výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 38, 1-23

1 PSALMUS. David. Ad commemorandum. 2 Domine, ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me, 3 quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, et descendit super me manus tua. 4 Non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae, non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum. 5 Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum et sicut onus grave gravant me nimis. - 6 Putruerunt et corrupti sunt livores mei a facie insipientiae meae. 7 Inclinatus sum et incurvatus nimis; tota die contristatus ingrediebar. 8 Quoniam lumbi mei impleti sunt ardoribus, et non est sanitas in carne mea. 9 Afflictus sum et humiliatus sum nimis, rugiebam a gemitu cordis mei. 10 Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus. 11 Palpitavit cor meum, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum. 12 Amici mei et proximi mei procul a plaga mea steterunt, et propinqui mei de longe steterunt. 13 Et laqueos posuerunt, qui quaerebant animam meam; et, qui requirebant mala mihi, locuti sunt insidias et dolos tota die meditabantur. 14 Ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum; 15 et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones. 16 Quoniam in te, Domine, speravi, tu exaudies, Domine Deus meus. 17 Quia dixi: “Ne quando supergaudeant mihi; dum commoventur pedes mei, magnificantur super me ”. 18 Quoniam ego in lapsum paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper. 19 Quoniam iniquitatem meam annuntiabo et sollicitus sum de peccato meo. 20 Inimici autem mei vivunt et confirmati sunt; et multiplicati sunt, qui oderunt me inique. 21 Retribuentes mala pro bonis detrahebant mihi, pro eo quod sequebar bonitatem. 22 Ne derelinquas me, Domine; Deus meus, ne discesseris a me. 23 Festina in adiutorium meum, Domine, salus mea.

Ž 38, 1-23





Verš 1
PSALMUS. David. Ad commemorandum.
Ž 6:1 - Magistro chori. Fidibus. Super octavam. PSALMUS. David.

Verš 18
Quoniam ego in lapsum paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper.
Ž 32:5 - Peccatum meum cognitum tibi feci et delictum meum non abscondi. Dixi: “ Confitebor adversum me iniquitatem meam Domino ”. Et tu remisisti impietatem peccati mei.

Verš 6
Putruerunt et corrupti sunt livores mei a facie insipientiae meae.
Ž 42:9 - In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum eius apud me est: oratio ad Deum vitae meae.
Ž 43:2 - Quia tu es Deus refugii mei; quare me reppulisti, et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?

Z 38 - Tento žalm je tretí kajúci žalm. Pripomína pieseň trpiaceho Pánovho služobníka (Iz 53).

Z 38,6 - Nerozumnosť je v SZ to isté ako hriech. Opis choroby a opustenosti (6-13) pripomína opis Jóbových bolestí.