výhody registrácie

Kniha proroka Izaiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Iz 5, 1-30

1 Cantabo dilecto meo canticum amici mei de vinea sua: Vinea facta est dilecto meo in colle pingui; 2 et saepivit eam et lapides elegit ex illa et plantavit in ea vites electas et aedificavit turrim in medio eius et torcular exstruxit in ea; et exspectavit, ut faceret uvas, et fecit labruscas. 3 Nunc ergo, habitator Ierusalem et vir Iudae, iudicate inter me et vineam meam. 4 Quid est quod debui ultra facere vineae meae et non feci ei? Cur exspectavi, ut faceret uvas, et fecit labruscas? 5 Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae: auferam saepem eius, et erit in direptionem; diruam maceriam eius, et erit in conculcationem. 6 Et ponam eam desertam: non putabitur et non fodietur, et ascendent vepres et spinae; et nubibus mandabo, ne pluant super eam imbrem. 7 Vinea enim Domini exercituum domus Israel est, et vir Iudae germen eius delectabile; et exspectavi, ut faceret iudicium, et ecce iniquitas, et iustitiam, et ecce nequitia. 8 Vae, qui coniungunt domum ad domum et agrum agro copulant usque ad terminum loci! Numquid habitabitis vos soli in medio terrae? 9 In auribus meis iuravit Dominus exercituum: “ Certe domus multae desertae erunt, grandes et pulchrae absque habitatore ”. 10 Decem enim iugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres. 11 Vae, qui consurgunt mane ad ebrietatem sectandam et ad potandum usque ad vesperam, ut vinum inflammet eos! 12 Cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis eorum, et opus Domini non respiciunt, nec opera manuum eius considerant. 13 Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles eius interierunt fame, et multitudo eius siti exaruit. 14 Propterea dilatavit infernus fauces suas et aperuit os suum absque ullo termino; et descendunt fortes Ierusalem, et populus eius, et sublimes et tripudiantes in ea. 15 Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur; 16 et exaltabitur Dominus exercituum in iudicio, et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia, 17 et pascentur agni iuxta ordinem suum velut in prato suo, et alieni comedent in ruinis pinguium. 18 Vae, qui trahunt iniquitatem in funiculis vanitatis et quasi vinculum plaustri peccatum! 19 Qui dicunt: “ Festinet et cito veniat opus eius, ut videamus; et appropiet et veniat consilium Sancti Israel, et sciemus illud! ”. 20 Vae, qui dicunt malum bonum et bonum malum, ponentes tenebras in lucem et lucem in tenebras, ponentes amarum in dulce et dulce in amarum! 21 Vae, qui sapientes sunt in oculis suis et coram ipsis prudentes! 22 Vae, qui potentes sunt ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem! 23 Qui absolvunt impium pro muneribus et iustitiam iusti auferunt ab eo! 24 Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et palea flamma consumitur, sic radix eorum quasi tabes erit, et flos eorum sicut putredo ascendet; abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israel blasphemaverunt. 25 Ideo exarsit furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum et percussit eum, et conturbati sunt montes; et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta. 26 Et levabit signum nationibus procul; et sibilabit ad eum de finibus terrae; et ecce festinus velociter veniet. 27 Non est deficiens neque laborans in eo, non dormitabit neque dormiet; neque solvetur cingulum renum eius, nec rumpetur corrigia calceamenti eius. 28 Sagittae eius acutae, et omnes arcus eius extenti; ungulae equorum eius ut silex reputantur, et rotae eius quasi impetus tempestatis. 29 Rugitus eius ut leonis: rugiet ut catuli leonum et frendet; et arripiet praedam et in tuto collocabit, et non erit qui eruat. 30 Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris. Aspiciet in terram: et ecce tenebrae tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine eius.

Iz 5, 1-30





Verš 4
Quid est quod debui ultra facere vineae meae et non feci ei? Cur exspectavi, ut faceret uvas, et fecit labruscas?
Jer 2:5 - Haec dicit Dominus: Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me et ambulaverunt post vanitatem et vani facti sunt?
Mi 6:3 - “ Popule meus, quid feci tibi et quid molestus fui tibi? Responde mihi.
Mi 6:8 - Indicatum est tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus quaerat a te: utique facere iudicium et diligere caritatem et sollicitum ambulare cum Deo tuo.

Verš 5
Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae: auferam saepem eius, et erit in direptionem; diruam maceriam eius, et erit in conculcationem.
Ž 80:12 - extendit palmites suos usque ad mare et usque ad flumen propagines suas.

Verš 7
Vinea enim Domini exercituum domus Israel est, et vir Iudae germen eius delectabile; et exspectavi, ut faceret iudicium, et ecce iniquitas, et iustitiam, et ecce nequitia.
Ž 80:8 - Deus virtutum, converte nos, illustra faciem tuam, et salvi erimus.

Verš 8
Vae, qui coniungunt domum ad domum et agrum agro copulant usque ad terminum loci! Numquid habitabitis vos soli in medio terrae?
Mi 2:2 - Concupiscunt agros, et violenter tollunt, domos, et rapiunt. Et opprimunt virum et domum eius, hominem et hereditatem eius.

Verš 11
Vae, qui consurgunt mane ad ebrietatem sectandam et ad potandum usque ad vesperam, ut vinum inflammet eos!
Prís 23:29 - Cui “ Vae ”? Cui “ Eheu ”? Cui rixae? Cui querela? Cui sine causa vulnera? Cui suffusio oculorum?

Verš 13
Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles eius interierunt fame, et multitudo eius siti exaruit.
Am 6:7 - Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium.

Verš 17
et pascentur agni iuxta ordinem suum velut in prato suo, et alieni comedent in ruinis pinguium.
Iz 14:30 - Et pascentur primogeniti egenorum, et pauperes fiducialiter requiescent; et interire faciam in fame radicem tuam et reliquias tuas interficiam.

Verš 21
Vae, qui sapientes sunt in oculis suis et coram ipsis prudentes!
Prís 3:7 - Ne sis sapiens apud temetipsum; time Dominum et recede a malo.
Rim 12:16 - Idipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos.

Verš 23
Qui absolvunt impium pro muneribus et iustitiam iusti auferunt ab eo!
Prís 17:15 - Qui iustificat impium et qui condemnat iustum, abominabilis est uterque apud Dominum.
Prís 24:24 - Qui dicit impio: “ Iustus es ”, maledicent ei populi, et detestabuntur eum tribus.

Verš 24
Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et palea flamma consumitur, sic radix eorum quasi tabes erit, et flos eorum sicut putredo ascendet; abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israel blasphemaverunt.
Ex 15:7 - Et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios tuos; misisti iram tuam, quae devoravit eos sicut stipulam.
Iz 9:19 - Et devorat ad dexteram et esurit et comedit ad sinistram et non saturatur; unusquisque carnem proximi sui vorat:

Verš 25
Ideo exarsit furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum et percussit eum, et conturbati sunt montes; et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta.
Iz 10:6 - Ad gentem impiam mitto eum et contra populum furoris mei mando illi, ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum.
Iz 9:12 - Et populus non est reversus ad percutientem se, et Dominum exercituum non inquisierunt.
Iz 9:17 - Succensa est enim quasi ignis impietas, veprem et spinam vorat, et succenditur in densitate saltus, et convolvuntur columnae fumi.
Iz 9:21 -
Iz 10:4 - Nam incurvabimini subter captivos et infra occisos cadetis. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta.

Verš 30
Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris. Aspiciet in terram: et ecce tenebrae tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine eius.
Iz 8:22 - et ad terram intuebitur: et ecce tribulatio et tenebrae, caligo opprimens et obscuritas diffusa.

Iz 5,1 - Podobenstvom o vinici kreslí prorok nevďačnosť Izraelitov. Miláčik a priateľ je Boh Jahve, je to teda pieseň, ktorú Boh zložil o svojej vinici. Zo 6. verša vidieť, že vinohradníkom je Boh, ktorý rozkazuje aj oblakom, a v 7. verši sa vyhlasuje, že nevďačnou vinicou je Izrael.

Iz 5,5 - Ohrada okolo viníc a záhrad bývala z nanosených skál a na nej bol haluzový plot.

Iz 5,7 - Dom Júdov dostal od Boha oveľa viac výsad než ostatné kmene.

Iz 5,8 - Šestoro "Beda!" vyrieknutých nad hriešnikmi nás poučí, čo je to za divé hrozno, ktoré urodila nevďačná vinica, čo sú to za zločiny, ktorých sa národ dopúšťa.

Iz 5,10 - Bat bola miera na tekutiny, obsahovala 36,4 litrov (podľa iných skoro 40 litrov). Miera tej istej veľkosti na veci sypané sa volala efa. Miera desaťnásobná, teda 364 litrov (podľa iných skoro 400 l), volala sa chomer.

Iz 5,13 - "Slávni" sú kniežatá a vodcovia ľudu "zástup" je obyčajný ľud.

Iz 5,14 - "Podsvetie", podľa starších starozákonných kníh je to miesto odpočinku, ticha a smútku. Miesto radosti, nebo, nebolo pred Kristom Pánom otvorené, preto nie div, že sú i spravodliví na mieste smútku, v šeóle. Nikde sa však netvrdí, že by osud spravodlivých bol po smrti rovnaký s osudom hriešnych, ba výslovne sa hovorí, že na hriešnikov čakajú v podsvetí tresty.

Iz 5,17 - Opustená krajina bude pastviskom a čo sa na spustnutých poliach urodí, zoberú cudzinci.

Iz 5,19 - Hriešnici sa posmievajú prorokovým rečiam.

Iz 5,25 - Prorok pripomína akýsi už pominutý, ale bližšie neoznačený trest. Keďže sa však národ neobrátil, Božia ruka je pripravená k ďalším trestom.

Iz 5,26 - Meno nepriateľského národa, ktorý Boh povolá proti Júdsku, sa nespomína, ale sú to bezpochyby Asýrčania. Bohu sa tu, ako v Biblii často, pripisujú ľudské činy, hoci vieme, že on nemusí zdvihnúť znak ani zapískať, keď chce privolať nepriateľské vojsko.

Iz 5,30 - Zámeno "jej" sa vzťahuje na "zem". Je to zem Júdska.