Hľadaný výraz: Lk 9,51-13,21, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 5
| 51 Factum est autem, dum complerentur dies assumptionis eius, et ipse faciem suam firmavit, ut iret Ierusalem, 52 et misit nuntios ante conspectum suum. Et euntes intraverunt in castellum Samaritanorum, ut pararent illi. 53 Et non receperunt eum, quia facies eius erat euntis Ierusalem. 54 Cum vidissent autem discipuli Iacobus et Ioannes, dixerunt: “ Domine, vis dicamus, ut ignis descendat de caelo et consumat illos? ”. 55 Et conversus increpavit illos. 56 Et ierunt in aliud castellum. 57 Et euntibus illis in via, dixit quidam ad illum: “ Sequar te, quocumque ieris ”. 58 Et ait illi Iesus: “ Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet ”. 59 Ait autem ad alterum: “ Sequere me ”. Ille autem dixit: “ Domine, permitte mihi primum ire et sepelire patrem meum ”. 60 Dixitque ei Iesus: “ Sine, ut mortui sepeliant mortuos suos; tu autem vade, annuntia regnum Dei ”. 61 Et ait alter: “ Sequar te, Domine, sed primum permitte mihi renuntiare his, qui domi sunt ”. 62 Ait ad illum Iesus: “ Nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Dei ”. |
| 1 Post haec autem designavit Dominus alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. 2 Et dicebat illis: “ Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. 3 Ite; ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. 4 Nolite portare sacculum neque peram neque calceamenta et neminem per viam salutaveritis. 5 In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: “Pax huic domui”. 6 Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illam pax vestra; sin autem, ad vos revertetur. 7 In eadem autem domo manete edentes et bibentes, quae apud illos sunt: dignus enim est operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. 8 Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate, quae apponuntur vobis, 9 et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: “Appropinquavit in vos regnum Dei”. 10 In quamcumque civitatem intraveritis, et non receperint vos, exeuntes in plateas eius dicite: 11 “Etiam pulverem, qui adhaesit nobis ad pedes de civitate vestra, extergimus in vos; tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei”. 12 Dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati. 13 Vae tibi, Chorazin! Vae tibi, Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes, quae in vobis factae sunt, olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent. 14 Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis. 15 Et tu, Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? Usque ad infernum demergeris! 16 Qui vos audit, me audit; et, qui vos spernit, me spernit; qui autem me spernit, spernit eum, qui me misit ”. 17 Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes: “ Domine, etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo! ”. 18 Et ait illis: “ Videbam Satanam sicut fulgur de caelo cadentem. 19 Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici; et nihil vobis nocebit. 20 Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subiciuntur; gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis ”. 21 In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto et dixit: “ Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis; etiam, Pater, quia sic placuit ante te. 22 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo scit qui sit Filius, nisi Pater, et qui sit Pater, nisi Filius et cui voluerit Filius revelare ”. 23 Et conversus ad discipulos seorsum dixit: “ Beati oculi, qui vident, quae videtis. 24 Dico enim vobis: Multi prophetae et reges voluerunt videre, quae vos videtis, et non viderunt, et audire, quae auditis, et non audierunt ”. 25 Et ecce quidam legis peritus surrexit tentans illum dicens: “ Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo? ”. 26 At ille dixit ad eum: “ In Lege quid scriptum est? Quomodo legis? ”. 27 Ille autem respondens dixit: “ Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut teipsum ”. 28 Dixitque illi: “ Recte respondisti; hoc fac et vives ”. 29 Ille autem, volens iustificare seipsum, dixit ad Iesum: “ Et quis est meus proximus? ”. 30 Suscipiens autem Iesus dixit: “ Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum et, plagis impositis, abierunt, semivivo relicto. 31 Accidit autem, ut sacerdos quidam descenderet eadem via et, viso illo, praeterivit; 32 similiter et Levita, cum esset secus locum et videret eum, pertransiit. 33 Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum et videns eum misericordia motus est, 34 et appropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum; et imponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit. 35 Et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait: “Curam illius habe, et, quodcumque supererogaveris, ego, cum rediero, reddam tibi”. 36 Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones? ”. 37 At ille dixit: “ Qui fecit misericordiam in illum ”. Et ait illi Iesus: “ Vade et tu fac similiter ”. 38 Cum autem irent, ipse intravit in quoddam castellum, et mulier quaedam Martha nomine excepit illum. 39 Et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius. 40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium; quae stetit et ait: “ Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi, ut me adiuvet ”. 41 Et respondens dixit illi Dominus: “ Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima, 42 porro unum est necessarium; Maria enim optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea ”. |
| 1 Et factum est cum esset in loco quodam orans, ut cessa vit, dixit unus ex discipulis eius ad eum: “ Domine, doce nos orare, sicut et Ioannes docuit discipulos suos ”. 2 Et ait illis: “ Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum; 3 panem nostrum cotidianum da nobis cotidie, 4 et dimitte nobis peccata nostra, si quidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis, et ne nos inducas in tentationem ”. 5 Et ait ad illos: “ Quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicet illi: “Amice, commoda mihi tres panes, 6 quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo, quod ponam ante illum”; 7 et ille de intus respondens dicat: “Noli mihi molestus esse; iam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili; non possum surgere et dare tibi”. 8 Dico vobis: Et si non dabit illi surgens, eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget et dabit illi, quotquot habet necessarios. 9 Et ego vobis dico: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. 10 Omnis enim qui petit, accipit; et, qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur. 11 Quem autem ex vobis patrem filius petierit piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi? 12 Aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem? 13 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater de caelo dabit Spiritum Sanctum petentibus se ”. 14 Et erat eiciens daemonium, et illud erat mutum; et factum est, cum daemonium exisset, locutus est mutus. Et admiratae sunt turbae; 15 quidam autem ex eis dixerunt: “ In Beelzebul principe daemoniorum eicit daemonia ”. 16 Et alii tentantes signum de caelo quaerebant ab eo. 17 Ipse autem sciens cogitationes eorum dixit eis: “ Omne regnum in seipsum divisum desolatur, et domus supra domum cadit. 18 Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ipsius? Quia dicitis in Beelzebul eicere me daemonia. 19 Si autem ego in Beelzebul eicio daemonia, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt. 20 Porro si in digito Dei eicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei. 21 Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea, quae possidet; 22 si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet. 23 Qui non est mecum, adversum me est; et, qui non colligit mecum, dispergit. 24 Cum immundus spiritus exierit de homine, perambulat per loca inaquosa quaerens requiem; et non inveniens dicit: “Revertar in domum meam unde exivi”. 25 Et cum venerit, invenit scopis mundatam et exornatam. 26 Et tunc vadit et assumit septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi; et sunt novissima hominis illius peiora prioribus ”. 27 Factum est autem, cum haec diceret, extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi: “ Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quae suxisti! ”. 28 At ille dixit: “ Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt! ”. 29 Turbis autem concurrentibus, coepit dicere: “ Generatio haec generatio nequam est; signum quaerit, et signum non dabitur illi, nisi signum Ionae. 30 Nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis, ita erit et Filius hominis generationi isti. 31 Regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus Salomone hic. 32 Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam, quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae, et ecce plus Iona hic. 33 Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum, ut, qui ingrediuntur, lumen videant. 34 Lucerna corporis est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit; si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. 35 Vide ergo, ne lumen, quod in te est, tenebrae sint. 36 Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, sicut quando lucerna in fulgore suo illuminat te ”. 37 Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisaeus, ut pranderet apud se; et ingressus recubuit. 38 Pharisaeus autem videns miratus est quod non baptizatus esset ante prandium. 39 Et ait Dominus ad illum: “ Nunc vos pharisaei, quod de foris est calicis et catini, mundatis; quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. 40 Stulti! Nonne, qui fecit, quod de foris est, etiam id, quod de intus est, fecit? 41 Verumtamen, quae insunt, date eleemosynam; et ecce omnia munda sunt vobis. 42 Sed vae vobis pharisaeis, quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei! Haec autem oportuit facere et illa non omittere. 43 Vae vobis pharisaeis, quia diligitis primam cathedram in synagogis et salutationes in foro! 44 Vae vobis, quia estis ut monumenta, quae non parent, et homines ambulantes supra nesciunt! ”. 45 Respondens autem quidam ex legis peritis ait illi: “ Magister, haec dicens etiam nobis contumeliam facis ”. 46 At ille ait: “ Et vobis legis peritis: Vae, quia oneratis homines oneribus, quae portari non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas! 47 Vae vobis, quia aedificatis monumenta prophetarum, patres autem vestri occiderunt illos! 48 Profecto testificamini et consentitis operibus patrum vestrorum, quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem aedificatis. 49 Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas et apostolos, et ex illis occident et persequentur, 50 ut requiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi, a generatione ista, 51 a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare et aedem. Ita dico vobis: Requiretur ab hac generatione. 52 Vae vobis legis peritis, quia tulistis clavem scientiae! Ipsi non introistis et eos, qui introibant, prohibuistis ”. 53 Cum autem inde exisset, coeperunt scribae et pharisaei graviter insistere et eum allicere in sermone de multis 54 insidiantes ei, ut caperent aliquid ex ore eius. |
| 1 Interea multis turbis cir cumstantibus, ita ut se invi cem conculcarent, coepit dicere ad discipulos suos primum: “ Attendite a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis. 2 Nihil autem opertum est, quod non reveletur, neque absconditum, quod non sciatur. 3 Quoniam, quae in tenebris dixistis, in lumine audientur; et, quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis. 4 Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus et post haec non habent amplius, quod faciant. 5 Ostendam autem vobis quem timeatis: Timete eum, qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis: Hunc timete. 6 Nonne quinque passeres veneunt dipundio? Et unus ex illis non est in oblivione coram Deo. 7 Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite timere; multis passeribus pluris estis. 8 Dico autem vobis: Omnis, quicumque confessus fuerit in me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei; 9 qui autem negaverit me coram hominibus, denegabitur coram angelis Dei. 10 Et omnis, qui dicet verbum in Filium hominis, remittetur illi; ei autem, qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur. 11 Cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates, nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis: 12 Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora, quae oporteat dicere ”. 13 Ait autem quidam ei de turba: “ Magister, dic fratri meo, ut dividat mecum hereditatem ”. 14 At ille dixit ei: “ Homo, quis me constituit iudicem aut divisorem super vos? ”. 15 Dixitque ad illos: “ Videte et cavete ab omni avaritia, quia si cui res abundant, vita eius non est ex his, quae possidet ”. 16 Dixit autem similitudinem ad illos dicens: “ Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit. 17 Et cogitabat intra se dicens: “Quid faciam, quod non habeo, quo congregem fructus meos?”. 18 Et dixit: “Hoc faciam: destruam horrea mea et maiora aedificabo et illuc congregabo omne triticum et bona mea; 19 et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe, epulare”. 20 Dixit autem illi Deus: “Stulte! Hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem parasti, cuius erunt?”. 21 Sic est qui sibi thesaurizat et non fit in Deum dives ”. 22 Dixitque ad discipulos suos: “ Ideo dico vobis: nolite solliciti esse animae quid manducetis, neque corpori quid vestiamini. 23 Anima enim plus est quam esca, et corpus quam vestimentum. 24 Considerate corvos, quia non seminant neque metunt, quibus non est cellarium neque horreum, et Deus pascit illos; quanto magis vos pluris estis volucribus. 25 Quis autem vestrum cogitando potest adicere ad aetatem suam cubitum? 26 Si ergo neque, quod minimum est, potestis, quid de ceteris solliciti estis? 27 Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant neque nent; dico autem vobis: Nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis. 28 Si autem fenum, quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, pusillae fidei. 29 Et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite solliciti esse. 30 Haec enim omnia gentes mundi quaerunt; Pater autem vester scit quoniam his indigetis. 31 Verumtamen quaerite regnum eius; et haec adicientur vobis. 32 Noli timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. 33 Vendite, quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterescunt, thesaurum non deficientem in caelis, quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit; 34 ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit. 35 Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes, 36 et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis, ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. 37 Beati, servi illi, quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes. Amen dico vobis, quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis. 38 Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt illi. 39 Hoc autem scitote, quia, si sciret pater familias, qua hora fur veniret, non sineret perfodi domum suam. 40 Et vos estote parati, quia, qua hora non putatis, Filius hominis venit ”. 41 Ait autem Petrus: “ Domine, ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes? ”. 42 Et dixit Dominus: “ Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituet dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? 43 Beatus ille servus, quem, cum venerit dominus eius, invenerit ita facientem. 44 Vere dico vobis: Supra omnia, quae possidet, constituet illum. 45 Quod si dixerit servus ille in corde suo: “Moram facit dominus meus venire”, et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari, 46 veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua nescit, et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet. 47 Ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit vel non fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis; 48 qui autem non cognovit et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem, cui multum datum est, multum quaeretur ab eo; et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo. 49 Ignem veni mittere in terram et quid volo? Si iam accensus esset! 50 Baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor, usque dum perficiatur! 51 Putatis quia pacem veni dare in terram? Non, dico vobis, sed separationem. 52 Erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi: tres in duo, et duo in tres; 53 dividentur pater in filium et filius in patrem, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum ”. 54 Dicebat autem et ad turbas: “ Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: “Nimbus venit”, et ita fit; 55 et cum austrum flantem, dicitis: “Aestus erit”, et fit. 56 Hypocritae, faciem terrae et caeli nostis probare, hoc autem tempus quomodo nescitis probare? 57 Quid autem et a vobis ipsis non iudicatis, quod iustum est? 58 Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te apud iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem. 59 Dico tibi: Non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas ”. |
| 1 Aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. 2 Et respondens dixit illis: “ Putatis quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt, quia talia passi sunt? 3 Non, dico vobis, sed, nisi paenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis. 4 Vel illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos, putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Ierusalem? 5 Non, dico vobis, sed, si non paenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis ”. 6 Dicebat autem hanc similitudinem: “ Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non invenit. 7 Dixit autem ad cultorem vineae: “Ecce anni tres sunt, ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio. Succide ergo illam. Ut quid etiam terram evacuat?”. 8 At ille respondens dicit illi: “Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam et mittam stercora, 9 et si quidem fecerit fructum in futurum; sin autem succides eam” ”. 10 Erat autem docens in una synagogarum sabbatis. 11 Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere. 12 Quam cum vidisset Iesus, vocavit et ait illi: “ Mulier, dimissa es ab infirmitate tua ”, 13 et imposuit illi manus; et confestim erecta est et glorificabat Deum. 14 Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Iesus, dicebat turbae: “ Sex dies sunt, in quibus oportet operari; in his ergo venite et curamini et non in die sabbati ”. 15 Respondit autem ad illum Dominus et dixit: “ Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare? 16 Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati? ”. 17 Et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii eius, et omnis populus gaudebat in universis, quae gloriose fiebant ab eo. 18 Dicebat ergo: “ Cui simile est regnum Dei, et cui simile existimabo illud? 19 Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit et factum est in arborem, et volucres caeli requieverunt in ramis eius ”. 20 Et iterum dixit: “ Cui simile aestimabo regnum Dei? 21 Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur totum ”. |






