výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 75, 1-11

1 Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ". PSALMUS. Asaph. Canticum. 2 Confitebimur tibi, Deus; confitebimur et invocabimus nomen tuum: narrabimus mirabilia tua. 3 Cum statuero tempus, ego iustitias iudicabo. 4 Si liquefacta est terra et omnes, qui habitant in ea, ego confirmavi columnas eius. 5 Dixi gloriantibus: “ Nolite gloriari! ” et delinquentibus: “Nolite exaltare cornu! 6 Nolite exaltare in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum proterva ”. 7 Quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis exaltatio. 8 Quoniam Deus iudex est: hunc humiliat et hunc exaltat. 9 Quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen usque ad faeces epotabunt, bibent omnes peccatores terrae. 10 Ego autem annuntiabo in saeculum, cantabo Deo Iacob. 11 Et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua iusti.

Ž 75, 1-11





Z 75,9 - "Kalich" naplnený horkým nápojom je v Písme symbolom Božieho hnevu.