výhody registrácie

Kniha proroka Izaiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Iz 23, 1-18

1 Oraculum Tyri. Ululate, naves Tharsis, quia vastatum est refugium vestrum; cum redirent de terra Cetthim, revelatum est eis. 2 Obstupescite, qui habitatis in insula; negotiatores Sidonis transfretantes mare repleverunt te. 3 In aquis multis semen Nili, messis fluminis fruges eius; et facta est negotiatio gentium. 4 Erubesce, Sidon, ait enim mare, fortitudo maris, dicens: “ Non parturivi et non peperi; et non enutrivi iuvenes nec virgines educavi ”. 5 Cum auditum fuerit in Aegypto, dolebunt cum audierint de Tyro. 6 Transite ad Tharsis, ululate, qui habitatis in insula. 7 Estne vestra haec, quae gloriabatur? A diebus pristinis antiquitas eius. Ducebant eam pedes sui longe ad peregrinandum. 8 Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam, cuius negotiatores principes, institores eius incliti terrae? 9 Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriae et viles faceret universos inclitos terrae. 10 Excole terram tuam sicut litus Nili, filia Tharsis, iam non est portus. 11 Manum suam extendit super mare, conturbavit regna. Dominus mandavit adversus Chanaan, ut contereret munimenta eius, 12 et dixit: “ Non adicies ultra ut glorieris, violata virgo filia Sidonis; in Cetthim consurgens transfreta: ibi quoque non erit requies tibi ”. 13 Ecce terra Chaldaeorum: talis populus non fuit; Assyria fundavit eam pro feris. Erexerunt turres suas; suffoderunt domos eius, posuerunt eam in ruinam. 14 Ululate, naves Tharsis, quia devastatum est praesidium vestrum. 15 Et erit in die illa: in oblivione erit Tyrus septuaginta annis, sicut dies regis unius. Post septuaginta autem annos erit Tyro iuxta canticum meretricis: 16 “ Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita; bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit ”. 17 Et erit: post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum, et redibit ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae. 18 Et erunt negotiatio eius et merces eius sanctificatae Domino; non condentur neque reponentur, quia his, qui habitaverint coram Domino, erit negotiatio eius, ut manducent in saturitate et vestiantur splendide.

Iz 23, 1-18





Verš 1
Oraculum Tyri. Ululate, naves Tharsis, quia vastatum est refugium vestrum; cum redirent de terra Cetthim, revelatum est eis.
Jer 47:4 - pro adventu diei, in quo vastabuntur omnes Philisthim, et dissipabitur Tyro et Sidoni omnis superstes auxiliator: depopulatus est enim Dominus Philisthim, reliquias insulae Caphtor.
Ez 26:1 - Et factum est in undecimo anno, prima mensis, factus est sermo Domini ad me dicens:
Ez 27:1 - Et factum est verbum Do mini ad me dicens:
Ez 28:1 - Et factus est sermo Domini ad me dicens:
Za 9:3 - Et aedificavit Tyrus munitionem suam et coacervavit argentum quasi pulverem et aurum ut lutum platearum.

Iz 23,1 - Fenickí obchodníci z mesta Týrus sa pri návrate z obchodnej cesty dozvedeli už pri krajine Cetim (asi mesto Kition na ostrove Cyprus), že nepriateľ im zbúral mesto. O taršišských lodiach pozri 2,16.

Iz 23,2 - Mesto Týrus založili kedysi kupci z mesta Sidon, ktoré ležalo asi 40 km severne od Týru. Preto sa Týrus volal "dcérou Sidonu" (verš 12).

Iz 23,3 - Egyptské obilie, ktoré týrski kupci dovážali cez more (cez veľkú vodu), právom sa volalo "žatvou Nílu", veď Egypt tejto rieke ďakuje za svoju úrodnosť; pozri pozn. k 19,5 n. Šichor je tu len iný názov Nílu. Tak sa volalo vlastne len jedno rameno tejto rieky.

Iz 23,4 - Zosobnená "morská pevnosť", t. j. skalnatý ostrov, na ktorom stálo mesto Týrus, privoláva Sidonu, že stojí zahanbený ako žena, ktorá nemala nikdy deti. Sidon ich síce mal, ale prišiel o ne.

Iz 23,6 - Obyvateľom spustošeného mesta nepozostáva iné, len ísť do kolónii, a to čím ďalej, do Taršišu (pozri pozn. k 2,16).

Iz 23,8 - Týrus rozhodoval o kráľovských korunách a jeho kupci žili ako kniežatá.

Iz 23,10 - Kolónia Taršiš môže tiež už rozšíriť svoje hranice, lebo zahynulo mesto Týrus, ktoré ako zvieracím pásom obmedzovalo jeho slobodu.

Iz 23,12 - Týrus bol panenský, pretože sa ho nepriateľ doteraz nikdy nezmocnil.

Iz 23,13 - Ťažký a neistý verš.

Iz 23,15-18 - Nevieme, prečo sa tieto roky volajú rokmi jedného kráľa.