výhody registrácie

Kniha proroka Izaiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Iz 11, 1-16

1 Et egredietur virga de stirpe Iesse, et flos de radice eius ascendet; 2 et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et timoris Domini; 3 et deliciae eius in timore Domini. Non secundum visionem oculorum iudicabit neque secundum auditum aurium decernet; 4 sed iudicabit in iustitia pauperes et decernet in aequitate pro mansuetis terrae; et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium. 5 Et erit iustitia cingulum lumborum eius, et fides cinctorium renum eius. 6 Habitabit lupus cum agno, et pardus cum haedo accubabit; vitulus et leo simul saginabuntur, et puer parvulus minabit eos. 7 Vitula et ursus pascentur, simul accubabunt catuli eorum; et leo sicut bos comedet paleas. 8 Et ludet infans ab ubere super foramine aspidis; et in cavernam reguli, qui ablactatus fuerit, manum suam mittet. 9 Non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo, quia plena erit terra scientia Domini, sicut aquae mare operiunt. 10 In die illa radix Iesse stat in signum populorum; ipsam gentes requirent, et erit sedes eius gloriosa. 11 Et erit in die illa: rursus extendet Dominus manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relictum erit ab Assyria et ab Aegypto et a Phatros et ab Aethiopia et ab Elam et a Sennaar et ab Emath et ab insulis maris; 12 et levabit signum in nationes et congregabit profugos Israel et dispersos Iudae colliget a quattuor plagis terrae. 13 Et auferetur zelus Ephraim, et hostes Iudae abscindentur; Ephraim non aemulabitur Iudam, et Iudas non pugnabit contra Ephraim. 14 Et volabunt in umeros Philisthim ad mare, simul praedabuntur filios orientis: in Edom et Moab extendent manus suas, et filii Ammon oboedient eis. 15 Et exsiccabit Dominus linguam maris Aegypti et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui et percutiet illud in septem rivos, ita ut transire faciat eos calceatos. 16 Et erit via residuo populo meo, qui relinquetur ab Assyria, sicut fuit Israeli in die illa, qua ascendit de terra Aegypti.

Iz 11, 1-16





Verš 16
Et erit via residuo populo meo, qui relinquetur ab Assyria, sicut fuit Israeli in die illa, qua ascendit de terra Aegypti.
Ex 14:29 - Filii autem Israel perrexerunt per medium sicci maris, et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris.

Verš 1
Et egredietur virga de stirpe Iesse, et flos de radice eius ascendet;
Iz 4:2 - In die illa erit germen Domini in splendorem et gloriam, et fructus terrae sublimis et exsultatio his, qui salvati fuerint de Israel.
Sk 13:22 - Et amoto illo, suscitavit illis David in regem, cui et testimonium perhibens dixit: “Inveni David filium Iesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas”.

Verš 2
et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et timoris Domini;
Iz 9:6 - Magnum erit eius imperium, et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius, ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.

Verš 10
In die illa radix Iesse stat in signum populorum; ipsam gentes requirent, et erit sedes eius gloriosa.
Rim 15:12 - Et rursus Isaias ait: “ Erit radix Iesse, et qui exsurget regere gentes: in eo gentes sperabunt ”.

Verš 6
Habitabit lupus cum agno, et pardus cum haedo accubabit; vitulus et leo simul saginabuntur, et puer parvulus minabit eos.
Iz 65:25 - Lupus et agnus pascentur simul, et leo sicut bos comedet paleas, et serpenti pulvis panis eius. Non nocebunt neque occident in omni monte sancto meo ”, dicit Dominus.
Oz 2:18 - Et erit: in die illa, ait Dominus, vocabis me: “Vir meus” et non vocabis me ultra: “Baal meus”.

Iz 11,1 - Ratolesť, výhonok, ktorý vykvitne z pňa Jesseho, je Emanuel-Mesiáš. Jesse (podľa inej výslovnosti: Izai) bol otec kráľa Dávida. Niektorí, najmä starší katolícki spisovatelia, pod ratolesťou z koreňa Jesseho rozumejú Preblahoslavenú Pannu Máriu a pod výhonkom, kvetom, rozumejú Pána Ježiša. Novší však ratolesť i výhonok vysvetľujú o Pánu Ježišovi; tento výklad lepšie zodpovedá duchu hebrejského básnictva. Zato však v modlitbách aj Pannu Máriu môžeme volať menom "koreň Jesse", veď aj ona pochádza z rodu Jesseho.

Iz 11,2 - Pôvodina spomína len šesť rôznomenných darov Ducha Svätého, ale dar bázne pred Pánom sa tu uvádza dva razy. LXX a Vulg miesto toho spomína ako šiesty dar "nábožnosť" a len raz ako siedmy dar "bázeň pred Pánom". Katolícki odborníci teda neučia nesprávne, keď hovoria o siedmich daroch Ducha Svätého.

Iz 11,4 - Spasiteľ premôže a skrotí zlosynov svojím učením a príkazmi.

Iz 11,6-9 - Tieto verše opisujú obrazne pokojamilovnosť mesiášskeho kráľovstva. Hovorí sa, že mesiášske učenie dokáže zmeniť dravých, zlostných ľudí na pokojamilovných a krotkých.

Iz 11,11 - Do Mesiášovho kráľovstva dostanú sa zvyšky Izraelitov, roztratených v rozličných krajinách. – Patros bol Horný Egypt s hlavným mestom Téby. Južne odtiaľ bol Kuš, Etiópia. Elam s hlavným mestom Súzy bol východne od Babylonskej ríše. Sineárom sa volá časť Babylonskej ríše. O Emate pozri 10,9.

Iz 11,14 - "Synovia Východu" sú kočovné kmene arabskej púšte.

Iz 11,15 - Jazyk Egyptského (Červeného) mora je Heroopolitánsky (dnes Suezský) záliv, cez ktorý Izraeliti prešli zázračne pri východe z Egypta.