výhody registrácie

Kniha Numeri

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Nm 33, 1-56

1 Hae sunt mansiones filiorum Israel, qui egressi sunt de Ae gypto per turmas suas in manu Moysi et Aaron, 2 quas descripsit Moyses iuxta castrorum loca, quae Domini iussione mutabant. 3 Profecti igitur de Ramesse mense primo, quinta decima die mensis primi, altera die Paschae, filii Israel in manu excelsa, videntibus cunctis Aegyptiis 4 et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus, nam et in diis eorum exercuerat ultionem, 5 castrametati sunt in Succoth. 6 Et de Succoth venerunt in Etham, quae est in extremis finibus solitudinis. 7 Inde egressi venerunt contra Phihahiroth, quae respicit Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdolum. 8 Profectique de Phihahiroth transierunt per medium mare in solitudinem, et ambulantes tribus diebus per desertum Etham castrametati sunt in Mara. 9 Profectique de Mara venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta; ibique castrametati sunt. 10 Sed et inde egressi fixerunt tentoria super mare Rubrum. Profectique de mari Rubro 11 castrametati sunt in deserto Sin; 12 unde egressi venerunt in Daphca. 13 Profectique de Daphca castrametati sunt in Alus. 14 Egressique de Alus in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum; 15 profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai. 16 Sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad Cibrottaava; 17 profectique de Cibrottaava castrametati sunt in Aseroth. 18 Et de Aseroth venerunt in Rethma; 19 profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares. 20 Unde egressi venerunt in Lebna; 21 de Lebna castrametati sunt in Ressa; 22 egressique de Ressa venerunt in Ceelatha, 23 unde profecti castrametati sunt in monte Sepher. 24 Egressi de monte Sepher venerunt in Arada; 25 inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth; 26 profectique de Maceloth venerunt in Thahath; 27 de Thahath castrametati sunt in Thare. 28 Unde egressi fixere tentoria in Methca 29 et de Methca castrametati sunt in Hesmona; 30 profectique de Hesmona venerunt in Moseroth. 31 Et de Moseroth castrametati sunt in Beneiacan; 32 profectique de Beneiacan venerunt in montem Gadgad; 33 unde profecti castrametati sunt in Ietebatha. 34 Et de Ietebatha venerunt in Ebrona; 35 egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber. 36 Inde profecti venerunt in desertum Sin, hoc est Cades. 37 Egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom. 38 Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor, iubente Domino, et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israel ex Aegypto, mense quinto, prima die mensis, 39 cum esset annorum centum viginti trium. 40 Audivitque Chananaeus rex Arad, qui habitabat in Nageb, in terra Chanaan, venisse filios Israel. 41 Et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona; 42 unde egressi venerunt in Phinon. 43 Profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth; 44 et de Oboth venerunt in Ieabarim, quae est in finibus Moabitarum. 45 Profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad; 46 unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim. 47 Egressique de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo. 48 Profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab supra Iordanem contra Iericho; 49 ibique castrametati sunt de Bethiesimoth usque ad Abelsettim in campestribus Moab. 50 Ubi locutus est Dominus ad Moysen: 51 “ Praecipe filiis Israel et dic ad eos: Quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan, 52 disperdite cunctos habitatores terrae ante vos, confringite omnes imagines eorum et omnes statuas comminuite atque omnia excelsa vastate. 53 Possidebitis terram et habitabitis in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessionem, 54 quam dividetis inter tribus vestras. Maiori dabitis latiorem et minori angustiorem; singulis, ut sors ceciderit, ita tribuetur hereditas; per tribus et familias possessio dividetur. 55 Sin autem nolueritis expellere habitatores terrae, qui remanserint, erunt vobis quasi spinae in oculis vestris et sudes in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae; 56 et, quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam ”.

Nm 33, 1-56





Verš 3
Profecti igitur de Ramesse mense primo, quinta decima die mensis primi, altera die Paschae, filii Israel in manu excelsa, videntibus cunctis Aegyptiis
Ex 12:37 - Profectique sunt filii Israel de Ramesse in Succoth, sescenta fere milia peditum virorum absque parvulis.

Verš 36
Inde profecti venerunt in desertum Sin, hoc est Cades.
Nm 20:1 - Veneruntque filii Israel et omnis congregatio in de sertum Sin mense primo, et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria et sepulta in eodem loco.

Verš 37
Egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom.
Nm 20:22 - Cumque castra movissent de Cades, venerunt in montem Hor,

Verš 6
Et de Succoth venerunt in Etham, quae est in extremis finibus solitudinis.
Ex 13:20 - Profectique de Succoth castrametati sunt in Etham, in extremis finibus solitudinis.

Verš 7
Inde egressi venerunt contra Phihahiroth, quae respicit Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdolum.
Ex 14:2 - “ Lo quere filiis Israel: Reversi castrametentur e regione Phihahiroth, quae est inter Magdolum et mare contra Beelsephon; in conspectu eius castra ponetis super mare.

Verš 8
Profectique de Phihahiroth transierunt per medium mare in solitudinem, et ambulantes tribus diebus per desertum Etham castrametati sunt in Mara.
Ex 15:22 - Tulit autem Moyses Israel de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur; ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem et non inveniebant aquam.

Verš 9
Profectique de Mara venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta; ibique castrametati sunt.
Ex 15:27 - Venerunt autem in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmae; et castrametati sunt iuxta aquas.

Verš 11
castrametati sunt in deserto Sin;
Ex 16:1 - Profectique sunt de Elim, et venit omnis congregatio filio rum Israel in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quinto decimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra Aegypti.

Verš 14
Egressique de Alus in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum;
Ex 17:1 - Igitur profecta omnis congregatio filiorum Israel de deserto Sin per mansiones suas iuxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo.

Verš 15
profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai.
Ex 19:1 - Mense tertio egressionis Israel de terra Aegypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai.

Verš 16
Sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad Cibrottaava;
Nm 11:34 - Vocatusque est ille locus Cibrottaava; ibi enim sepelierunt populum, qui desideraverat.

Verš 40
Audivitque Chananaeus rex Arad, qui habitabat in Nageb, in terra Chanaan, venisse filios Israel.
Nm 21:1 - Quod cum audisset Chana naeus rex Arad, qui habita bat in Nageb, venisse scilicet Israel per viam Atarim, pugnavit contra illum et duxit ex eo captivos.

Verš 52
disperdite cunctos habitatores terrae ante vos, confringite omnes imagines eorum et omnes statuas comminuite atque omnia excelsa vastate.
Dt 7:2 - tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad internecionem. Non inibis cum eis foedus nec misereberis earum

Verš 54
quam dividetis inter tribus vestras. Maiori dabitis latiorem et minori angustiorem; singulis, ut sors ceciderit, ita tribuetur hereditas; per tribus et familias possessio dividetur.
Nm 26:54 - Pluribus maiorem partem dabis et paucioribus minorem: singulis, sicut nunc recensiti sunt, tradetur possessio;

Verš 43
Profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth;
Nm 21:10 - Profectique filii Israel castrametati sunt in Oboth,

Verš 41
Et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona;
Nm 21:4 - Profecti sunt autem et de monte Hor per viam, quae ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et taedere coepit populum itineris.

Verš 55
Sin autem nolueritis expellere habitatores terrae, qui remanserint, erunt vobis quasi spinae in oculis vestris et sudes in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae;
Joz 23:13 - iam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram; sed sint vobis in rete, foveam ac laqueum et flagellum ex latere vestro, et spinae in oculis vestris, donec vos disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis.
Sdc 2:3 - Quam ob rem nolui expellere eos a facie vestra, ut sint vobis in laqueum, et dii eorum in ruinam ”.

Verš 49
ibique castrametati sunt de Bethiesimoth usque ad Abelsettim in campestribus Moab.
Nm 25:1 - Morabatur autem Israel in Settim, et incepit populus fornicari cum filiabus Moab,
Joz 2:1 - Misit ergo Iosue filius Nun de Settim duos viros exploratores in abscondito et dixit eis; “Ite et considerate terram urbemque Iericho ”. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis nomine Rahab et quieverunt ibi.

Verš 38
Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor, iubente Domino, et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israel ex Aegypto, mense quinto, prima die mensis,
Nm 20:25 - Tolle Aaron et Eleazarum filium eius cum eo et duces eos in montem Hor.
Dt 32:50 - Et morere in monte, quem conscendens iungeris populo tuo, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et appositus populo suo.

Verš 30
profectique de Hesmona venerunt in Moseroth.
Dt 10:6 - Filii autem Israel castra moverunt ex Berothbeneiacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est; pro quo sacerdotio functus est Eleazar filius eius.

Nm 33,3-15 - Rameses Ex 12,37. O smrti egyptských prvorodených porov. Ex 12,29 (Ex 12,12). Sokot (Sukkoth) Ex 12,37; Etam Ex 13,20. K v. 7 porov. Ex 14,2. Púšť Sur Ex 15,22; Mára Ex 15,23; Elim (Vadi Gharandel) Ex 15,27. Púšť Sin Ex 16,1, Dafka a Aluš sa v Ex nespomínajú. Rafidim (Fáran) Ex 17,1; Massa a Meríba Ex 17,7.

Nm 33,16-35 - O púšti Sinaj pozri Ex 19,2; Kibrot-Hatava Nm 11,34; Haserot Nm 11,35. Od Sinaja tiahli Izraelci smerom severným. Retma (Rithma) je asi totožná s 'Ain-Hadra (Nm 11,34). Mená táboríšť, uvedených vo veršoch 19–30, nedajú sa presnejšie určiť. Moserot pozri Dt 10,6. Bene-Jákan je pravdepodobne Birei, 22 km na sever od Kádeša. Bolo by to najsevernejšie táborište, kam Izraeliti na svojej ceste došli, kým sa na rozkaz Pánov neobrátili na spiatočnú cestu, aby okolo Moabska prišli do Kanaánu. Asiongaber treba hľadať v severnej časti Elanského zálivu (Dt 2,8; 1 Kr 9,26; 22,49).

Nm 33,36-49 - O púšti Sin a o Kádeši porov. Nm 20,1 n.; o vrchu Hor Nm 20,22. O aradskom kráľovi Nm 21,1; Obot Nm 21,10; Jeabarim Nm 21,11, porov. aj Nm 21,10–20. Helmondeblataim (Almon Diblathaim) porov. Jer 48,22. Abarim, Fasga, Nebo Nm 21,30; 32,34. Moabské stepi Nm 22,1.

Nm 33,52 - Výšiny Lv 26,30.

Nm 33,54 - Porov. 26,53–56.