výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 74, 1-23

1 Maskil. Asaph. Ut quid, Deus, reppulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuae tuae? 2 Memor esto congregationis tuae, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hereditatis tuae: mons Sion, in quo habitasti. 3 Leva gressus tuos in ruinas sempiternas: omnia vastavit inimicus in sancto. 4 Rugierunt, qui oderunt te, in medio congregationis tuae; posuerunt signa sua in signa. 5 Visi sunt quasi in altum securim vibrantes in silva condensa. 6 Exciderunt ianuas eius in idipsum; in securi et ascia deiecerunt. 7 Incenderunt igni sanctuarium tuum, in terram polluerunt tabernaculum nominis tui; 8 dixerunt in corde suo: “ Opprimamus eos simul ”. Combusserunt omnes congregationes Dei in terra. 9 Signa nostra non vidimus; iam non est propheta, et apud nos non est qui cognoscat amplius. 10 Usquequo, Deus, improperabit inimicus, spernet adversarius nomen tuum in finem? 11 Ut quid avertis manum tuam et tenes dexteram tuam in medio sinu tuo? 12 Deus autem rex noster ante saecula, operatus est salutes in medio terrae. 13 Tu conscidisti in virtute tua mare, contribulasti capita draconum in aquis. 14 Tu confregisti capita Leviathan, dedisti eum escam monstris maris. 15 Tu dirupisti fontes et torrentes; tu siccasti fluvios perennes. 16 Tuus est dies, et tua est nox, tu fabricatus es luminaria et solem. 17 Tu statuisti omnes terminos terrae, aestatem et hiemem, tu plasmasti ea. 18 Memor esto huius: inimicus improperavit Domino, et populus insipiens sprevit nomen tuum. 19 Ne tradas bestiis animas confitentes tibi et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. 20 Respice in testamentum, quia repleta sunt latibula terrae tentoriis violentiae. 21 Ne revertatur humilis factus confusus; pauper et inops laudabunt nomen tuum. 22 Exsurge, Deus, iudica causam tuam; memor esto improperiorum tuorum, quae ab insipiente fiunt tota die. 23 Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum; tumultus adversariorum tuorum ascendit semper.

Ž 74, 1-23





Verš 16
Tuus est dies, et tua est nox, tu fabricatus es luminaria et solem.
Gn 1:14 - Dixit autem Deus: “Fiant luminaria in firmamento caeli, ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos,

Verš 15
Tu dirupisti fontes et torrentes; tu siccasti fluvios perennes.
Ex 17:5 - Et ait Dominus ad Moysen: “ Antecede populum et sume tecum de senioribus Israel, et virgam, qua percussisti fluvium, tolle in manu tua et vade.
Nm 20:11 - Cumque elevasset Moyses manum percutiens virga bis silicem, egressae sunt aquae largissimae, ita ut populus biberet et iumenta.
Ž 105:41 - Dirupit petram, et fluxerunt aquae, abierunt in sicco flumina.
Iz 48:21 - Non sitierunt, cum per desertum duceret eos; aquam de petra produxit eis et scidit petram, et fluxerunt aquae.
Joz 3:13 - et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes, qui portant arcam Domini Dei universae terrae, in aquis Iordanis, aquae, quae inferiores sunt, decurrent, quae autem desuper veniunt, in una mole consistent ”.

Verš 13
Tu conscidisti in virtute tua mare, contribulasti capita draconum in aquis.
Ex 14:21 - Cumque extendisset Moyses manum super mare, reppulit illud Dominus, flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum; divisaque est aqua.

Verš 7
Incenderunt igni sanctuarium tuum, in terram polluerunt tabernaculum nominis tui;
2Kr 25:9 - et succendit domum Domini et domum regis et omnes domos Ierusalem; omnemque domum combussit igne.

Z 74 - Udalosti, ktoré sa v žalme opisujú, sú pravdepodobne z časov, keď izraelský národ prežil hroznú katastrofu, ktorú mu pripravil babylonský kráľ Nabuchodonozor. Išlo by teda o udalosti po r. 587 pr. Kristom (2 Kr 25,1 n.; 2 Krn 36,1 n.; Jer 52,1 n.).

Z 74,1 - "Božie ovce" sú Izraeliti, ktorí si zaslúžia Božie zľutovanie a ochranu.

Z 74,11 - "Ruku… pravicu" - máš nečinnú.

Z 74,13-15 - Hovorí sa o východe z Egypta. "Draci a Leviatan" sú Egypťania pobití v Červenom mori. "Žriedla a potoky" - porov. Ex 17,1-7; Nm 20,1-13. "Riekam nevysychajúcim", narážka na zázračný prechod cez Jordán.