výhody registrácie

Kniha proroka Izaiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Iz 29, 1-24

1 Vae Ariel, Ariel, civitas, quam circumdedit David! Addite annum ad annum, sollemnitates evolvantur; 2 et circumvallabo Ariel, et erit maeror et maestitia, et erit mihi quasi Ariel. 3 Et circumdabo te quasi sphaeram et iaciam contra te aggerem et munimenta ponam in obsidionem tuam. 4 Humiliaberis, de terra loqueris, et de pulvere vix audietur eloquium tuum, et erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium tuum mussitabit. 5 Et erit sicut pulvis tenuis multitudo superborum tuorum, et sicut palea volans multitudo fortium. Eritque repente confestim, 6 a Domino exercituum visitaberis in tonitruo et commotione terrae, magno fragore, turbine et tempestate et flamma ignis devorantis. 7 Et erit sicut somnium visionis nocturnae multitudo omnium gentium, quae dimicant contra Ariel, et omnes, qui pugnant contra eam et contra munimenta eius et oppressores eius; 8 Et sicut somniat esuriens, et ecce comedit, cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima eius; et sicut somniat sitiens, et ecce bibit et, postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit, et anima eius vacua est, sic erit multitudo omnium gentium dimicantium contra montem Sion. 9 Obstupescite et admiramini, excaecamini et caeci estote, inebriamini et non a vino, vacillate et non ab ebrietate. 10 Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis, clausit oculos vestros et capita vestra operuit. 11 Et erit vobis visio omnis sicut verba libri signati; quem cum dederint scienti litteras dicentes: “ Lege istum ”, respondebit: “ Non possum, signatus est enim ”. 12 Et dabitur liber nescienti litteras diceturque ei: “ Lege ”, et respondebit: “ Nescio litteras ”. 13 Et dixit Dominus: “ Eo quod appropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me, cor autem eius longe est a me, et est timor eorum erga me velut mandatum hominum perceptum, 14 ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo: peribit sapientia sapientium eius, et prudentia prudentium eius abscondetur ”. 15 Vae, qui profunde a Domino consilium abscondunt, quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: “ Quis videt nos, et quis novit nos? ”. 16 Perversa cogitatio vestra! Numquid quasi lutum reputabitur figulus, ut dicat opus factori suo: “ Non fecisti me ”; et figmentum dicat fictori suo: “ Non intellegis ”? 17 Nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in hortum, et hortus in saltum reputabitur? 18 Et audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt. 19 Et addent mites in Domino laetitiam, et pauperrimi hominum in Sancto Israel exsultabunt; 20 quoniam defecit, qui praevalebat, consummatus est illusor, et succisi sunt omnes, qui vigilabant super iniquitatem, 21 qui peccare faciebant homines in verbo et arguentem in porta supplantabant et deiecerunt inanibus verbis iustum. 22 Propter hoc haec dicit Dominus ad domum Iacob, qui redemit Abraham: “ Non modo confundetur Iacob, nec modo vultus eius erubescet; 23 sed, cum viderit opera manuum mearum, in medio sui sanctificabunt nomen meum et sanctificabunt Sanctum Iacob et Deum Israel pavebunt, 24 et scient errantes spiritu sapientiam, et mussitatores discent doctrinam ”.

Iz 29, 1-24





Verš 3
Et circumdabo te quasi sphaeram et iaciam contra te aggerem et munimenta ponam in obsidionem tuam.
Jer 6:3 - Ad eam venient pastores et greges eorum, figent in ea tentoria in circuitu; pascet unusquisque partem suam.
Ez 17:17 - Et non in exercitu grandi neque in populo multo adiuvabit eum pharao in proelio, in iactu aggeris et in exstructione munitionum, ut interficiat animas multas.

Verš 4
Humiliaberis, de terra loqueris, et de pulvere vix audietur eloquium tuum, et erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium tuum mussitabit.
Iz 8:19 - Et cum dixerint ad vos: “ Quaerite a pythonibus et a divinis, qui susurrant et murmurant; numquid non populus a deo suo requiret, pro vivis a mortuis? ”.

Verš 5
Et erit sicut pulvis tenuis multitudo superborum tuorum, et sicut palea volans multitudo fortium. Eritque repente confestim,
Jób 21:18 - Erunt sicut paleae ante faciem venti, et sicut favilla, quam turbo dispergit.
Ž 1:4 - Non sic impii, non sic, sed tamquam pulvis, quem proicit ventus.
Ž 35:5 - Fiant tamquam pulvis ante ventum, et angelus Domini impellens eos;
Iz 17:13 - Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram tempestate.
Iz 30:13 - propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio cadens, locus tumens in muro excelso, cuius confractio subito, dum non speratur, venit improviso;

Verš 10
Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis, clausit oculos vestros et capita vestra operuit.
Rim 11:8 - sicut scriptum est: “ Dedit illis Deus spiritum soporis, oculos, ut non videant, et aures, ut non audiant, usque in hodiernum diem ”.

Verš 13
Et dixit Dominus: “ Eo quod appropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me, cor autem eius longe est a me, et est timor eorum erga me velut mandatum hominum perceptum,
Mt 15:8 - "Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me;
Mk 7:6 - At ille dixit eis: “ Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: “Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me;

Verš 14
ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo: peribit sapientia sapientium eius, et prudentia prudentium eius abscondetur ”.
Jer 49:7 - Ad Edom. Haec dicit Dominus exercituum: “ Numquid non ultra est sapientia in Theman? Periit consilium a prudentibus, inutilis facta est sapientia eorum.
Abd 1:8 - “ Numquid non in die illa, dicit Dominus, perdam sapientes de Edom et prudentiam de monte Esau?
Mt 11:25 - In illo tempore respondens Iesus dixit: “ Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis.
1Kor 1:19 - Scriptum est enim: “ Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo ”.

Verš 15
Vae, qui profunde a Domino consilium abscondunt, quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: “ Quis videt nos, et quis novit nos? ”.
Ž 94:7 - Et dixerunt: “ Non videbit Dominus, nec intelleget Deus Iacob ”.

Verš 16
Perversa cogitatio vestra! Numquid quasi lutum reputabitur figulus, ut dicat opus factori suo: “ Non fecisti me ”; et figmentum dicat fictori suo: “ Non intellegis ”?
Iz 45:9 - Vae, qui contradicit fictori suo, testa de vasis fictilibus terrae! Numquid dicet lutum figulo suo: “ Quid facis? ” et “ Opus tuum absque manibus est ”?

Verš 18
Et audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt.
Mt 11:5 - caeci vident et claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt et mortui resurgunt et pauperes evangelizantur;

Iz 29,1 - Arielom sa tu volá Jeruzalem. Toto slovo môže mať dvojaký význam: 1) Boží lev, 2) Božie ohnisko. Tu sa užíva v poslednom zmysle (porov. Ez 43,15 n.). Izaiáš volá celé mesto týmto menom, pretože v Jeruzaleme bol zápalný oltár, Božie ohnisko.

Iz 29,2 - Celé mesto bude ako Ariel, zápalný oltár, pri ktorom vzdychali obetné zvieratá, keď dokonávali.

Iz 29,5-8 - Splnenie tohto proroctva pozri 37,36.

Iz 29,10 - Proroci sú okom národa, lebo vidia veci božské, ktoré potom z Božej vôle oznamujú národu.

Iz 29,11 - Vodcovia národa nechcú knihu otvoriť. Pospolitý ľud nevie čítať.

Iz 29,13 - Porov. Mt 15,7–9.

Iz 29,15 - Konajú, akoby neboli závislí od Boha.

Iz 29,17 - Duchovné krásy mesiášskych čias prirovnáva prorok krásam prírody Libanonu. Divé lesy budú vtedy ako krásne sady, popri ktorých by aj terajšie sady boli len ako divé lesy. "Hluchí a slepí" – rozumejú sa protivníci prorokovi, ktorí nakoniec uznajú prorokovu pravdu.

Iz 29,20 - Proroctvo sa splnilo za vpádu Sennacheriba v roku 701 pr. Kr. Porov. 2 Kr 19,3 n.

Iz 29,23 - Keď potomstvo Jakubovo uvidí, akú zázračnú zmenu urobil Boh v národe, bude zvelebovať jeho meno.