výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 123, 1-4

1 Canticum ascensionum. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in caelis. 2 Ecce sicut oculi servorum ad manus dominorum suorum, sicut oculi ancillae ad manus dominae suae, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri. 3 Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione; 4 quia multum repleta est anima nostra derisione abundantium et despectione superborum.

Ž 123, 1-4





Verš 1
Canticum ascensionum. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in caelis.
Ž 115:3 - Deus autem noster in caelo; omnia, quaecumque voluit, fecit.

Z 123 - O nadpise pozri poznámku k 120. žalmu.