výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 63, 1-12

1 PSALMUS. David, cum in deserto Iudae commoraretur. 2 Deus, Deus meus es tu, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea, te desideravit caro mea. In terra deserta et arida et inaquosa, 3 sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam. 4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te. 5 Sic benedicam te in vita mea et in nomine tuo levabo manus meas. 6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum. 7 Cum memor ero tui super stratum meum, in matutinis meditabor de te, 8 quia fuisti adiutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo. 9 Adhaesit anima mea post te, me suscepit dextera tua. 10 Ipsi vero in ruinam quaesierunt animam meam, introibunt in inferiora terrae, 11 tradentur in potestatem gladii, partes vulpium erunt. 12 Rex vero laetabitur in Deo; gloriabuntur omnes, qui iurant in eo, quia obstructum est os loquentium iniqua.

Ž 63, 1-12





Verš 1
PSALMUS. David, cum in deserto Iudae commoraretur.
1Sam 22:5 - Dixitquc Gad propheta ad David: “ Noli manere in praesidio. Proficiscere et vade in terram Iudae ”. Et profectus David venit in saltum Haret.
1Sam 23:14 - Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis mansitque in monte, in deserto Ziph; et quaerebat eum Saul cunctis diebus, sed non tradidit eum Deus in manus eius.

Z 63 - Žalm nás upamätúva na Dávidovo položenie, keď utekal pred svojím synom Absolónom cez Júdsku púšť k Jordánu a potom do Zajordánska. Júdska púšť sa tiahne od Jeruzalema k Mŕtvemu moru. Na tejto púšti našiel Dávid záchranu už za časov Šaulovho prenasledovania a teraz uteká tadeto pred vlastným nevďačným synom (2 Sam 15,23-30).

Z 63,12 - "Všetci, ktorí prisahajú na neho", značí tých, čo uznávajú Pána za Boha, za najväčšiu autoritu (Dt 6,13).