výhody registrácie

Kniha proroka Izaiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Iz 42, 1-25

1 Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacet sibi in illo anima mea; dedi spiritum meum super eum, iudicium gentibus proferet. 2 Non clamabit neque vociferabitur, nec audietur vox eius foris. 3 Calamum quassatum non conteret et linum fumigans non exstinguet; in veritatem proferet iudicium. 4 Non languebit nec frangetur, donec ponat in terra iudicium; et legem eius insulae exspectant. 5 Haec dicit Dominus Deus, creans caelos et extendens eos, firmans terram et quae germinant ex ea, dans flatum populo, qui est super eam, et spiritum calcantibus eam: 6 “ Ego, Dominus, vocavi te in iustitia et apprehendi manum tuam; et formavi te et dedi te in foedus populi, in lucem gentium, 7 ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris. 8 Ego Dominus: hoc est nomen meum; et gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus. 9 Quae prima fuerunt, ecce venerunt; nova quoque ego annuntio: antequam oriantur, audita vobis faciam ”. 10 Cantate Domino canticum novum, laus eius ab extremis terrae; qui descenditis in mare, et plenitudo eius, insulae et habitatores earum. 11 Exsultent desertum et civitates eius, vici, quos habitat Cedar. Iubilent habitatores Petrae, de vertice montium clament. 12 Ponant Domino gloriam et laudem eius in insulis nuntient. 13 Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir proeliator suscitabit zelum; vociferabitur et conclamabit, super inimicos suos praevalebit. 14 “ Tacui semper, silui, patiens fui; sicut parturiens ululabo, gemam et fremam simul. 15 Desertos faciam montes et colles et omne gramen eorum exsiccabo; et ponam flumina in insulas et stagna arefaciam. 16 Et ducam caecos in viam, quam nesciunt, et in semitis, quas ignoraverunt, ambulare eos faciam; ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta. Haec verba faciam eis et non dereliquam eos ”. 17 Conversi sunt retrorsum; confundantur confusione, qui confidunt in sculptili, qui dicunt conflatili: “ Vos dii nostri ”. 18 Surdi, audite; et caeci, intuemini ad videndum. 19 Quis caecus sicut servus meus, et surdus sicut nuntius, quem ego mittam? Quis caecus sicut qui restitutus est? Et quis caecus sicut servus Domini? 20 Multa vidisti, sed non servas; aures aperuisti, sed non audis. 21 Dominus voluit propter iustitiam suam magnificare legem et extollere. 22 Ipse autem populus direptus et vastatus; in foveis conclusi omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt. Facti sunt in rapinam, nec est qui eruat; in direptionem, nec est qui dicat: “ Redde! ”. 23 Quis est in vobis, qui audiat hoc, attendat et auscultet futura? 24 Quis dedit in direptionem Iacob et Israel vastantibus? Nonne Dominus ipse, cui peccavimus? Et noluerunt in viis eius ambulare et non audierunt legem eius. 25 Et effudit super eum indignationem furoris sui et forte bellum. Et combussit eum in circuitu, et non cognovit; et succendit eum, et non intellexit.

Iz 42, 1-25





Verš 1
Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacet sibi in illo anima mea; dedi spiritum meum super eum, iudicium gentibus proferet.
Mt 3:17 - Et ecce vox de caelis dicens: “Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui ”.
Mt 17:5 - Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: “ Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite ”.
Ef 1:6 - in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in Dilecto,
Iz 11:2 - et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et timoris Domini;
Jn 3:34 - Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur; non enim ad mensuram dat Spiritum.

Verš 8
Ego Dominus: hoc est nomen meum; et gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus.
Iz 48:11 - Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer; et gloriam meam alteri non dabo.

Verš 10
Cantate Domino canticum novum, laus eius ab extremis terrae; qui descenditis in mare, et plenitudo eius, insulae et habitatores earum.
Ž 33:3 - Cantate ei canticum novum, bene psallite ei in vociferatione,

Verš 16
Et ducam caecos in viam, quam nesciunt, et in semitis, quas ignoraverunt, ambulare eos faciam; ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta. Haec verba faciam eis et non dereliquam eos ”.
Iz 40:3 - Vox clamantis: “ In deserto parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.

Verš 17
Conversi sunt retrorsum; confundantur confusione, qui confidunt in sculptili, qui dicunt conflatili: “ Vos dii nostri ”.
Ž 97:7 - Confundantur omnes, qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum, omnes angeli eius.
Iz 1:29 - Confundemini enim terebinthis, in quibus delectati estis, et erubescetis super hortis, quos elegistis.
Iz 44:11 - Ecce omnes participes eius confundentur; fabri enim sunt ex hominibus: conveniant omnes, stent; pavebunt, confundentur simul.
Iz 45:16 - Confusi sunt et erubuerunt omnes, simul abierunt in confusionem fabricatores idolorum.

Verš 20
Multa vidisti, sed non servas; aures aperuisti, sed non audis.
Rim 2:2 - Scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos, qui talia agunt.

Iz 42,1 - Hl. 42. Stať 42,1–7 je prvá pieseň o Pánovom služobníkovi. Okrem tejto sú ešte tri: Iz 49,1–9; 50,4–11 a 52,13 – 53,12. Všetky štyri hovoria o komsi, koho prorok volá "Pánov služobník". – Medzi racionalistami sú rozličné pokusy dokázať, že Pánov služobník týchto piesní nie je budúci Mesiáš. – Ale katolícki a mnohí nekatolícki veriaci učenci vždy sa zastávali a aj podnes sa zastávajú mienky, že Pánov služobník, o ktorom sa v týchto piesňach hovorí, je Mesiáš, Ježiš Kristus. O Mesiášovi vykladali tieto piesne už aj starovekí židia; tak ich vykladá chaldejský targum, talmud a aj mnohí rabíni. – Všetko, čo o Pánovom služobníkovi hovoria piesne, dopodrobna sa splnilo na Ježišovi Nazaretskom. Podobnosť medzi Pánovým služobníkom a Ježišom Kristom je taká veľká, že ju nemožno neuznať. A okrem Pána Ježiša ani nikoho niet, kto by mohol stelesňovať Osobu, nakreslenú týmito ťahmi. – Osoba Mesiášova je Izaiášovi známa a často nám ju predstavil aj v prvej časti svojich proroctiev. Keď tieto state porovnáme s piesňami o Pánovom služobníkovi, presvedčíme sa, že i tam, i tu je reč o tej istej osobe, o Mesiášovi.

Iz 42,1 - Duch Pánov bude na Mesiášovi spočívať aj podľa 11,2.

Iz 42,3 - U Mesiáša nájdu pomoc aj tí, ktorých stav je zdanlive beznádejný.

Iz 42,11 - O Kedaranoch pozri 21,16; o Sele 16,1.

Iz 42,19 - Vulg prekladá: "Kto je slepý, ak nie sluha môj? Kto je hluchý, ak nie ten, ku komu som poslal poslov svojich? Kto je slepý, ak nie ten, čo je predaný? A kto je slepý, ak nie sluha Pánov?" – Pánov sluha, o ktorom sa tu hovorí, už nie je Mesiáš, ale zaslepený národ izraelský.

Iz 42,20-22 - "Zákon", "Tóra" sú Mojžišove knihy vo Svätom písme, ktoré okrem zákonov obsahujú aj veľa Božích prisľúbení. Boh chcel tieto prisľúbenia splniť, a tak osláviť "Zákon", ale národ sa Bohu spreneveril a uvalil na seba Božie tresty; dostal sa do otroctva nepriateľov. – Jamy, najmä vyschnuté studne, slúžili často aj za väznice.