výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 50, 1-23

1 PSALMUS. Asaph. Deus deorum, Dominus, locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum. 2 Ex Sion speciosa decore Deus illuxit, 3 Deus noster veniet et non silebit: ignis consumens est in conspectu eius, et in circuitu eius tempestas valida. 4 Advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum: 5 “ Congregate mihi sanctos meos, qui disposuerunt testamentum meum in sacrificio ”. 6 Et annuntiabunt caeli iustitiam eius, quoniam Deus iudex est. 7 “ Audi, populus meus, et loquar, Israel, et testificabor adversum te: Deus, Deus tuus, ego sum. 8 Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta enim tua in conspectu meo sunt semper. 9 Non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos. 10 Quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, iumentorum mille in montibus. 11 Cognovi omnia volatilia caeli; et, quod movetur in agro, meum est. 12 Si esuriero non dicam tibi; meus est enim orbis terrae et plenitudo eius. 13 Numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo? 14 Immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua; 15 et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me ”. 16 Peccatori autem dixit Deus: “ Quare tu enarras praecepta mea et assumis testamentum meum in os tuum? 17 Tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum. 18 Si videbas furem, currebas cum eo; et cum adulteris erat portio tua. 19 Os tuum dimittebas ad malitiam, et lingua tua concinnabat dolos. 20 Sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae proferebas opprobrium. 21 Haec fecisti, et tacui. Existimasti quod eram tui similis. Arguam te et statuam illa contra faciem tuam. 22 Intellegite haec, qui obliviscimini Deum, ne quando rapiam, et non sit qui eripiat. 23 Qui immolabit sacrificium laudis, honorificabit me; et, qui immaculatus est in via, ostendam illi salutare Dei ”.

Ž 50, 1-23





Verš 12
Si esuriero non dicam tibi; meus est enim orbis terrae et plenitudo eius.
Ex 19:5 - Si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis; mea est enim omnis terra.
Dt 10:14 - En Domini Dei tui caelum est et caelum caeli, terra et omnia, quae in ea sunt;
Jób 41:11 - De ore eius lampades procedunt, sicut scintillae ignis emittuntur.
Ž 24:1 - David. PSALMUS. Domini est terra, et plenitudo eius, orbis terrarum, et qui habitant in eo.
1Kor 10:26 - Domini enim est terra, et plenitudo eius.
1Kor 10:28 - Si quis autem vobis dixerit: “ Hoc immolaticium est idolis ”, nolite manducare, propter illum, qui indicavit, et propter conscientiam;

Verš 14
Immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua;
Dt 23:23 - Si nolueris polliceri, absque peccato eris;
Jób 22:27 - Supplex rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes.
Ž 76:11 - Quoniam furor hominis confitebitur tibi, et reliquiae furoris diem festum agent tibi.
Kaz 5:4 - Multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere.

Z 50 - Tento žalm je prvý od Asafa, jedného z troch majstrov chóru, dirigenta hudby vo svätyni za Dávida (1 Krn 6,24; 16,4-5; 25,2). Asaf napísal aj iné žalmy, ako to dosvedčuje 2 Krn 29,30; Neh 12,46. Žalm vznikol v čase, keď ešte jestvovali obety, keď Jeruzalem stál vo svojej nádhere.Ústrednou myšlienkou žalmu je daromnosť takých obiet, ktoré sa prinášajú len navonok, s ktorými obetujúci nie je vnútorne spojený, nie sú to obety chvály a srdca, lebo v nich chýba to podstatné, dobré vnútorné zmýšľanie.

Z 50,20 - "Syn matky" je najbližší príbuzný najmä vtedy, keď pre starozákonné mnohoženstvo bratia mávali spoločného otca, ale rozličné matky.