výhody registrácie

Kniha proroka Izaiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Iz 49, 1-26

1 Audite me, insulae, et attendite, populi de longe; Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meae recordatus est nominis mei; 2 et posuit os meum quasi gladium acutum, in umbra manus suae protexit me et posuit me sicut sagittam electam, in pharetra sua abscondit me 3 et dixit mihi: “ Servus meus es tu, Israel, in quo gloriabor ”. 4 Et ego dixi: “ In vacuum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi; verumtamen iudicium meum cum Domino, et merces mea cum Deo meo ”. 5 Et nunc dicit Dominus, qui formavit me ex utero servum sibi, ut reducerem Iacob ad eum, et Israel ei congregaretur; et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea. 6 Et dixit: “ Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob et reliquias Israel reducendas: dabo te in lucem gentium, ut sit salus mea usque ad extremum terrae ”. 7 Haec dicit Dominus, redemptor Israel, Sanctus eius, ad contemptum in anima, ad abominatum in gente, ad servum dominorum: “ Reges videbunt et consurgent, principes quoque et adorabunt, propter Dominum, quia fidelis est, Sanctum Israel, qui elegit te ”. 8 Haec dicit Dominus: “ In tempore beneplaciti exaudivi te et in die salutis auxiliatus sum tui; et servavi te et dedi te in foedus populi, ut suscitares terram et distribueres hereditates dissipatas; 9 ut diceres his, qui vincti sunt: “Exite”, et his, qui in tenebris: “Revelamini”. Super vias pascentur, et in omnibus collibus decalvatis pascua eorum; 10 non esurient neque sitient, et non percutiet eos aestus vel sol, quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum adducet eos. 11 Et ponam omnes montes meos in viam, et semitae meae exaltabuntur. 12 Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab aquilone et mari, et isti de terra Sinim ”. 13 Laudate, caeli, et exsulta, terra; iubilate, montes, laudem, quia consolatur Dominus populum suum et pauperum suorum miseretur. 14 Et dixit Sion: “ Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei ”. 15 Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. 16 Ecce in manibus meis descripsi te; muri tui coram me semper. 17 Festinant structores tui; destruentes te et dissipantes a te exibunt. 18 Leva in circuitu oculos tuos et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. “ Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris et circumdabis tibi eos quasi sponsa ”. 19 Quia ruinae tuae et solitudines tuae et terra eversa: nunc angusta eris prae habitatoribus; et longe erunt, qui devorabant te. 20 Adhuc dicent in auribus tuis filii orbitatis tuae: “ Angustus est mihi locus; fac spatium mihi, ut habitem ”. 21 Et dices in corde tuo: “ Quis genuit mihi istos? Ego orbata et non pariens, transmigrata et captiva; et istos quis enutrivit? Ecce ego relicta eram sola; et isti ubi erant? ”. 22 Haec dicit Dominus Deus: “ Ecce levabo ad gentes manum meam et ad populos exaltabo signum meum; et afferent filios tuos in ulnis, et filiae tuae super umeros portabuntur. 23 Et erunt reges nutricii tui, et reginae nutrices tuae; vultu in terram demisso adorabunt te et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus: non confundentur, qui sperant in me ”. 24 Numquid tolletur a forti praeda, aut, quod captum fuerit, a robusto salvari poterit? 25 Quia haec dicit Dominus: “ Equidem et captivus a forti tolletur, et, quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur; cum his, qui contendebant tecum, ego contendam et filios tuos ego salvabo. 26 Et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto sanguine suo inebriabuntur; et sciet omnis caro quia ego Dominus salvator tuus, et redemptor tuus Fortis Iacob ”.

Iz 49, 1-26





Verš 8
Haec dicit Dominus: “ In tempore beneplaciti exaudivi te et in die salutis auxiliatus sum tui; et servavi te et dedi te in foedus populi, ut suscitares terram et distribueres hereditates dissipatas;
2Kor 6:2 - — ait enim: “ Tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvi te ”; ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis —

Verš 24
Numquid tolletur a forti praeda, aut, quod captum fuerit, a robusto salvari poterit?
Mt 12:29 - Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem? Et tunc domum illius diripiet.

Verš 10
non esurient neque sitient, et non percutiet eos aestus vel sol, quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum adducet eos.
Zjv 7:16 - Non esurient amplius neque sitient amplius, neque cadet super illos sol neque ullus aestus,

Verš 26
Et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto sanguine suo inebriabuntur; et sciet omnis caro quia ego Dominus salvator tuus, et redemptor tuus Fortis Iacob ”.
Zjv 16:6 - quia sanguinem sanctorum et prophetarum fuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere: digni sunt! ”.

Verš 18
Leva in circuitu oculos tuos et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. “ Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris et circumdabis tibi eos quasi sponsa ”.
Iz 60:4 - Leva in circuitu oculos tuos et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi; filii tui de longe veniunt, et filiae tuae in ulnis gestantur.

Iz 49,1 - O Pánovom služobníkovi pozri pozn. pred hl. 42. – Pánov služobník bude Spasiteľom všetkých národov.

Iz 49,2 - Meč sa nosil na boku, "v tieni ruky". Učenie Mesiášovo bude živé a prenikavé (porov. Hebr 4,12; Zjv 1,16; 2,12; 19,15).

Iz 49,7 - Pri vykupiteľskom diele čaká na Pánovho služobníka utrpenie. No vladári, ktorí ho budú sprvoti pokorovať, budú sa na konci pred ním skláňať. Uznajú, že je poslom Božím.

Iz 49,8 - Boh bude služobníkovi svojmu pomáhať v činnosti mesiášskej. Aj ríša mesiášska sa bude zakladať na zmluve ako ríša starozákonná (porov. 42,6). Mesiáš dostal od Otca dedičstvo, kráľovstvo nebeské, ktoré Boh prisľúbil ľuďom, ktoré však títo opustili. On toto dedičstvo rozdáva ľuďom, ktorí sú jeho spoludedičia (Rim 8,17). Neslobodno však zabudnúť, že je tu reč o duchovnom kráľovstve a duchovnom dedičstve.

Iz 49,16 - Rozumej: Boh stále myslí na Sion.

Iz 49,20 - Deti neplodnosti sú deti, ktoré neporodil národ, ale ich dostal od Boha za dietky. Sú to cudzie národy, ktoré sa tiež pridružia k novému Sionu.

Iz 49,21-23 - Zo súvisu vidieť, že prorok výrazmi týchto veršov nevyvyšuje rasu, ale len náboženstvo, a to náboženstvo mesiášske. Básnicky sa tu opisuje, s akou pokorou sa budú národy hlásiť ku kráľovstvu mesiášskemu.

Iz 49,24 - "Silák" je Babylon, ktorý väzní vyvolený národ.

Iz 49,26 - Výrazy: "Dám im jesť vlastné telo a opoja sa vlastnou krvou" rozumej, že sa Babylonci budú medzi sebou nivočiť.