výhody registrácie

Kniha proroka Izaiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Iz 15, 1-9

1 Oraculum Moab. Quia nocte vastata est Ar moab, conticuit; quia nocte vastata est Cirmoab, conticuit. 2 Ascendit filia Dibon ad excelsa in planctum; super Nabo et super Medaba Moab ululavit; in cunctis capitibus eius calvitium, omnis barba rasa. 3 In triviis eius accincti sunt sacco; super tecta eius et in plateis eius omnes ululant, prorumpunt in fletum. 4 Clamat Hesebon et Eleale, usque Iasa auditur vox eorum; super hoc expediti Moab fremunt, anima eius fremit sibi. 5 Cor meum super Moab clamat, vectes eius usque ad Segor, Eglatselisiam; per ascensum enim Luith flentes ascendunt et in via Oronaim clamorem contritionis levant. 6 Aquae enim Nemrim desertae erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit. 7 Ideo supellectiles colligunt, copias divitiarum suas trans torrentem Salicum ducunt. 8 Quoniam circuivit clamor terminum Moab; usque ad Eglaim ululatus eius, et usque ad Beerelim clamor eius. 9 Quia aquae Dimon repletae sunt sanguine; ponam enim super Dimon additamenta his, qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terrae.

Iz 15, 1-9





Verš 1
Oraculum Moab. Quia nocte vastata est Ar moab, conticuit; quia nocte vastata est Cirmoab, conticuit.
Jer 48:1 - Ad Moab. Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “ Vae super Nabo, quoniam vastata est et confusa! Capta est Cariathaim, confusa est arx et tremuit.
Ez 25:9 - idcirco ecce ego aperiam latus Moab privans eam civitatibus, civitatibus, inquam, eius, a finibus eius, decore terrae: Bethiesimoth et Baalmeon et Cariathaim;
Am 2:1 - Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus Moab et super quattuor verbum non revocabo: eo quod incenderit ossa regis Edom usque ad cinerem,

Verš 2
Ascendit filia Dibon ad excelsa in planctum; super Nabo et super Medaba Moab ululavit; in cunctis capitibus eius calvitium, omnis barba rasa.
Jer 48:37 - Omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit, in cunctis manibus incisiones et super lumbos cilicium.
Ez 7:18 - Et accingent se ciliciis, et operiet eos formido; et in omni facie confusio, et in universis capitibus eorum calvitium.

Iz 15,1 - Mesto Ar-Moab ležalo východne od Mŕtveho mora a južne od rieky Arnon, kde sú dnes zrúcaniny Er-Rabbe. Južne od neho ležalo mesto Kír-Moab.

Iz 15,2 - Severne od rieky Arnon ležalo mesto Dibon. "Domom" sa tu rozumie asi chrám moabského boha Kamoša. – Nebo je tu nie vrch (Dt 34,1), ale mesto (Nm 32,38), ktoré, ako aj mesto Medaba, ležalo severne od Arnonu.

Iz 15,4 - Bedrami označuje hebrejská reč vnútro, dušu. – Mestá Hesebon a Eleále ležali východne od Jordána, naproti Jerichu. Poloha mesta Jasa je neistá; podľa Eusébia ležalo medzi Dibonom a Medabou.

Iz 15,5 - Segor bol juhovýchodne od Mŕtveho mora. O mestách "Tretí Eglat", Luit a Horonaim nevieme nič bližšieho. Ináč je tento verš veľmi nejasný i v pôvodine, i v prekladoch.

Iz 15,6 - Nimrim je asi potok Numera, ktorý sa na juhovýchode vlieva do Mŕtveho mora.

Iz 15,7 - Potok Vŕb je asi potok Sared (Nm 21,12), dnes Wadi el-Chesa.

Iz 15,8 - Nárek sa bude ozývať po celej krajine. Eglaim (Vulg: Gallim) ležalo na juhu, Beer Eli (Vulg: studňa Elim) na severe Moabu.

Iz 15,9 - Dimon je mesto Dibon (verš 2).