výhody registrácie

Kniha proroka Izaiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Iz 27, 1-13

1 In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro et forti et grandi super Leviathan serpentem fugacem et super Leviathan serpentem tortuosum et occidet draconem, qui in mari est. 2 In die illa vinea erit iucunda; cantate ei. 3 Ego Dominus, qui servo eam; per singula momenta irrigabo eam. Ne forte visitetur contra eam, nocte et die servo eam. 4 Indignatio non est mihi. Quis dabit mihi spinam et veprem? In proelio gradiar super eam, succendam eam pariter, 5 nisi forte protectionem meam apprehendat, faciat pacem mecum, pacem faciat mecum. 6 Diebus futuris radices mittet Iacob, florebit et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis fructibus. 7 Numquid iuxta plagam percutientis eum percussit eum? Aut, sicut occiduntur occisi eius, occisus est? 8 In mensura punit eum deiciens eum, impellit in spiritu suo duro, tempore quo spirat eurus. 9 Idcirco super hoc dimittetur iniquitas Iacob, et hic erit omnis fructus ablationis peccati eius: ut scilicet ponat omnes lapides altaris sicut lapides calcis comminutos, ne exstent luci et thymiateria. 10 Civitas enim munita desolata est, habitaculum derelictum et dimissum quasi desertum; ibi pascetur vitulus et ibi accubabit et consumet arbusta eius. 11 In siccitate frondes illius conterentur; mulieres venient et comburent eas. Ipse enim non est populus sapiens, propterea non miserebitur eius, qui fecit eum, et, qui formavit eum, non parcet ei. 12 Et erit: in die illa percutiet spicas Dominus a Flumine usque ad torrentem Aegypti; et vos congregabimini unus et unus, filii Israel. 13 Et erit: in die illa clangetur in tuba magna; et venient, qui perditi fuerant de terra Assyriorum, et qui eiecti erant in terra Aegypti, et adorabunt Dominum in monte sancto in Ierusalem.

Iz 27, 1-13





Verš 8
In mensura punit eum deiciens eum, impellit in spiritu suo duro, tempore quo spirat eurus.
Jer 30:11 - quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus, in quibus dispersi te; te autem non faciam in consummationem, sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi.
Jer 46:28 - Et tu noli timere, serve meus Iacob, ait Dominus, quia tecum ego sum, quia ego consumam cunctas gentes, ad quas eieci te; te vero non consumam, sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi ”.

Verš 12
Et erit: in die illa percutiet spicas Dominus a Flumine usque ad torrentem Aegypti; et vos congregabimini unus et unus, filii Israel.
Iz 17:5 - et erit, sicut cum messor arripit culmos, et brachium eius spicas legit; et erit, sicut cum quis quaerit spicas in valle Raphaim.

Verš 6
Diebus futuris radices mittet Iacob, florebit et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis fructibus.
Ž 72:16 - Et erit ubertas frumenti in terra, in summis montium fluctuabit, sicut Libanus fructus eius; et florebunt de civitate sicut fenum terrae.

Iz 27,1 - Leviatanom sa volá Asýrsko, ktoré ležalo medzi Tigrisom a Eufratom. "Drakom" Egypt. More je ako v 18,2 a 19,5 rieka Níl. Asýrska a Egyptská ríša zobrazuje tu všetkých nepriateľov Božieho kráľovstva. Sv. Otcovia v hadovi aj tu ako v Gn 3 videli diabla.

Iz 27,2-5 - Starozákonná Božia vinica rodila len plánky (Iz 5,1 n.), novozákonná bude vinorodá. Tŕnie a bodľač označuje nepriateľov Božej vinice. Tí sa zachránia iba ak sa obrátia k Bohu.

Iz 27,6-9 - Boh tresce svoj národ len preto, aby národ opustil modly. O ašerách a chamánoch pozri pozn. k 17,8.

Iz 27,10 - Nie je zreteľné, či sa tu spomína pohanské veľmesto, o ktorom bola reč v 24,10; 25,2; 26,5, a či niektoré mesto vyvoleného národa, Samária alebo Jeruzalem.

Iz 27,12 - Keď bolo obilia málo, mlátili ho palicami, vyklepávaním (podobne ako u nás cepami). Po národných pohromách ostane doma, na území vyvoleného národa málo dobrých Izraelitov, málo cenného zrna, preto Boh zhromaždil k nim aj tých, čo sú roztratení po svete. – Potok Egypta bol potok Ariš, ktorý na juhozápade bol hranicou Júdska.