výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 113, 1-9

1 ALLELUIA. Laudate, pueri Domini, laudate nomen Domini. 2 Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum. 3 A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini. 4 Excelsus super omnes gentes Dominus, super caelos gloria eius. 5 Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat 6 et se inclinat, ut respiciat in caelum et in terram? 7 Suscitans de terra inopem, de stercore erigens pauperem, 8 ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui. 9 Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem.

Ž 113, 1-9





Verš 2
Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum.
Dan 2:20 - et locutus Daniel ait: “ Sit nomen Dei benedictum a saeculo et usque in saeculum, quia sapientia et fortitudo eius sunt;

Verš 3
A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.
Mal 1:11 - Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum.

Verš 7
Suscitans de terra inopem, de stercore erigens pauperem,
1Sam 2:8 - suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem, ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat. Domini enim sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem.
Ž 107:41 - Et suscepit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias.

Z 113 - Týmto žalmom začína sa séria žalmov, ktoré Hebreji volali "Hallel" (chvála), začínajú sa všetky s "Halelějáh - chváľte Pána" (113 -117) a ktoré sa spievali na výročné sviatky, najmä na Veľkú noc.

Z 113,9 - U Izraelitov sa neplodnosť pokladala za kliatbu a Boží trest za nejaké previnenie (Gn 16,4.5; 1 Sam 1,7.11; 2,5 atď.).