výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 105, 1-45

1 ALLELUIA. Confitemini Domino et invocate nomen eius, annuntiate inter gentes opera eius. 2 Cantate ei et psallite ei, meditamini in omnibus mirabilibus eius. 3 Laudamini in nomine sancto eius, laetetur cor quaerentium Dominum. 4 Quaerite Dominum et potentiam eius, quaerite faciem eius semper. 5 Mementote mirabilium eius, quae fecit, prodigia eius et iudicia oris eius, 6 semen Abraham, servi eius, filii Iacob, electi eius. 7 Ipse Dominus Deus noster; in universa terra iudicia eius. 8 Memor fuit in saeculum testamenti sui, verbi, quod mandavit in mille generationes, 9 quod disposuit cum Abraham, et iuramenti sui ad Isaac. 10 Et statuit illud Iacob in praeceptum et Israel in testamentum aeternum 11 dicens: “ Tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae ”. 12 Cum essent numero brevi, paucissimi et peregrini in ea, 13 et pertransirent de gente in gentem et de regno ad populum alterum, 14 non permisit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges: 15 “ Nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari ”. 16 Et vocavit famem super terram et omne baculum panis contrivit. 17 Misit ante eos virum, in servum venumdatus est Ioseph. 18 Strinxerunt in compedibus pedes eius, in ferrum intravit collum eius, 19 donec veniret verbum eius, eloquium Domini purgaret eum. 20 Misit rex et solvit eum, princeps populorum, et dimisit eum; 21 constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae, 22 ut erudiret principes eius sicut semetipsum et senes eius prudentiam doceret. 23 Et intravit Israel in Aegyptum, et Iacob peregrinus fuit in terra Cham. 24 Et auxit populum suum vehementer et confortavit eum super inimicos eius. 25 Convertit cor eorum, ut odirent populum eius et dolum facerent in servos eius. 26 Misit Moysen servum suum, Aaron, quem elegit. 27 Posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham. 28 Misit tenebras et obscuravit, et restiterunt sermonibus eius. 29 Convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum. 30 Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum. 31 Dixit, et venit coenomyia et scinifes in omnibus finibus eorum. 32 Posuit pluvias eorum grandinem, ignem comburentem in terra ipsorum. 33 Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum. 34 Dixit, et venit locusta et bruchus, cuius non erat numerus, 35 et comedit omne fenum in terra eorum et comedit fructum terrae eorum. 36 Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis roboris eorum. 37 Et eduxit eos cum argento et auro; et non erat in tribubus eorum infirmus. 38 Laetata est Aegyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos. 39 Expandit nubem in protectionem et ignem, ut luceret eis per noctem. 40 Petierunt, et venit coturnix, et pane caeli saturavit eos. 41 Dirupit petram, et fluxerunt aquae, abierunt in sicco flumina. 42 Quoniam memor fuit verbi sancti sui ad Abraham puerum suum. 43 Et eduxit populum suum in exsultatione, electos suos in laetitia. 44 Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt, 45 ut custodiant iustificationes eius et leges eius servent. ALLELUIA.

Ž 105, 1-45





Verš 3
Laudamini in nomine sancto eius, laetetur cor quaerentium Dominum.
Ž 34:2 - ALEPH. Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo.

Verš 38
Laetata est Aegyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos.
Ex 12:33 - Urgebantque Aegyptii populum de terra exire velociter dicentes: “ Omnes moriemur ”.

Verš 10
Et statuit illud Iacob in praeceptum et Israel in testamentum aeternum
1Krn 16:17 - Et constituit illud Iacob in praeceptum et Israel in pactum sempiternum
Gn 28:13 - et Dominum innixum scalae dicentem sibi: “ Ego sum Dominus, Deus Abraham patris tui et Deus Isaac. Terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.
Gn 35:11 - Dixitque ei: “ Ego Deus omnipotens. Cresce et multiplicare; gens et congregatio nationum erunt ex te, reges de lumbis tuis egredientur.

Verš 11
dicens: “ Tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae ”.
Gn 13:15 - omnem terram, quam conspicis, tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum;
Gn 15:18 - In illo die pepigit Dominus cum Abram foedus dicens: “Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad magnum fluvium Euphraten,

Verš 12
Cum essent numero brevi, paucissimi et peregrini in ea,
1Krn 16:19 - cum essent pauci numero, parvi et coloni in ea.

Verš 45
ut custodiant iustificationes eius et leges eius servent. ALLELUIA.
Ex 19:4 - Vos ipsi vidistis, quae fecerim Aegyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum et adduxerim ad me.
Dt 4:1 - Et nunc, Israel, audi praecepta et iudicia, quae ego doceo vos, ut facientes ea vivatis et ingredientes possideatis terram, quam Dominus, Deus patrum vestrorum, daturus est vobis.
Dt 4:40 - Custodi praecepta eius atque mandata, quae ego praecipio tibi hodie, ut bene sit tibi et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi ”.
Dt 6:21 - dices ei: “Servi eramus pharaonis in Aegypto, et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti

Verš 14
non permisit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges:
Gn 35:5 - Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi filios Iacob.

Verš 17
Misit ante eos virum, in servum venumdatus est Ioseph.
Gn 37:28 - Et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes Ioseph de cisterna, vendiderunt eum Ismaelitis viginti argenteis. Qui duxerunt eum in Aegyptum.
Gn 37:36 - Madianitae autem vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphari eunucho pharaonis, magistro satellitum.
Gn 45:5 - Nolite contristari, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus. Pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum.

Verš 21
constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae,
Gn 41:40 - Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus meus oboediet; uno tantum regni solio te praecedam ”.

Verš 43
Et eduxit populum suum in exsultatione, electos suos in laetitia.
Ex 14:8 - Induravitque Dominus cor pharaonis regis Aegypti, et persecutus est filios Israel; at illi egressi erant in manu excelsa.
Nm 33:3 - Profecti igitur de Ramesse mense primo, quinta decima die mensis primi, altera die Paschae, filii Israel in manu excelsa, videntibus cunctis Aegyptiis

Verš 24
Et auxit populum suum vehementer et confortavit eum super inimicos eius.
Ex 1:7 - filii Israel creverunt et pullulantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram.
Ex 1:9 - et ait ad populum suum: “ Ecce, populus filiorum Israel multus et fortior nobis est;

Verš 25
Convertit cor eorum, ut odirent populum eius et dolum facerent in servos eius.
Ex 1:9 - et ait ad populum suum: “ Ecce, populus filiorum Israel multus et fortior nobis est;
Ex 1:12 - Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur et crescebant.

Verš 26
Misit Moysen servum suum, Aaron, quem elegit.
Ex 3:10 - sed veni, mittam te ad pharaonem, ut educas populum meum, filios Israel, de Aegypto ”.
Ex 4:12 - Perge igitur, et ego ero in ore tuo; doceboque te quid loquaris ”.

Verš 27
Posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham.
Ex 7:9 - “ Cum dixerit vobis pharao: "Ostendite signum", dices ad Aaron: Tolle virgam tuam et proice eam coram pharaone, ac vertetur in colubrum ”.

Verš 42
Quoniam memor fuit verbi sancti sui ad Abraham puerum suum.
Gn 15:14 - Verumtamen et gentem, cui servituri sunt, ego iudicabo, et post haec egredientur cum magna substantia.

Z 105 - Témou žalmu sú slová 11. verša: "Tebe dám kanaánsku krajinu ako váš podiel dedičný." Žalmista ďakuje za vernosť a splnenie tohto prísľubu ako aj za mnohé iné dobrodenia, ktoré Boh preukázal svojmu ľudu pred zaujatím tejto krajiny.

Z 105,6 - Izraeliti sa volajú: "potomci Abraháma - synovia Jakuba".

Z 105,15 - "Mojich pomazaných… mojim prorokom" - myslí tu patriarchov, ktorí boli zvláštnym spôsobom zasvätení Bohu a dostali od neho zjavenie (porov. Gn 12,11-20; 20,1-18; 26,7-11).

Z 105,19 - "No potom došlo na jeho slová" (Gn 41,12-14).

Z 105,23 - "Jakub sa stal hosťom v Chámovej krajine", totižto v Egypte (Gn 10,6). Jakubovi potomci nikdy nesplynuli s Egypťanmi.

Z 105,28-38 - Egyptský kráľ sa dlho spriečal vôli Jahveho, nechcel prepustiť Izraelitov zo svojej krajiny. Boh potom zosiela desať rán. Žalmista z nich uvádza niekoľko.

Z 105,39 - Viedol ich viditeľným stĺpom ohňa za noci a oblačným stĺpom cez deň. Na púšti rozostrel "oblak, aby ich tak chránil" pred úpalom slnka (Ex 13,21; 14,19; 40,36 atď.). Reptajúcich netresce, kŕmi ich prepelicami (Ex 16,13; Nm 11,31 n.), dáva im "mannu", chlieb z neba (Ex 16,4; vysvetlenie pozri pri žalme 78,25).

Z 105,44 - Palestínu v tie časy obývali mnohé národy. Izraeliti sa zmocnili kanaánskych miest a dedín, polí a záhrad, viníc a olivových hájov, dobytka a všetkého majetku.