výhody registrácie

Kniha proroka Izaiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Iz 17, 1-14

1 Oraculum Damasci. “ Ecce Damascus desinet esse civitas et erit sicut acervus ruinarum. 2 Derelictae civitates Aroer gregibus erunt; et requiescent ibi, et non erit qui exterreat. 3 Et auferetur munimentum ab Ephraim et regnum a Damasco, et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israel erunt, dicit Dominus exercituum. 4 Et erit in die illa: attenuabitur gloria Iacob, et pinguedo carnis eius marcescet; 5 et erit, sicut cum messor arripit culmos, et brachium eius spicas legit; et erit, sicut cum quis quaerit spicas in valle Raphaim. 6 Et relinquetur in eo racemus, et sicut cum excutitur olea: duae vel tres olivae in summitate rami sive quattuor aut quinque in cacuminibus arboris fructiferae ”, dicit Dominus Deus Israel. 7 In die illa attendet homo ad factorem suum, et oculi eius ad Sanctum Israel respicient; 8 et non attendet ad altaria, quae fecerunt manus eius, et quae operati sunt digiti eius; non respiciet lucos et thymiateria. 9 In die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictae, sicut civitates, quas dereliquerunt Hevaei et Amorraei a facie filiorum Israel; et erit desolatio, 10 quia oblita es Dei salutis tuae et petrae fortitudinis tuae non es recordata: propterea plantabis plantationes iucundas et germen alienum seminabis. 11 In ipso die plantationis tuae saepies eas et mane semen tuum florere facies; evanescet messis in die penuriae, et dolor insanabilis erit. 12 Heu!, strepitus populorum multorum; strepunt quasi strepitu maris, et tumultus turbarum quasi sonitu aquarum sonabunt. 13 Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram tempestate. 14 In tempore vespere, et ecce turbatio, ante matutinum non subsistet: haec est pars eorum, qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos.

Iz 17, 1-14





Verš 13
Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram tempestate.
Jób 21:18 - Erunt sicut paleae ante faciem venti, et sicut favilla, quam turbo dispergit.
Ž 1:4 - Non sic impii, non sic, sed tamquam pulvis, quem proicit ventus.
Ž 35:5 - Fiant tamquam pulvis ante ventum, et angelus Domini impellens eos;
Ž 83:13 - qui dixerunt: “ Hereditate possideamus pascua Dei! ”.
Oz 13:3 - Idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens, sicut palea turbine rapta ex area et sicut fumus de fumario.

Iz 17,2 - V Zajordánsku boli dve mestá, ktoré sa volali Aroer. Nevieme, o ktorom z nich je tu reč.

Iz 17,5 - Izrael je zrelý na žatvu, na vyhubenie. Údolie Refaim je rozľahlé údolie medzi Jeruzalemom a Betlehemom.

Iz 17,8 - Mená modiel prekladá Vulg slovami: "háje a chrámy". – Ašery boli posvätné stromy, kmene a duté stĺpy k úcte bohyne, zvanej Aštarta. Niekedy sa však aj sama bohyňa volá Ašera. Chamány boli stĺpy, stavané k úcte boha Bála, ktorého najmä Feníčania ctili ako boha slnka. Častejšie sa volajú vo Svätom písme "maseby", "stĺpy".

Iz 17,10 - Cudzie rozkošné sady sú modlárske zvyky, prevzaté od pohanov, ktoré privedú národ do nešťastia.

Iz 17,13 - Opakovanie nepatrí asi do osnovy. O skaze vojska asýrskeho hovorí prorok aj inde (5,29; 8,7) podobne ako tu.