výhody registrácie

Skutky apoštolov

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sk 8, 1-39

1 Saulus autem erat consentiens neci eius. Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesiam, quae erat Hierosolymis; et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos. 2 Sepelierunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum. 3 Saulus vero devastabat ecclesiam, per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam. 4 Igitur qui dispersi erant, pertransierunt evangelizantes verbum. 5 Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum. 6 Intendebant autem turbae his, quae a Philippo dicebantur, unanimiter, audientes et videntes signa, quae faciebat: 7 ex multis enim eorum, qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant; multi autem paralytici et claudi curati sunt. 8 Factum est autem magnum gaudium in illa civitate. 9 Vir autem quidam nomine Simon iampridem erat in civitate magias faciens et dementans gentem Samariae, dicens esse se aliquem magnum; 10 cui attendebant omnes a minimo usque ad maximum dicentes: “ Hic est virtus Dei, quae vocatur Magna ”. 11 Attendebant autem eum, propter quod multo tempore magiis dementasset eos. 12 Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi, baptizabantur viri ac mulieres. 13 Tunc Simon et ipse credidit et, cum baptizatus esset, adhaerebat Philippo; videns etiam signa et virtutes magnas fieri stupens admirabatur. 14 Cum autem audissent apostoli, qui erant Hierosolymis, quia recepit Samaria verbum Dei, miserunt ad illos Petrum et Ioannem; 15 qui cum descendissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum Sanctum: 16 nondum enim super quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu. 17 Tunc imposuerunt manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum. 18 Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manuum apostolorum daretur Spiritus, obtulit eis pecuniam 19 dicens: “ Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum ”. 20 Petrus autem dixit ad eum: “ Argentum tuum tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri! 21 Non est tibi pars neque sors in verbo isto; cor enim tuum non est rectum coram Deo. 22 Paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Dominum, si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui; 23 in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse ”. 24 Respondens autem Simon dixit: “ Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum, quae dixistis ”. 25 Et illi quidem testificati et locuti verbum Domini, redibant Hierosolymam et multis vicis Samaritanorum evangelizabant. 26 Angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens: “ Surge et vade contra meridianum ad viam, quae descendit ab Ierusalem in Gazam; haec est deserta ”. 27 Et surgens abiit; et ecce vir Aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum, qui erat super omnem gazam eius, qui venerat adorare in Ierusalem 28 et revertebatur sedens super currum suum et legebat prophetam Isaiam. 29 Dixit autem Spiritus Philippo: “ Accede et adiunge te ad currum istum ”. 30 Accurrens autem Philippus audivit illum legentem Isaiam prophetam et dixit: “ Putasne intellegis, quae legis? ”. 31 Qui ait: “ Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? ”. Rogavitque Philippum, ut ascenderet et sederet secum. 32 Locus autem Scripturae, quem legebat, erat hic: “ Tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperit os suum. 33 In humilitate eius iudicium eius sublatum est. Generationem illius quis enarrabit? Quoniam tollitur de terra vita eius ”. 34 Respondens autem eunuchus Philippo dixit: “ Obsecro te, de quo propheta dicit hoc? De se an de alio aliquo? ”. 35 Aperiens autem Philippus os suum et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Iesum. 36 Et dum irent per viam, venerunt ad quandam aquam; et ait eunuchus: “ Ecce aqua; quid prohibet me baptizari? ”. 38 Et iussit stare currum; et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus, et baptizavit eum. 39 Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus; ibat autem per viam suam gaudens. 40 Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Caesaream.

Sk 8, 1-39





Verš 32
Locus autem Scripturae, quem legebat, erat hic: “ Tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperit os suum.
Iz 53:7 - Afflictus est et ipse subiecit se et non aperuit os suum; sicut agnus, qui ad occisionem ducitur, et quasi ovis, quae coram tondentibus se obmutuit et non aperuit os suum.

Verš 1
Saulus autem erat consentiens neci eius. Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesiam, quae erat Hierosolymis; et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos.
Sk 22:20 - et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, et ipse astabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum”.
Sk 11:19 - Et illi quidem, qui dispersi fuerant a tribulatione, quae facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phoenicen et Cyprum et Antiochiam, nemini loquentes verbum; nisi solis Iudaeis.

Verš 2
Sepelierunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum.
Gn 23:2 - et mortua est in Cariatharbe, quae est Hebron, in terra Chanaan; venitque Abraham, ut plangeret et fleret eam.
Gn 50:10 - Veneruntque ad Gorenatad (id est Aream rhamni), quae sita est trans Iordanem; ubi celebrantes exsequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies.
2Sam 3:31 - Dixit autem David ad Ioab et ad omnem populum, qui erat cum eo: “ Scindite vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite ante exequias Abner ”. Porro rex David sequebatur feretrum.

Verš 3
Saulus vero devastabat ecclesiam, per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam.
Sk 9:1 - Saulus autem, adhuc spirans minarum et caedis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum
Sk 22:4 - Qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres,
Sk 26:9 - Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere;
1Kor 15:9 - Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei;
Gal 1:13 - Audistis enim conversationem meam aliquando in Iudaismo, quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam;
1Tim 1:13 - qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate;

Verš 4
Igitur qui dispersi erant, pertransierunt evangelizantes verbum.
Mt 10:23 - Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam; amen enim dico vobis: Non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis.
Sk 11:19 - Et illi quidem, qui dispersi fuerant a tribulatione, quae facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phoenicen et Cyprum et Antiochiam, nemini loquentes verbum; nisi solis Iudaeis.

Verš 7
ex multis enim eorum, qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant; multi autem paralytici et claudi curati sunt.
Mk 16:17 - Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia eicient, linguis loquentur novis,
Sk 5:16 - Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Ierusalem, afferentes aegros et vexatos ab spiritibus immundis, qui curabantur omnes.
Sk 16:18 - Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit: “ Praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea ”; et exiit eadem hora.
Sk 19:11 - Virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli,

Verš 9
Vir autem quidam nomine Simon iampridem erat in civitate magias faciens et dementans gentem Samariae, dicens esse se aliquem magnum;
Sk 13:6 - Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum, cui nomen Bariesu,

Verš 17
Tunc imposuerunt manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.
Sk 6:6 - quos statuerunt ante conspectum apostolorum, et orantes imposuerunt eis manus.
Sk 13:3 - Tunc ieiunantes et orantes imponentesque eis manus dimiserunt illos.
Sk 19:6 - et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis et prophetabant.
1Tim 4:14 - Noli neglegere donationem, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyterii.
1Tim 5:22 - Manus cito nemini imposueris neque communicaveris peccatis alienis; teipsum castum custodi.
2Tim 1:6 - Propter quam causam admoneo te, ut resuscites donationem Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum;

Verš 35
Aperiens autem Philippus os suum et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Iesum.
Lk 24:45 - Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas.

Verš 20
Petrus autem dixit ad eum: “ Argentum tuum tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri!
Mt 10:8 - Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eicite; gratis accepistis, gratis date.

Verš 24
Respondens autem Simon dixit: “ Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum, quae dixistis ”.
Nm 21:7 - Et venerunt ad Moysen atque dixerunt: “ Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te; ora, ut tollat a nobis serpentes ”. Oravitque Moyses pro populo.

Verš 36
Et dum irent per viam, venerunt ad quandam aquam; et ait eunuchus: “ Ecce aqua; quid prohibet me baptizari? ”.
Sk 10:47 - “ Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi, qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos? ”.

Verš 27
Et surgens abiit; et ecce vir Aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum, qui erat super omnem gazam eius, qui venerat adorare in Ierusalem
Jn 12:20 - Erant autem Graeci quidam ex his, qui ascenderant, ut adorarent in die festo;

Sk 8,5 - Filip je jeden zo siedmich mužov, ktorých apoštoli ustanovili, aby "obsluhovali pri stoloch"; nie je totožný s apoštolom Filipom.

Sk 8,12 - "Meno" tu označuje samého Krista.

Sk 8,14-17 - Je to klasické miesto Svätého písma, ktoré poukazuje na jestvovanie sviatosti birmovania, odlišnej od krstu.

Sk 8,19 - Od tohto Šimona sa odvodzuje názov "simónia", ktorým sa označuje akékoľvek kupčenie so svätými vecami a úradmi v Cirkvi.

Sk 8,27 - "Kandaké" nie je vlastné meno, ale označuje hodnosť kráľovnej. Všetky etiópske kráľovné mali titul kandaké, ako zasa egyptskí králi sa menovali faraóni.

Sk 8,32 - Porov. Iz 53, 7.8.

Sk 8,32-32 - Iz 53, 7–8. Izaiáš predpovedá, že Mesiáš bude nevinne a trpezlivo trpieť a zomrie bolestnou a ponižujúcou smrťou.

Sk 8,37 - Tento verš Neovulgáta vynecháva. Znie: "Filip mu povedal: »Ak veríš z celého srdca, slobodno.« A on odpovedal: »Verím, že Ježiš Kristus je Boží Syn.«" Ide o veľmi starú glosu, ktorú zachovali niektoré grécke rukopisy, ako aj Vulgáta (text inšpirovaný krstnou liturgiou).

Sk 8,40 - Azot je mesto na pobreží Stredozemného mora, asi 37 km na sever od Gazy. Cézarea sa nachádza asi 50 km od dnešného Tel Avivu, tiež na morskom pobreží.