výhody registrácie

Kniha proroka Izaiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Iz 44, 1-28

1 Et nunc audi, Iacob serve meus, et Israel, quem elegi. 2 Haec dicit Dominus, qui fecit te et formavit te ab utero, auxiliator tuus: “ Noli timere, serve meus Iacob, et dilecte, quem elegi. 3 Effundam enim aquas super terram sitientem et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super stirpem tuam: 4 et germinabunt inter herbas quasi salices iuxta praeterfluentes aquas. 5 Iste dicet: “Domini ego sum”, et ille vocabit se nomine Iacob; et hic scribet manu sua: “Domino”, et inscribetur nomine Israel ”. 6 Haec dicit Dominus, rex Israel et redemptor eius, Dominus exercituum: “ Ego primus et ego novissimus, et absque me non est Deus. 7 Quis similis mei? Conclamet et annuntiet et exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum; ventura et, quae futura sunt, annuntiet nobis. 8 Nolite timere neque conturbemini; nonne ex tunc audire te feci et annuntiavi? Vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me aut Petra, quam ego non noverim? ”. 9 Plastae idoli omnes nihil sunt, et pretiosa eorum non proderunt eis; testes eorum non vident neque intellegunt, ut confundantur. 10 Quis formavit deum et sculptile conflavit lucrum non quaerens? 11 Ecce omnes participes eius confundentur; fabri enim sunt ex hominibus: conveniant omnes, stent; pavebunt, confundentur simul. 12 Faber ferrarius securim operatur in prunis et in malleis format illam et polit eam in brachio fortitudinis suae; esurit et deficit, non bibit aquam et lassescit. 13 Artifex lignarius extendit normam, describit illud stilo, operatur illud scalpellis et circino describit illud quasi imaginem viri, quasi speciosum hominem, qui resideat in domo. 14 Succidit sibi cedros et arripit ilicem et quercum, quae steterat inter ligna saltus; plantavit pinum, quam pluvia nutrivit. 15 Homini facta sunt ad comburendum; sumit ex eis, ut calefaciat, et succendit et coquit panes. De reliquo autem operatur deum et adorat; facit sculptile et curvatur ante illud. 16 Medium eius comburit igne et medio eius carnes assat, manducat assaturam et saturatur et calefit et dicit: “ Vah, calefactus sum, vidi focum ”. 17 Reliquum autem eius deum fecit, sculptile sibi; curvatur ante illud et adorat illud et obsecrat dicens: “ Libera me, quia deus meus es tu ”. 18 Nescierunt neque intellexerunt; nam clausit oculos eorum, ne videant et ne intellegant corde suo. 19 Non recogitant in corde suo, scientia et intellegentia carent, ut dicant: “ Medietatem eius combussi igne et coxi super carbones eius panes, coxi carnes et comedi et de reliquo eius abominationem faciam; ante truncum ligni procidam? ”. 20 Cinere vescitur; cor insipiens decepit eum, et non liberabit animam suam neque dicet: “ Nonne mendacium est in dextera mea? ”. 21 Memento horum, Iacob, et Israel, quoniam servus meus es tu; formavi te, servus meus es tu, Israel, non decipies me. 22 Delevi ut nubem iniquitates tuas et quasi nebulam peccata tua; revertere ad me, quoniam redemi te. 23 Exsultate, caeli, quoniam hoc fecit Dominus; iubilate, fundamenta terrae, resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum eius, quoniam redemit Dominus Iacob et in Israel glorificabitur. 24 Haec dicit Dominus, redemptor tuus et formator tuus ex utero: “ Ego sum Dominus, qui feci omnia, extendi caelos solus, expandi terram; et quis mecum? 25 Qui irrita facio signa divinorum et hariolos stultos reddo; compello sapientes retrorsum et scientiam eorum vanam facio; 26 qui suscito verbum servi mei et consilium nuntiorum meorum compleo. Qui dico Ierusalem: “Habitaberis” et civitatibus Iudae: “Aedificabimini” et deserta eius suscitabo; 27 qui dico profundo: “Desolare, et flumina tua arefaciam”; 28 qui dico de Cyro: “Pastor meus est et omnem voluntatem meam complebit”; qui dico Ierusalem: “Aedificaberis”, et templo: “Fundaberis” ”.

Iz 44, 1-28





Verš 1
Et nunc audi, Iacob serve meus, et Israel, quem elegi.
Iz 41:8 - Tu autem, Israel, serve meus, Iacob, quem elegi, semen Abraham amici mei,
Iz 43:5 - Noli timere, quoniam ego tecum sum: ab oriente adducam semen tuum et ab occidente congregabo te.
Jer 30:10 - Tu ergo ne timeas, serve meus Iacob, ait Dominus, neque paveas, Israel, quia ecce ego salvabo te de terra longinqua et semen tuum de terra captivitatis eorum; et revertetur Iacob et quiescet et securus erit, et non erit quem formidet;
Jer 46:27 - Et tu ne timeas, serve meus Iacob, et ne paveas, Israel, quia ecce ego salvum te faciam de longinquo et semen tuum de terra captivitatis eorum; et revertetur Iacob et requiescet, securus erit, et non erit qui exterreat eum.

Verš 3
Effundam enim aquas super terram sitientem et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super stirpem tuam:
Iz 35:7 - Et terra arida erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum; in cubilibus, in quibus dracones habitabant, erit locus calami et iunci.
Joe 2:28 -
Jn 7:38 - qui credit in me. Sicut dixit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae ”.
Sk 2:18 - et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt.

Verš 6
Haec dicit Dominus, rex Israel et redemptor eius, Dominus exercituum: “ Ego primus et ego novissimus, et absque me non est Deus.
Iz 41:4 - Quis operatus est et fecit, vocans generationes ab exordio? Ego Dominus, primus et cum novissimis ego sum.
Iz 48:12 - Audi me, Iacob, et Israel, quem ego vocavi; ego, ego primus et ego novissimus.
Zjv 1:8 - Ego sum Alpha et Omega, dicit Dominus Deus, qui est et qui erat et qui venturus est, Omnipotens.
Zjv 1:17 - Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes eius tamquam mortuus; et posuit dexteram suam super me dicens: “ Noli timere! Ego sum primus et novissimus,
Zjv 22:13 - Ego Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis.

Verš 8
Nolite timere neque conturbemini; nonne ex tunc audire te feci et annuntiavi? Vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me aut Petra, quam ego non noverim? ”.
Dt 4:35 - Tibi monstratum est, ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius praeter eum.
Dt 4:39 - Scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in caelo sursum et in terra deorsum, et non sit alius.
Dt 32:39 - Videte nunc quod ego sim solus, et non sit Deus praeter me. Ego occidam et ego vivere faciam; percutiam et ego sanabo; et non est qui de manu mea possit eruere.
1Sam 2:2 - Non est sanctus ut est Dominus; neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster.
Iz 45:21 - Annuntiate et venite et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc praedixit illud? Numquid non ego Dominus, et non est ultra Deus absque me? Deus iustus et salvans non est praeter me.

Verš 11
Ecce omnes participes eius confundentur; fabri enim sunt ex hominibus: conveniant omnes, stent; pavebunt, confundentur simul.
Ž 97:7 - Confundantur omnes, qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum, omnes angeli eius.
Iz 1:29 - Confundemini enim terebinthis, in quibus delectati estis, et erubescetis super hortis, quos elegistis.
Iz 42:17 - Conversi sunt retrorsum; confundantur confusione, qui confidunt in sculptili, qui dicunt conflatili: “ Vos dii nostri ”.
Iz 45:16 - Confusi sunt et erubuerunt omnes, simul abierunt in confusionem fabricatores idolorum.

Verš 12
Faber ferrarius securim operatur in prunis et in malleis format illam et polit eam in brachio fortitudinis suae; esurit et deficit, non bibit aquam et lassescit.
Iz 10:3 - Quid facietis in die visitationis et calamitatis de longe venientis? Ad cuius confugietis auxilium et ubi derelinquetis gloriam vestram?

Verš 24
Haec dicit Dominus, redemptor tuus et formator tuus ex utero: “ Ego sum Dominus, qui feci omnia, extendi caelos solus, expandi terram; et quis mecum?
Jób 9:8 - Qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris.
Ž 104:2 - amictus lumine sicut vestimento. Extendens caelum sicut velum,
Iz 40:22 - Qui sedet super gyrum terrae, et habitatores eius sunt quasi locustae; qui extendit sicut velum caelos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum;
Iz 42:5 - Haec dicit Dominus Deus, creans caelos et extendens eos, firmans terram et quae germinant ex ea, dans flatum populo, qui est super eam, et spiritum calcantibus eam:
Iz 45:12 - Ego feci terram et hominem super eam creavi ego; manus meae tetenderunt caelos, et omni militiae eorum mandavi.

Iz 44,3-5 - Výrok týchto veršov treba rozumieť v duchovnom zmysle. Aj spomedzi cudzincov mnohí sa obrátia k pravému Bohu. Títo budú rozličným spôsobom hlásať, že patria pravému Bohu a chcú byť členmi jeho národa.

Iz 44,8 - Porov. 17,10; 26,4; 30,29.

Iz 44,23 - Prorok vo svojom videní vidí už oslobodený národ, preto volá vesmír k radostnému chválospevu.

Iz 44,25 - Predpovede veštcov, ktorých bolo v Babylone hojne, nesplnia sa, a tak sa dokáže, že sú šialenci.

Iz 44,27 - Ak bude treba, Boh urobí zas svojmu ľudu cestu cez vodu, ako pri východe z Egypta cez Červené more a cez Jordán.

Iz 44,28 - Boh predpovedá aj meno muža, ktorý rozkáže znovu vybudovať Jeruzalem. Je pravda, že predpovedanie mena niektorého človeka je vec mimoriadna, ale každé proroctvo je mimoriadne a niet príčiny pochybovať, že Boh predpovedal aj meno tohto perzského kráľa. – Boh volá Kýra pastierom, lebo sa má starať o Boží ľud ako pastier o stádo.