; b) využiť možnosť stať sa slobodným.

1Kor 7,29 - Apoštol tu nemyslí na skorý koniec sveta. Skôr má pred očami krátkosť ľudského života a nestálosť sveta (v. 31).

1Kor 7,36-38 - Podľa klasického výkladu treba text chápať v tomto zmysle: V antickej spoločnosti mohol otec nakladať so svojou dcérou podľa ľubovôle. Tu ide o pannu žijúcu pod ochranou otca alebo tútora, ktorá už prekročila vek a ktorá by sa mala vydať ("má sa tak stať"). Výraz "nech sa vezmú" je všeobecný. Nie je teda potrebné vykladať ho v tom zmysle, že by medzi tútorom a pannou bol citový vzťah. Zdôrazňuje sa, že sú slobodní rozhodnúť sa, či sa panna vydá, alebo nie. Že je panenstvo lepšie, vysvitá z 38. verša.

1Kor 7,39 - Môže sa vydať, ale iba v Pánovi, čiže za kresťana.