výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 8, 1-10

1 Magistro chori. Ad modum cantici " Torcularia... ". PSALMUS. David. 2 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra, quoniam elevata est magnificentia tua super caelos. 3 Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem. 4 Quando video caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas, quae tu fundasti, 5 quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam visitas eum? 6 Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum 7 et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subiecisti sub pedibus eius: 8 oves et boves universas, insuper et pecora campi, 9 volucres caeli et pisces maris, quaecumque perambulant semitas maris. 10 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!

Ž 8, 1-10





Verš 2
Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra, quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.
Mt 21:16 - et dixerunt ei: “ Audis quid isti dicant? ”. Iesus autem dicit eis: “ Utique; numquam legistis: "Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem"? ”.

Verš 4
Quando video caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas, quae tu fundasti,
Jób 7:17 - Quid est homo, quia magnificas eum? Aut quid apponis erga eum cor tuum?
Ž 144:3 - Domine, quid est homo, quod agnoscis eum, aut filius hominis, quod reputas eum?
Heb 2:6 - Testatus est autem in quodam loco quis dicens: “ Quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam visitas eum?

Verš 6
Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum
1Kor 15:27 - omnia enim subiecit sub pedibus eius. Cum autem dicat: “Omnia subiecta sunt”, sine dubio praeter eum, qui subiecit ei omnia.

Z 8 - V ôsmom žalme nám žalmista zanechal vždy časovú pieseň. A čím viac sa ľudský um zahĺbi do tajov stvorenstva, čím viac sa zapoja kresťanské mysle do nadprirodzena, tým bude časovejší.

Z 8,3 - Ježiš Kristus cituje tento verš na ospravedlnenie detí, ktoré mu na Kvetnú nedeľu volali na slávu (Mt 21,16).

Z 8,6 - Človek, i keď je nepatrný svojím zjavom, je veľký - jeho veľkosť je od Boha: "Stvoril si ho len o niečo menšieho od anjelov." Človek je nekonečne menší od Boha, veď je jeho tvorom, ale je väčší než všetko viditeľné stvorenstvo, lebo má dušu, teda má rozum a slobodnú vôľu.