 | ŽalmyBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Ž 92, 1-16 |
1 Ž 92, 1 PSALMUS. Canticum. Pro die Sabbati. 2 Ž 92, 2 Bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo, Altissime, 3 Ž 92, 3 annuntiare mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem 4 Ž 92, 4 in decachordo et psalterio, cum cantico in cithara. 5 Ž 92, 5 Quia delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo. 6 Ž 92, 6 Quam magnificata sunt opera tua, Domine: nimis profundae factae sunt cogitationes tuae. 7 Ž 92, 7 Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelleget haec. 8 Ž 92, 8 Cum germinaverint peccatores sicut fenum, et floruerint omnes, qui operantur iniquitatem, hoc tamen erit ad interitum in saeculum saeculi; 9 Ž 92, 9 tu autem altissimus in aeternum, Domine. 10 Ž 92, 10 Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt, et dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem. 11 Ž 92, 11 Exaltabis sicut unicornis cornu meum, perfusus sum oleo uberi. 12 Ž 92, 12 Et despiciet oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea. - 13 Ž 92, 13 Iustus ut palma florebit, sicut cedrus Libani succrescet. 14 Ž 92, 14 Plantati in domo Domini, in atriis Dei nostri florebunt. 15 Ž 92, 15 Adhuc fructus dabunt in senecta, uberes et bene virentes erunt, 16 Ž 92, 16 ut annuntient quoniam rectus Dominus, refugium meum, et non est iniquitas in eo.
 | | Ž 92, 1-16 |
Verš 12
Et despiciet oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea. -
Oz 14:5 - “ Sanabo praevaricationem eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis.
Sdc 9:15 - Quae respondit eis: “Si vere me regem vobis constituitis, venite et sub mea umbra requiescite; sin autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno et devoret cedros Libani!”.
Z 92 - "Na Pánov deň" - označuje sa liturgické umiestnenie žalmu pri bohoslužbe. Podľa Talmudu sa spieval za rannej sobotňajšej obety, sprevádzal druhú čiastku celopalu, čiže celostnej žertvy, tzv. "mokrú obetu" (Ex 29,38; Nm 28,9).
Z 92,3 - Deň a noc spolu nestačia na to, aby sme dostatočne ocenili a aby sme sa poďakovali za Božie milosrdenstvo a Božiu lásku k nám ľuďom.
Z 92,14 - Žalmista chce povedať, že tí, čo sú blízko Boha ako stromy zasadené v nádvorí svätyne, čo zachovávajú Božie príkazy, budú pod stálou Božou opaterou a láskavosťou.