výhody registrácie

Kniha proroka Izaiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Iz 63, 1-19

1 “ Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? Iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae ”. “ Sum ego, qui loquor iustitiam, potens ad salvandum ”. 2 “ Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantis in torculari? ”. 3 “ Torcular calcavi solus, et de gentibus non erat vir mecum; calcavi eos in furore meo et conculcavi eos in ira mea. Et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi. 4 Dies enim ultionis in corde meo, annus redemptionis meae venit. 5 Circumspexi, et non erat auxiliator, miratus sum, et non fuit qui adiuvaret; et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi. 6 Et conculcavi populos in furore meo et contrivi eos in indignatione mea et effudi in terram sanguinem eorum ”. 7 Miserationum Domini recordabor, laudum Domini super omnibus, quae reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israel, quae largitus est eis secundum misericordias suas et secundum multitudinem miserationum suarum. 8 Et dixit: “ Verumtamen populus meus est, filii, qui non deludent ”; et factus est eis salvator. 9 In omni tribulatione eorum non legatus neque angelus, sed ipse salvavit eos. In dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos et sustulit eos et portavit eos cunctis diebus saeculi. 10 Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt et afflixerunt spiritum sanctitatis eius; et conversus est eis in inimicum et ipse debellavit eos. 11 Et recordatus est dierum antiquorum, Moysi et populi sui. Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastore gregis sui? Ubi est qui posuit in medio eius spiritum sanctitatis suae? 12 Qui adduxit ad dexteram Moysi brachium maiestatis suae, qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum, 13 qui deduxit eos per abyssos quasi equum per desertum, et non impingebant? 14 Sicut armentum, quod descendit per vallem, spiritus Domini fecit eos quiescere; sic conduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriae. 15 Attende de caelo et vide de habitaculo sancto tuo et gloriae tuae; ubi est zelus tuus et fortitudo tua? Commotio viscerum tuorum et misericordiae tuae super me continuerunt se. 16 Tu enim pater noster. Abraham enim nescit nos, et Israel ignorat nos; tu, Domine, pater noster, redemptor noster: a saeculo nomen tuum. 17 Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis, indurasti cor nostrum, ne timeremus te? Convertere propter servos tuos, tribus hereditatis tuae. 18 Brevi tempore hereditaverunt populum sanctum tuum, hostes nostri conculcaverunt sanctuarium tuum. 19 Facti sumus a saeculo, cum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos. Utinam dirumperes caelos et descenderes! A facie tua montes defluerent.

Iz 63, 1-19





Verš 2
“ Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantis in torculari? ”.
Zjv 19:13 - et vestitus veste aspersa sanguine, et vocatur nomen eius Verbum Dei.

Verš 4
Dies enim ultionis in corde meo, annus redemptionis meae venit.
Iz 61:2 - ut praedicarem annum placabilem Domino et diem ultionis Deo nostro; ut consolarer omnes lugentes,

Verš 5
Circumspexi, et non erat auxiliator, miratus sum, et non fuit qui adiuvaret; et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi.
Iz 59:16 - Et vidit quia non est vir, et aporiatus est, quia non est qui occurrat; et salvavit sibi brachium suum, et iustitia eius ipsa confirmavit eum.

Verš 9
In omni tribulatione eorum non legatus neque angelus, sed ipse salvavit eos. In dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos et sustulit eos et portavit eos cunctis diebus saeculi.
Dt 7:7 - Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis iunctus est Dominus et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores,

Verš 10
Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt et afflixerunt spiritum sanctitatis eius; et conversus est eis in inimicum et ipse debellavit eos.
Nm 14:11 - et dixit Dominus ad Moysen: “ Usquequo detrahet mihi populus iste? Quousque non credent mihi in omnibus signis, quae feci coram eis?
Ž 78:57 - Recesserunt et praevaricati sunt, quemadmodum patres eorum; conversi sunt retro ut arcus pravus.
Ž 95:9 - sicut in Meriba, secundum diem Massa in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, etsi viderunt opera mea.

Verš 13
qui deduxit eos per abyssos quasi equum per desertum, et non impingebant?
Ž 105:37 - Et eduxit eos cum argento et auro; et non erat in tribubus eorum infirmus.

Verš 15
Attende de caelo et vide de habitaculo sancto tuo et gloriae tuae; ubi est zelus tuus et fortitudo tua? Commotio viscerum tuorum et misericordiae tuae super me continuerunt se.
Dt 26:15 - Respice de habitaculo sancto tuo, de caelo, et benedic populo tuo Israel et terrae, quam dedisti nobis, sicut iurasti patribus nostris, terrae lacte et melle mananti”.

Verš 18
Brevi tempore hereditaverunt populum sanctum tuum, hostes nostri conculcaverunt sanctuarium tuum.
Ž 74:7 - Incenderunt igni sanctuarium tuum, in terram polluerunt tabernaculum nominis tui;

Iz 63,1 - O Bozre pozri pozn. k 34,6. Ako v hl. 34 Edom sa tu predstavuje ako stelesnený nepriateľ Božej ríše a predstavuje všetkých jej nepriateľov. Národom, ktoré sa spustili Boha, môže byť šliapač lisu upomienkou. Boh niekedy prísno zasahuje do dejín ľudstva, ale aj najhroznejšie jeho zásahy pochádzajú vlastne z milosrdenstva. Chce ľudí pohnúť k pokániu a zachrániť pre večnosť. Tak treba rozumieť ten úchvatný a hrozný obraz.

Iz 63,4 - Pre deň pomsty a rok milosti pozri pozn. k 61,1–3.

Iz 63,9 - V osnove začiatku tohto verša sme so LXX urobili maličkú zmenu. Vulg číta: "Vo všetkom ich súžení sa nesužoval a anjel jeho tváre ich spasil."

Iz 63,10 - "Duch svätý", ktorý sa tu spomína, nie je tretia božská osoba. Aspoň starozákonný prorok nemohol na to myslieť. Je to zosobnenie; prorok hovorí o Bohu ako o človeku, u ktorého sa duch líši od tela. Vulg: "Ducha jeho Svätca".

Iz 63,15 - Slová v zátvorkách sú asi neskorší dodatok.

Iz 63,18 - Je tu reč o Edomčanoch.

Iz 63,19 - Posledné dva riadky verša sú vo Vulgáte už prvým veršom 64. hlavy, ktorej verše majú preto vo Vulg odchylné číslovanie.