výhody registrácie

Kniha proroka Izaiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Iz 48, 1-22

1 Audite hoc, domus Iacob, qui vocamini nomine Israel et de aquis Iudae existis, qui iuratis in nomine Domini et Deum Israel invocatis non in veritate neque in iustitia. 2 De civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israel constabiliti sunt; Dominus exercituum nomen eius. 3 Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea; repente operatus sum, et venerunt. 4 Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua aerea. 5 Praedixi tibi ex tunc; antequam venirent, indicavi tibi, ne forte diceres: “Idolum meum operatum est haec, et sculptile meum et conflatile mandaverunt ista ”. 6 Quae audisti, vide omnia; vos autem num annuntiabitis? Audita facio tibi nova ex nunc et occulta, quae nescis. 7 Nunc creata sunt et non ex tunc, et ante eorum diem, et non audisti ea, ne forte diceres: “Ecce ego cognovi ea ”. 8 Neque audisti neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua; scio enim quia praevaricans praevaricaris et transgressor ex utero vocaris. 9 Propter nomen meum longe faciam furorem meum et propter laudem meam infrenabo me super te, ne perdam te. 10 Ecce excoxi te, sed non quasi argentum; probavi te in camino paupertatis. 11 Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer; et gloriam meam alteri non dabo. 12 Audi me, Iacob, et Israel, quem ego vocavi; ego, ego primus et ego novissimus. 13 Manus mea fundavit terram, et dextera mea expandit caelos; ego voco eos, et stant simul. 14 Congregamini, omnes vos, et audite: Quis de eis annuntiavit haec? Dominus dilexit eum; faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldaeis. 15 Ego, ego locutus sum et vocavi eum; adduxi eum, et prospera fuit via eius. 16 Accedite ad me et audite hoc: Non a principio in abscondito locutus sum; ex tempore, antequam fieret, ibi eram; et nunc Dominus Deus misit me cum spiritu suo. 17 Haec dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israel: Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via, qua ambulas. 18 Utinam attendisses mandata mea! Facta fuisset sicut flumen pax tua, et iustitia tua sicut gurgites maris; 19 et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli eius; non interisset et non fuisset attritum nomen eius a facie mea. 20 Egredimini de Babylone, fugite a Chaldaeis, in voce exsultationis annuntiate; auditum facite hoc, efferte illud usque ad extrema terrae, dicite: “ Redemit Dominus servum suum Iacob ”. 21 Non sitierunt, cum per desertum duceret eos; aquam de petra produxit eis et scidit petram, et fluxerunt aquae. 22 Non est pax impiis, dicit Dominus.

Iz 48, 1-22





Verš 9
Propter nomen meum longe faciam furorem meum et propter laudem meam infrenabo me super te, ne perdam te.
Iz 43:21 - Populum istum formavi mihi; laudem meam narrabunt.
Iz 43:25 - Ego, ego sum ipse, qui deleo iniquitates tuas propter me et peccatorum tuorum non recordabor.

Verš 11
Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer; et gloriam meam alteri non dabo.
Iz 42:8 - Ego Dominus: hoc est nomen meum; et gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus.

Verš 12
Audi me, Iacob, et Israel, quem ego vocavi; ego, ego primus et ego novissimus.
Iz 41:4 - Quis operatus est et fecit, vocans generationes ab exordio? Ego Dominus, primus et cum novissimis ego sum.
Iz 44:6 - Haec dicit Dominus, rex Israel et redemptor eius, Dominus exercituum: “ Ego primus et ego novissimus, et absque me non est Deus.
Zjv 1:17 - Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes eius tamquam mortuus; et posuit dexteram suam super me dicens: “ Noli timere! Ego sum primus et novissimus,
Zjv 22:13 - Ego Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis.

Verš 14
Congregamini, omnes vos, et audite: Quis de eis annuntiavit haec? Dominus dilexit eum; faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldaeis.
Iz 41:22 - Accedant et nuntient nobis, quaecumque ventura sunt. Priora, quae fuerunt, nuntiate, ut ponamus cor nostrum et sciamus novissima eorum; et, quae ventura sunt, indicate nobis.

Verš 18
Utinam attendisses mandata mea! Facta fuisset sicut flumen pax tua, et iustitia tua sicut gurgites maris;
Dt 32:29 - Utinam saperent et intellegerent haec ac novissima sua providerent!
Ž 81:13 - Et dimisi eos secundum duritiam cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis.

Verš 20
Egredimini de Babylone, fugite a Chaldaeis, in voce exsultationis annuntiate; auditum facite hoc, efferte illud usque ad extrema terrae, dicite: “ Redemit Dominus servum suum Iacob ”.
Iz 52:11 - Recedite, recedite, exite inde, pollutum nolite tangere; exite de medio eius, mundamini, qui fertis vasa Domini.
Jer 50:8 - Recedite de medio Babylonis et de terra Chaldaeorum egredimini; et estote quasi haedi ante gregem.
Jer 51:6 - Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam; nolite perire in poena eius, quoniam tempus ultionis est Domino: vicissitudinem ipse retribuet ei.
Jer 51:45 - Egredimini de medio eius, populus meus, ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini.
Zjv 18:4 - Et audivi aliam vocem de caelo dicentem: “ Exite de illa, populus meus, ut ne comparticipes sitis peccatorum eius et de plagis eius non accipiatis,

Verš 22
Non est pax impiis, dicit Dominus.
Iz 57:21 - Non est pax impiis, dicit Deus meus.

Iz 48,1 - Reč Božia, ktorú Izraeliti majú počúvať, začína sa až 3. veršom.

Iz 48,4 - Zatvrdnutosť sa tomuto národu vyčíta odpradávna (Ex 32,9; 33,3–5; 34,9; Dt 9,6.13.27; 31,27).

Iz 48,10 - Porov. 1,25.

Iz 48,14 - Pán predpovedal úspechy Kýrove a z tohto sa môžu Izraeliti presvedčiť, že tento vyvolenec Boží prevedie v Babylone len Božiu vôľu.

Iz 48,19-22 - Pre neposlušnosť zahynula väčšina národa. Tí však, čo zostali, pôjdu z Babylonu s jasotom. Na ceste do vlasti bude Boh konať kvôli nim zázraky ako pri východe z Egypta. No spásy sa dostane len dobrým, neposlušní ju darmo čakajú.