výhody registrácie

Kniha proroka Izaiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Iz 64, 1-11

1 Sicut ignis succendit sarmenta, aquam ebullire facit ignis, ut notum facias nomen tuum inimicis tuis, a facie tua gentes turbentur, 2 cum feceris mirabilia, quae non sperabamus. Descendisti, et a facie tua montes defluxerunt. 3 A saeculo non audierunt, neque aures perceperunt; oculus non vidit Deum, absque te, qui operaretur pro sperantibus in eum. 4 Occurris laetanti, facienti iustitiam et his, qui in viis tuis recordantur tui. Ecce tu iratus es, et peccavimus; in ipsis a saeculo nos salvabimur. 5 Et facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus inquinatus universae iustitiae nostrae; et marcuimus quasi folium universi, et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos. 6 Non est qui invocet nomen tuum, qui consurgat et adhaereat tibi, quia abscondisti faciem tuam a nobis et dissolvisti nos in manu iniquitatis nostrae. 7 Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum; et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. 8 Ne irascaris, Domine, nimis et ne ultra memineris iniquitatis; ecce, respice: populus tuus omnes nos. 9 Urbes sanctitatis tuae factae sunt in desertum, Sion deserta facta est, Ierusalem desolata est. 10 Domus sanctitatis nostrae et gloriae nostrae, ubi laudaverunt te patres nostri, facta est in exustionem ignis, et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas. 11 Numquid super his continebis te, Domine, tacebis et affliges nos vehementer?

Iz 64, 1-11





Verš 9
Urbes sanctitatis tuae factae sunt in desertum, Sion deserta facta est, Ierusalem desolata est.
Ž 79:8 - Ne memineris iniquitatum patrum nostrorum, cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis.

Verš 4
Occurris laetanti, facienti iustitiam et his, qui in viis tuis recordantur tui. Ecce tu iratus es, et peccavimus; in ipsis a saeculo nos salvabimur.
Ž 31:18 - Domine, non confundar, quoniam invocavi te; erubescant impii et obmutescant in inferno.
1Kor 2:9 - Sed sicut scriptum est: “ Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his, qui diligunt illum ”.

Verš 6
Non est qui invocet nomen tuum, qui consurgat et adhaereat tibi, quia abscondisti faciem tuam a nobis et dissolvisti nos in manu iniquitatis nostrae.
Ž 90:5 - Auferes eos, somnium erunt:

Iz 64,10 - Reč je o chráme Šalamúnovom, ktorý Babylonci zničili r. 586 pr. Kr. Prorok sa teda modlí v mene babylonských zajatcov, veď v dobe Izaiášovej Šalamúnov chrám ešte stál.