výhody registrácie

Skutky apoštolov

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sk 28, 1-30

1 Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita in sula vocatur. 2 Barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis; accensa enim pyra, suscipiebant nos omnes propter imbrem, qui imminebat, et frigus. 3 Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et imposuisset super ignem, vipera, a calore cum processisset, invasit manum eius. 4 Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius, ad invicem dicebant: “ Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, Ultio non permisit vivere ”. 5 Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est; 6 at illi exspectabant eum in tumorem convertendum aut subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se dicebant eum esse deum. 7 In locis autem illis erant praedia principis insulae nomine Publii, qui nos suscipiens triduo benigne hospitio recepit. 8 Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere, ad quem Paulus intravit et, cum orasset et imposuisset ei manus, sanavit eum. 9 Quo facto, et ceteri, qui in insula habebant infirmitates, accedebant et curabantur; 10 qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus imposuerunt, quae necessaria erant. 11 Post menses autem tres, navigavimus in navi Alexandrina, quae in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum. 12 Et cum venissemus Syracusam, mansimus ibi triduo; 13 inde solventes devenimus Rhegium. Et post unum diem, superveniente austro, secunda die venimus Puteolos, 14 ubi, inventis fratribus, rogati sumus manere apud eos dies septem; et sic venimus Romam. 15 Et inde cum audissent de nobis fratres, occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tres Tabernas; quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam. 16 Cum introissemus autem Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite. 17 Factum est autem, ut post tertium diem convocaret primos Iudaeorum; cumque convenissent dicebat eis: “ Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens aut mores paternos, vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum, 18 qui cum interrogationem de me habuissent, volebant dimittere, eo quod nulla causa esset mortis in me; 19 contradicentibus autem Iudaeis, coactus sum appellare Caesarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare. 20 Propter hanc igitur causam rogavi vos videre et alloqui; propter spem enim Israel catena hac circumdatus sum ”. 21 At illi dixerunt ad eum: “ Nos neque litteras accepimus de te a Iudaea, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum. 22 Rogamus autem a te audire quae sentis; nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur ”. 23 Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plures, quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex Lege Moysis et Prophetis a mane usque ad vesperam. 24 Et quidam credebant his, quae dicebantur, quidam vero non credebant; 25 cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum: “ Bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres vestros 26 dicens: “Vade ad populum istum et dic: Auditu audietis et non intellegetis, et videntes videbitis et non perspicietis. 27 Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt et oculos suos compresserunt, ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur, et sanabo illos”. 28 Notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei; ipsi et audient! ”. 30 Mansit autem biennio toto in suo conducto; et suscipiebat omnes, qui ingrediebantur ad eum, 31 praedicans regnum Dei et docens quae sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione.

Sk 28, 1-30





Verš 1
Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita in sula vocatur.
Sk 27:26 - In insulam autem quandam oportet nos incidere ”.

Verš 5
Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est;
Mk 16:18 - serpentes tollent, et, si mortiferum quid biberint, non eos nocebit, super aegrotos manus imponent, et bene habebunt ”.
Lk 10:19 - Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici; et nihil vobis nocebit.

Verš 6
at illi exspectabant eum in tumorem convertendum aut subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se dicebant eum esse deum.
Sk 14:11 - Turbae autem cum vidissent, quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam Lycaonice dicentes: “ Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos! ”;

Verš 8
Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere, ad quem Paulus intravit et, cum orasset et imposuisset ei manus, sanavit eum.
Mt 8:14 - Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem et febricitantem;

Verš 16
Cum introissemus autem Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite.
Sk 24:23 - iubens centurioni custodiri eum et habere mitigationem, nec quemquam prohibere de suis ministrare ei.
Sk 27:3 - sequenti autem die, devenimus Sidonem, et humane tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere.

Verš 17
Factum est autem, ut post tertium diem convocaret primos Iudaeorum; cumque convenissent dicebat eis: “ Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens aut mores paternos, vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum,
Sk 24:12 - et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate,
Sk 25:8 - Paulo rationem reddente: “ Neque in legem Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quidquam peccavi ”.

Verš 20
Propter hanc igitur causam rogavi vos videre et alloqui; propter spem enim Israel catena hac circumdatus sum ”.
Sk 23:6 - Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducaeorum, et altera pharisaeorum, exclamabat in concilio: “ Viri fratres, ego pharisaeus sum, filius pharisaeorum; de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor ”.
Sk 24:21 - nisi de una hac voce, qua clamavi inter eos stans: De resurrectione mortuorum ego iudicor hodie apud vos! ”.

Verš 23
Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plures, quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex Lege Moysis et Prophetis a mane usque ad vesperam.
Gn 3:15 - Inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius; ipsum conteret caput tuum, et tu conteres calcaneum eius”.
Gn 22:18 - et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia oboedisti voci meae”.
Gn 26:4 - et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae,
Gn 49:10 - Non auferetur sceptrum de Iuda et baculus ducis de pedibus eius, donec veniat ille, cuius est, et cui erit oboedientia gentium;
Dt 18:15 - Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus; ipsum audietis,
2Sam 7:12 - Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de visceribus tuis; et firmabo regnum eius.
Ž 132:11 - Iuravit Dominus David veritatem et non recedet ab ea: “ De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
Iz 4:2 - In die illa erit germen Domini in splendorem et gloriam, et fructus terrae sublimis et exsultatio his, qui salvati fuerint de Israel.
Iz 7:14 - Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce, virgo concipiet et pariet filium et vocabit nomen eius Emmanuel;
Iz 9:6 - Magnum erit eius imperium, et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius, ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.
Iz 40:10 - ecce Dominus Deus in virtute venit, et brachium eius dominatur: ecce merces eius cum eo, et praemium illius coram illo.
Jer 23:5 - Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen iustum; et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iustitiam in terra.
Jer 33:14 - Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo verbum bonum, quod locutus sum ad domum Israel et ad domum Iudae.
Ez 34:23 - Et suscitabo super eas pastorem unum, qui pascat eas, servum meum David; ipse pascet eas et ipse erit eis in pastorem.
Ez 37:24 - Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum; in iudiciis meis ambulabunt et mandata mea custodient et facient ea.
Dan 9:24 - Septuaginta hebdomades decretae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio et prophetes, et ungatur Sanctus sanctorum.
Mi 7:20 - Dabis veritatem Iacob, misericordiam Abraham, quae iurasti patribus nostris a diebus antiquis.

Verš 24
Et quidam credebant his, quae dicebantur, quidam vero non credebant;
Sk 17:4 - Et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et Silae et de colentibus Graecis multitudo magna et mulieres nobiles non paucae.

Verš 26
dicens: “Vade ad populum istum et dic: Auditu audietis et non intellegetis, et videntes videbitis et non perspicietis.
Iz 6:9 - Et dixit: “ Vade, et dices populo huic: “Audientes audite et nolite intellegere, et videntes videte et nolite cognoscere”.
Ez 12:2 - “ Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas, qui oculos habent ad videndum et non vident, et aures ad audiendum et non audiunt, quia domus exasperans est.
Mt 13:14 - et adimpletur eis prophetia Isaiae dicens: "Auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis.
Mk 4:12 - ut videntes videant et non videant, et audientes audiant et non intellegant, ne quando convertantur, et dimittatur eis ”.
Lk 8:10 - Quibus ipse dixit: “ Vobis datum est nosse mysteria regni Dei, ceteris autem in parabolis, ut videntes non videant et audientes non intellegant.
Jn 12:40 - “ Excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor, ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur, et sanem eos ”.
Rim 11:8 - sicut scriptum est: “ Dedit illis Deus spiritum soporis, oculos, ut non videant, et aures, ut non audiant, usque in hodiernum diem ”.

Sk 28,4 - Bohyňa pomsty, Dike.

Sk 28,5 - Porov. Mk 16, 18; Lk 10, 19.

Sk 28,11 - Blížence Kastor a Polux v gréckej mytológii boli synmi Jupitera (Zeusa). Uctievali ich ako ochrancov námorníkov.

Sk 28,12 - Syrakúzy sú mesto na ostrove Sicília.

Sk 28,13 - Régium bol prístav na juhozápadnom konci Itálie oproti Sicílii. Dnes je to Reggio di Calabria. Puteoly, teraz Pozzuoli pri Neapole, udržiavali čulé obchodné styky s Orientom.

Sk 28,15 - Appiovo Fórum (Appii Forum) bolo mestečko asi 65 km južne od Ríma a Tri Taberny (Tres Tabernae) asi 49 km.

Sk 28,16 - Bol to spôsob domáceho väzenia pod stálym dozorom vojaka.

Sk 28,26-27 - Porov. Iz 6, 9–10; Mt 13, 14.

Sk 28,29 - Tento verš Neovulgáta vynecháva. Chýba v najstarších rukopisoch. Znie: "Ako to povedal, Židia od neho odišli, ale medzi sebou sa veľmi dohadovali."

Sk 28,31 - Potom Pavla oslobodili (porov. 2 Tim 4, 17). Neskôr ho znova uväznili, azda za ďalšieho prenasledovania kresťanov za Neróna; jeho mučenícka smrť (s privilégiom rímskeho občana) spadá do roku 67.