výhody registrácie

Kniha proroka Izaiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Iz 60, 1-22

1 Surge, illuminare, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. 2 Quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos; super te autem orietur Dominus, et gloria eius in te videbitur. 3 Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. 4 Leva in circuitu oculos tuos et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi; filii tui de longe veniunt, et filiae tuae in ulnis gestantur. 5 Tunc videbis et illuminaberis, et palpitabit et dilatabitur cor tuum, quia confluet ad te multitudo maris, fortitudo gentium veniet tibi; 6 inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha; omnes de Saba venient, aurum et tus deferentes et laudem Domini annuntiantes. 7 Omne pecus Cedar congregabitur tibi, arietes Nabaioth ministrabunt tibi; offerentur super placabili altari meo, et domum gloriae meae glorificabo. 8 Quae sunt istae, quae ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas? 9 Me enim insulae exspectabunt, et in principio naves Tharsis, ut adducant filios tuos de longe, argentum eorum et aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui et Sancto Israel, quia glorificavit te. 10 Et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi; in indignatione enim mea percussi te, sed in beneplacito meo misertus sum tui. 11 Et aperientur portae tuae iugiter, die ac nocte non claudentur, ut afferatur ad te fortitudo gentium, et reges earum adducantur. 12 Gens enim et regnum, quae non servierint tibi, peribunt, et gentes vastitate vastabuntur. 13 Gloria Libani ad te veniet, cupressus, ulmus et abies simul, ad ornandum locum sanctuarii mei; et locum pedum meorum glorificabo. 14 Et venient ad te curvi filii eorum, qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes, qui detrahebant tibi, et vocabunt te Civitatem Domini, Sion Sancti Israel. 15 Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita, et non erat qui per te transiret, ponam te in superbiam saeculorum, gaudium in generationem et generationem; 16 et suges lac gentium et mamilla regum lactaberis et scies quia ego Dominus salvator tuus, et redemptor tuus Fortis Iacob. 17 Pro aere afferam aurum et pro ferro afferam argentum et pro lignis aes et pro lapidibus ferrum; et ponam custodes tuos pacem et praepositos tuos iustitiam. 18 Non audietur ultra violentia in terra tua, vastitas et contritio in terminis tuis; et vocabis Salutem muros tuos et portas tuas Laudem. 19 Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. 20 Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur, quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui. 21 Populus autem tuus omnes iusti; in perpetuum hereditabunt terram, germen plantationis meae, opus manus meae ad glorificandum. 22 Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortem. Ego Dominus in tempore eius subito faciam istud.

Iz 60, 1-22





Verš 16
et suges lac gentium et mamilla regum lactaberis et scies quia ego Dominus salvator tuus, et redemptor tuus Fortis Iacob.
Iz 43:3 - quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israel, salvator tuus: dedi propitiationem tuam Aegyptum, Aethiopiam et Saba pro te.

Verš 10
Et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi; in indignatione enim mea percussi te, sed in beneplacito meo misertus sum tui.
Iz 49:23 - Et erunt reges nutricii tui, et reginae nutrices tuae; vultu in terram demisso adorabunt te et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus: non confundentur, qui sperant in me ”.

Verš 21
Populus autem tuus omnes iusti; in perpetuum hereditabunt terram, germen plantationis meae, opus manus meae ad glorificandum.
Mt 15:13 - At ille respondens ait: “ Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur.
Iz 29:23 - sed, cum viderit opera manuum mearum, in medio sui sanctificabunt nomen meum et sanctificabunt Sanctum Iacob et Deum Israel pavebunt,
Iz 45:11 - Haec dicit Dominus, Sanctus Israel, plastes eius: “ Numquid ventura interrogatis me super filios meos et super opus manuum mearum mandatis mihi?

Verš 15
Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita, et non erat qui per te transiret, ponam te in superbiam saeculorum, gaudium in generationem et generationem;
Iz 49:19 - Quia ruinae tuae et solitudines tuae et terra eversa: nunc angusta eris prae habitatoribus; et longe erunt, qui devorabant te.
Iz 54:1 - Exsulta, sterilis, quae non peperisti, laetare, gaude, quae non parturisti, quoniam multi sunt filii desertae magis quam filii nuptae, dicit Dominus.
Iz 54:6 - Quia ut mulierem derelictam et maerentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adulescentia abiectam dixit Deus tuus.

Iz 60,1 - Hoci sa v pôvodnej osnove nehovorí, koho oslovuje prorok, je zrejmé, že je to Jeruzalem. Meno Jeruzalema dokladá len LXX.

Iz 60,6 - Madiánčania pochádzali od Madiána, syna Abraháma a jeho druhej manželky Ketury (Gn 25,2). Efa pochádzal od Madiána (Gn 25,4). – Oba tieto príbuzné kmene bývali blízko Elamského zálivu. – Sába, krajina v južnej Arábii, bola bohatá na zlato a tymian.

Iz 60,7 - Kedar a Nabajot boli bratia, synovia Izmaela (Gn 25,13). Ich potomkovia, Kedarania (porov. 21,16; 42,11) a – pravdepodobne – Nabatejci, boli príbuzné kmene. Pásli svoje stáda na pustatine medzi Sýriou a Babylonom.

Iz 60,8 - Od západu prichádzajú národy po Stredozemnom mori na lodiach, ktoré sa básnikovi vidia ako lietajúce oblaky či holuby.

Iz 60,9 - O taršišských lodiach pozri 2,16.

Iz 60,16 - Čo majú národy najvzácnejšie, všetky poklady a všetku ich silu dostane nový Jeruzalem a bude sa zveľaďovať, ako sa zveľaďuje dieťa pri prsiach matky.

Iz 60,17 - Básnicky sa opisuje, že v novom Jeruzaleme bude všetko cennejšie a trvanlivejšie. Okrem toho zavládne tam pokoj a spravodlivosť, dve hlavné, často spomínané vlastnosti kráľovstva mesiášskeho.

Iz 60,19 - Toto sa dokonale splní, až keď nám bude svietiť "večné svetlo" v nebeskom Jeruzaleme.