výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 106, 1-48

1 ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. 2 Quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes eius? 3 Beati, qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore. 4 Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui, visita nos in salutari tuo, 5 ut videamus bona electorum tuorum, ut laetemur in laetitia gentis tuae, ut gloriemur cum hereditate tua. 6 Peccavimus cum patribus nostris, iniuste egimus, iniquitatem fecimus. 7 Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua, non fuerunt memores multitudinis misericordiarum tuarum et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum. 8 Et salvavit eos propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam. - 9 Et increpuit mare Rubrum, et exsiccatum est, et deduxit eos in abyssis sicut in deserto. 10 Et salvavit eos de manu odientis et redemit eos de manu inimici. 11 Et operuit aqua tribulantes eos: unus ex eis non remansit. 12 Et crediderunt verbis eius et cantaverunt laudem eius. 13 Cito obliti sunt operum eius et non sustinuerunt consilium eius; 14 et concupierunt concupiscentiam in deserto et tentaverunt Deum in inaquoso. 15 Et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in animas eorum. 16 Et zelati sunt Moysen in castris, Aaron sanctum Domini. 17 Aperta est terra et deglutivit Dathan et operuit super congregationem Abiram. 18 Et exarsit ignis in synagoga eorum, flamma combussit peccatores. 19 Et fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt sculptile; 20 et mutaverunt gloriam suam in similitudinem tauri comedentis fenum. 21 Obliti sunt Deum, qui salvavit eos, qui fecit magnalia in Aegypto, 22 mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro. 23 Et dixit quia disperderet eos, nisi affuisset Moyses electus eius: stetit in confractione in conspectu eius, ut averteret iram eius, ne destrueret eos. 24 Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem, non crediderunt verbo eius. 25 Et murmuraverunt in tabernaculis suis, non exaudierunt vocem Domini. 26 Et elevavit manum suam super eos, ut prosterneret eos in deserto 27 et ut deiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus. 28 Et adhaeserunt Baalphegor et comederunt sacrificia mortuorum; 29 et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et irrupit in eos ruina. 30 Et stetit Phinees et fecit iudicium, et cessavit quassatio, 31 et reputatum est ei in iustitiam in generationem et generationem usque in sempiternum. 32 Et irritaverunt eum ad aquas Meriba, et vexatus est Moyses propter eos, 33 quia exacerbaverunt spiritum eius, et temere locutus est in labiis suis. 34 Non disperdiderunt gentes, quas dixit Dominus illis. 35 Et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum. 36 Et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum. 37 Et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis. 38 Et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra in sanguinibus, 39 et contaminati sunt in operibus suis et fornicati sunt in adinventionibus suis. 40 Et exarsit ira Dominus in populum suum et abominatus est hereditatem suam 41 et tradidit eos in manus gentium, et dominati sunt eorum, qui oderunt eos. 42 Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum. 43 Saepe liberavit eos; ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et corruerunt in iniquitatibus suis. 44 Et vidit tribulationem eorum, cum audivit clamorem eorum. - 45 Et memor fuit testamenti sui et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae. 46 Et dedit eos in miserationes in conspectu omnium, qui captivos duxerant eos. 47 Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus, ut confiteamur nomini sancto tuo et gloriemur in laude tua. 48 Benedictus Dominus, Deus Israel, a saeculo et usque in saeculum. Et dicet omnis populus: “ Fiat, fiat ”.

Ž 106, 1-48





Verš 1
ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius.
Ž 107:1 - ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius.
Ž 118:1 - ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius.
Ž 136:1 - ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius.

Verš 6
Peccavimus cum patribus nostris, iniuste egimus, iniquitatem fecimus.
Lv 26:40 - Et confitebuntur iniquitates suas et maiorum suorum, quibus praevaricati sunt in me et ambulaverunt ex adverso mihi,
Jer 3:25 - Dormiemus in confusione nostra, et operiet nos ignominia nostra, quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos et patres nostri ab adulescentia nostra usque ad hanc diem et non audivimus vocem Domini Dei nostri ”.
Dan 9:5 - peccavimus, inique fecimus, impie egimus et recessimus et declinavimus a mandatis tuis ac iudiciis tuis;

Verš 7
Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua, non fuerunt memores multitudinis misericordiarum tuarum et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum.
Ex 14:11 - et dixerunt ad Moysen: “ Forsitan non erant sepulcra in Aegypto? Ideo tulisti nos, ut moreremur in solitudine. Quid hoc fecisti, ut educeres nos ex Aegypto?

Verš 8
Et salvavit eos propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam. -
Ex 9:16 - Idcirco autem servavi te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra.

Verš 9
Et increpuit mare Rubrum, et exsiccatum est, et deduxit eos in abyssis sicut in deserto.
Ex 14:21 - Cumque extendisset Moyses manum super mare, reppulit illud Dominus, flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum; divisaque est aqua.
Ex 14:29 - Filii autem Israel perrexerunt per medium sicci maris, et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris.

Verš 11
Et operuit aqua tribulantes eos: unus ex eis non remansit.
Ex 14:27 - Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum; fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus.
Ex 15:5 - Abyssi operuerunt eos, descenderunt in profundum quasi lapis.

Verš 12
Et crediderunt verbis eius et cantaverunt laudem eius.
Ex 14:31 - et manum magnam, quam exercuerat Dominus contra eos; timuitque populus Dominum et crediderunt Domino et Moysi servo eius.
Ex 15:1 - Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino, et dixerunt: “ Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem eius deiecit in mare!

Verš 14
et concupierunt concupiscentiam in deserto et tentaverunt Deum in inaquoso.
Ex 16:3 - dixeruntque filii Israel ad eos: “ Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti, quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panem in saturitate. Cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem coetum fame? ”.
Nm 11:4 - Vulgus autem promiscuum, quod erat in medio eius, flagravit desiderio, et sedentes fleverunt pariter filii Israel et dixerunt: “ Quis dabit nobis ad vescendum carnes?
Nm 11:6 - Guttur nostrum aridum est; nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man ”.
Nm 11:33 - Adhuc carnes erant in dentibus eorum, nec defecerat huiuscemodi cibus, et ecce furor Domini concitatus in populum percussit eum plaga magna nimis.
Ž 78:18 - Et tentaverunt Deum in cordibus suis, petentes escas animabus suis;
1Kor 10:6 - Haec autem figurae fuerunt nostrae, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.

Verš 15
Et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in animas eorum.
Nm 11:20 - sed usque ad mensem dierum, donec exeat per nares vestras et vertatur in nauseam, eo quod reppuleritis Dominum, qui in medio vestri est, et fleveritis coram eo dicentes: "Quare egressi sumus ex Aegypto?" ”.
Nm 11:33 - Adhuc carnes erant in dentibus eorum, nec defecerat huiuscemodi cibus, et ecce furor Domini concitatus in populum percussit eum plaga magna nimis.
Ž 78:30 - Nondum recesserant a desiderio suo, adhuc escae eorum erant in ore ipsorum,
Iz 10:16 - Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum, in pingues eius tenuitatem; et subtus gloriam eius ardor ardebit quasi combustio ignis.

Verš 16
Et zelati sunt Moysen in castris, Aaron sanctum Domini.
Nm 16:2 - surrexerunt contra Moysen aliique filiorum Israel ducenti quinquaginta viri proceres synagogae vocati ad concilium, viri famosi.

Verš 17
Aperta est terra et deglutivit Dathan et operuit super congregationem Abiram.
Nm 16:31 - Confestim igitur, ut cessavit loqui, dirupta est terra sub pedibus eorum
Dt 11:6 - et Dathan atque Abiram filiis Eliab, qui fuit filius Ruben, quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis et universa substantia eorum, quam habebant in medio Israel.

Verš 18
Et exarsit ignis in synagoga eorum, flamma combussit peccatores.
Nm 16:35 - Sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum.
Nm 16:46 -

Verš 19
Et fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt sculptile;
Ex 32:4 - Quas cum ille accepisset, formavit stilo imaginem et fecit ex eis vitulum conflatilem. Dixeruntque: “ Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti! ”.

Verš 23
Et dixit quia disperderet eos, nisi affuisset Moyses electus eius: stetit in confractione in conspectu eius, ut averteret iram eius, ne destrueret eos.
Ex 32:11 - Moyses autem orabat Dominum Deum suum dicens: “ Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Aegypti in fortitudine magna et in manu robusta?
Ex 32:32 - aut, si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti ”.
Dt 9:13 - Rursumque ait Dominus ad me: “Cerno quod populus iste durae cervicis sit;
Dt 10:10 - Ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac noctibus, exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere noluit.

Verš 24
Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem, non crediderunt verbo eius.
Nm 14:1 - Igitur vociferans omnis tur ba flevit nocte illa,

Verš 26
Et elevavit manum suam super eos, ut prosterneret eos in deserto
Nm 14:28 - Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dominus, sicut locuti estis, audiente me, sic faciam vobis!

Verš 27
et ut deiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus.
Ž 44:11 - Convertisti nos retrorsum coram inimicis nostris; et, qui oderunt nos, diripuerunt sibi.
Ez 20:23 - Iterum levavi manum meam in eos in solitudine, ut dispergerem illos in nationes et ventilarem in terras,

Verš 28
Et adhaeserunt Baalphegor et comederunt sacrificia mortuorum;
Nm 25:3 - et adhaesit Israel Baalphegor. Et iratus Dominus
Nm 31:16 - Nonne istae sunt, quae deceperunt filios Israel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Dominum super peccato Phegor, unde et percussus est populus Domini?
Zjv 2:14 - Sed habeo adversus te pauca, quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel, edere idolothyta et fornicari;

Verš 32
Et irritaverunt eum ad aquas Meriba, et vexatus est Moyses propter eos,
Nm 20:12 - Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: “ Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israel, non introducetis hos populos in terram, quam dabo eis ”.
Ž 95:8 - Utinam hodie vocem eius audiatis: “ Nolite obdurare corda vestra,

Verš 35
Et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum.
Sdc 2:2 - ita dumtaxat ut non feriretis foedus cum habitatoribus terrae huius, sed aras eorum subverteretis. Et noluistis audire vocem meam. Cur hoc fecistis?
Sdc 3:5 - Itaque filii Israel habitaverunt in medio Chananaei et Hetthaei et Amorraei et Pherezaei et Hevaei et Iebusaei

Verš 37
Et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis.
Lv 18:21 - De semine tuo non dabis, ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
Dt 12:31 - Non facies similiter Domino Deo tuo; omnes enim abominationes, quas aversatur Dominus, fecerunt diis suis offerentes etiam filios et filias et comburentes igne.
2Kr 16:3 - sed ambulavit in via regum Israel. Insuper et filium suum consecravit transferens per ignem secundum abominationes gentium, quas dissipavit Dominus coram filiis Israel;
2Kr 17:17 - et consecrabant filios suos et filias suas per ignem; et divinationibus inserviebant et auguriis et tradiderunt se, ut facerent malum coram Domino et irritarent eum.
2Kr 21:6 - et traduxit filium suum per ignem et hariolatus est et observavit auguria et constituit pythones et haruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino et irritaret eum.
2Krn 28:3 - Ipse est, qui adolevit in valle filii Ennom et lustravit filios suos in igne iuxta abominationes gentium, quas expulit Dominus coram filiis Israel.
2Krn 33:6 - Transireque fecit filios suos per ignem in valle filii Ennom. Hariolatus est, sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat, habebat secum pythones et aruspices; multaque mala operatus est coram Domino, ut irritaret eum.

Verš 38
Et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra in sanguinibus,
Nm 35:33 - Non polluetis terram habitationis vestrae, quia sanguis polluit terram, nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit.

Verš 47
Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus, ut confiteamur nomini sancto tuo et gloriemur in laude tua.
1Krn 16:35 - Et dicite: “Salva nos, Deus salvator noster, et congrega nos et erue de gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo et exsultemus in carminibus tuis.

Verš 48
Benedictus Dominus, Deus Israel, a saeculo et usque in saeculum. Et dicet omnis populus: “ Fiat, fiat ”.
1Krn 16:36 - Benedictus Dominus, Deus Israel, ab aeterno usque in aeternum” ”. Et dixit omnis populus: “ Amen! ” et “ Laus Domino! ”.

Z 106 - Obsahove je veľmi podobný žalmu predchádzajúcemu. Rozdiel je len v tom, že história vyvoleného národa sa tu podáva pod zorným uhlom národnej nevery a nevďačnosti. Celým žalmom sa tiahne niť pokorenia a pokánia vyvoleného národa.

Z 106,4-5 - Žalmista v duchu vidí budúce šťastné časy národnej obnovy a slávy: návrat do vlasti, ale aj splnenie mesiášskych proroctiev.

Z 106,16-18 - Porov. Nm 16.

Z 106,20 - "Svoju slávu", čiže Boha, ktorého sláva ("kábôd") ich sprevádzala.

Z 106,23 - (Ex 32,10-30; Dt 9,25-29). Mojžiš si žiadal od Pána, aby ho vymazal z knihy žijúcich, ak neodpustí vinu svojmu ľudu. A Pán sa dal uprosiť a načas prepáčil urážku (Ex 33).

Z 106,24 - Ďalšou urážkou Pána bola vzbura ľudu, keď sa vrátili dvanásti vyzvedači z Kanaánu a keď svojimi zvesťami prestrašili a pobúrili ľud (Nm 13 a 14).

Z 106,26-27 - Prvá hrozba sa vyplnila za štyridsaťročného putovania na púšti. Ani len Mojžiš nevošiel do zasľúbenej zeme. Druhá hrozba sa splnila za babylonského zajatia a dovŕšila sa po Mesiášovej smrti.

Z 106,28 - "Jedli z obetí" spolu s Moabčanmi (porov. Nm 25,2-3).

Z 106,36 - Modloslužba sa im stala osídlom, vášňou a príčinou skazy, ako to potom žalmista naznačí v 40. verši.

Z 106,39 - "Porušovali vernosť (dosl. smilnili) svojimi zločinmi." V SZ sa vzťah medzi Bohom a ľudom často opisuje vo forme manželstva. Modloslužba sa kvalifikuje ako cudzoložstvo.