výhody registrácie

Kniha proroka Izaiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Iz 46, 1-13

1 Concidit Bel, incurvavit se Nabo; fuerunt simulacra eorum bestiis et iumentis. Statuae vestrae portantur, onera lassis. 2 Se incurvaverunt et conciderunt simul; non potuerunt salvare onus et ipsi in captivitatem ibunt. 3 Audite me, domus Iacob et omne residuum domus Israel, qui portamini ab utero, qui gestamini a vulva. 4 Usque ad senectam ego ipse et usque ad canos ego portabo; et ego feci et ego feram, ego portabo et salvabo. 5 Cui assimilatis me et adaequatis et comparatis me, et erimus similes? 6 Qui effundunt aurum de sacculo et argentum statera ponderant, conducunt aurificem, ut faciat deum, et procidunt et adorant. 7 Portant illum in umeris gestantes et ponentes in loco suo; et stabit ac de loco suo non movebitur; sed et si quis clamat ad eum, non respondet; de tribulatione eius non salvabit eum. 8 Mementote istud et confundamini; redite, praevaricatores, ad cor. 9 Recordamini prioris saeculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra Deus, nec est similis mei. 10 Annuntians ab exordio novissimum et ab initio, quae necdum facta sunt, dicens: “ Consilium meum stabit, et omnem voluntatem meam faciam ”. 11 Vocans ab oriente avem rapacem et de terra longinqua virum consilii mei; et locutus sum et adducam illud, decrevi et faciam illud. 12 Audite me, duri corde, qui longe estis a iustitia. 13 Prope feci iustitiam meam, non elongabitur; et salus mea non morabitur: et dabo in Sion salutem et Israeli gloriam meam.

Iz 46, 1-13





Verš 9
Recordamini prioris saeculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra Deus, nec est similis mei.
Iz 45:5 - Ego Dominus, et non est amplius: extra me non est Deus. Accinxi te, et non cognovisti me,
Iz 45:14 - Haec dicit Dominus: “ Labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae et Sabaim viri sublimes ad te transibunt et tui erunt; post te ambulabunt, vincti manicis pergent et te adorabunt teque deprecabuntur: “Tantum in te est Deus, et non est absque te Deus!”.
Iz 45:18 - Quia haec dicit Dominus, qui creavit caelos, ipse Deus, qui formavit terram et fecit eam, ipse fundavit eam; non ut vacua esset, creavit eam, ut habitaretur, formavit eam: “ Ego Dominus, et non est alius.
Iz 45:21 - Annuntiate et venite et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc praedixit illud? Numquid non ego Dominus, et non est ultra Deus absque me? Deus iustus et salvans non est praeter me.
Iz 48:12 - Audi me, Iacob, et Israel, quem ego vocavi; ego, ego primus et ego novissimus.

Verš 10
Annuntians ab exordio novissimum et ab initio, quae necdum facta sunt, dicens: “ Consilium meum stabit, et omnem voluntatem meam faciam ”.
Ž 33:11 - Consilium autem Domini in aeternum manet, cogitationes cordis eius in generatione et generationem.
Prís 19:21 - Multae cogitationes in corde viri, voluntas autem Domini permanebit.
Prís 21:30 - Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.
Heb 6:17 - in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus immobilitatem consilii sui, se interposuit iure iurando,

Verš 5
Cui assimilatis me et adaequatis et comparatis me, et erimus similes?
Iz 40:18 - Cui ergo similem facitis Deum? Aut quam imaginem ponitis ei?
Iz 40:25 - “ Et cui assimilabitis me, quasi aequalis ei sim ego? ”, dicit Sanctus.

Verš 7
Portant illum in umeris gestantes et ponentes in loco suo; et stabit ac de loco suo non movebitur; sed et si quis clamat ad eum, non respondet; de tribulatione eius non salvabit eum.
Iz 45:20 - Congregamini et venite et accedite simul, qui salvati estis ex gentibus. Nescierunt, qui levant lignum sculpturae suae et rogant deum non salvantem.

Iz 46,1 - Bél a Nébo boli bohovia Babyloncov. Keď prorok opisuje ich záhubu, znamená to aj záhubu Babyloncov. Títo bôžikovia nevedeli zabrániť, aby sa ich sochy nedostali do zajatia.

Iz 46,3-4 - Falošných bohov musia prenášať ľudia a zvieratá. Pán naopak sám nosí a opatruje svoj národ od jeho začiatkov a bude ho opatrovať až do staroby.

Iz 46,11 - Orol je Kýros, dravosťou a rýchlosťou orla sa bude vrhať na svoju korisť.