výhody registrácie

Kniha Numeri

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Nm 9, 1-23

1 Locutus est Dominus ad Moy sen in deserto Sinai anno secun do, postquam egressi sunt de terra Aegypti, mense primo dicens: 2 “ Faciant filii Israel Pascha in tempore suo 3 quarta decima die mensis huius ad vesperam iuxta omnia praecepta et iustificationes eius ”. 4 Praecepitque Moyses filiis Israel, ut facerent Pascha. 5 Qui fecerunt tempore suo quarta decima die mensis ad vesperam in deserto Sinai; iuxta omnia, quae mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Israel. 6 Ecce autem quidam immundi super animam hominis, qui non poterant facere Pascha in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron 7 dixerunt ei: “ Immundi sumus super animam hominis; quare fraudamur, ut non valeamus oblationem offerre Domino in tempore suo inter filios Israel? ”. 8 Quibus respondit Moyses: “ State, ut consulam quid praecipiat Dominus de vobis ”. 9 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 10 “ Loquere filiis Israel: Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Pascha Domino 11 in mense secundo quarta decima die mensis ad vesperam; cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud, 12 non relinquent ex eo quippiam usque mane et os eius non confringent: omnem ritum Pascha observabunt. 13 Si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit Pascha, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo: peccatum suum ipse portabit. 14 Peregrinus quoque et advena, si fuerint apud vos, facient Pascha Domino iuxta praecepta et iustificationes eius; praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae ”. 15 Igitur die, qua erectum est habitaculum, operuit nubes habitaculum, tabernaculum testimonii; a vespere autem super habitaculum erat quasi species ignis usque mane. 16 Sic fiebat iugiter: per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis. 17 Cumque ablata fuisset nubes, quae tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israel; et in loco, ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur. 18 Ad imperium Domini proficiscebantur et ad imperium illius castrametabantur. Cunctis diebus, quibus stabat nubes super habitaculum, manebant in eodem loco. 19 Et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israel in excubiis Domini et non proficiscebantur; 20 si diebus paucis fuisset nubes super habitaculum, ad imperium Domini erigebant tentoria et ad imperium illius deponebant. 21 Si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo habitaculum reliquisset, proficiscebantur; et si post diem et noctem recessisset, dissipabant tentoria. 22 Si vero biduo aut uno mense vel longiore tempore fuisset super habitaculum, manebant filii Israel in eodem loco et non proficiscebantur. Statim autem ut recessisset, movebant castra. 23 Per verbum Domini figebant tentoria et per verbum illius proficiscebantur; erantque in excubiis Domini iuxta imperium eius per manum Moysi.

Nm 9, 1-23





Verš 2
“ Faciant filii Israel Pascha in tempore suo
Ex 12:1 - Dixit Dominus ad Moysen et Aaron in terra Aegypti:
Lv 23:5 - Mense primo, quarta decima die mensis, ad vesperum Pascha Domini est.
Nm 28:16 - Mense autem primo, quarta decima die mensis Pascha Domini erit,
Dt 16:2 - Immolabisque Pascha Domino Deo tuo de ovibus et de bobus in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen eius ibi.

Verš 12
non relinquent ex eo quippiam usque mane et os eius non confringent: omnem ritum Pascha observabunt.
Ex 12:46 - In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus eius foras nec os illius confringetis.
Jn 19:33 - ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura,
Jn 19:36 - Facta sunt enim haec, ut Scriptura impleatur: “ Os non comminuetur eius ”,

Verš 14
Peregrinus quoque et advena, si fuerint apud vos, facient Pascha Domino iuxta praecepta et iustificationes eius; praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae ”.
Ex 12:49 - Eadem lex erit indigenae et colono, qui peregrinatur apud vos ”.

Verš 15
Igitur die, qua erectum est habitaculum, operuit nubes habitaculum, tabernaculum testimonii; a vespere autem super habitaculum erat quasi species ignis usque mane.
Ex 40:34 - Et operuit nubes tabernaculum conventus, et gloria Domini implevit habitaculum.

Verš 18
Ad imperium Domini proficiscebantur et ad imperium illius castrametabantur. Cunctis diebus, quibus stabat nubes super habitaculum, manebant in eodem loco.
1Kor 10:1 - Nolo enim vos ignorare, fra tres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt

Verš 22
Si vero biduo aut uno mense vel longiore tempore fuisset super habitaculum, manebant filii Israel in eodem loco et non proficiscebantur. Statim autem ut recessisset, movebant castra.
Ex 40:36 - Si quando nubes de tabernaculo ascendebat, proficiscebantur filii Israel in omnibus stationibus suis;

Nm 9,1-5 - Porov. Ex 12,1–14.21–27.43–50. Toto je už druhá pascha od odchodu z Egypta.

Nm 9,6-13 - Príležitosť na doplnenie zákona o pasche bola udalosť, že niektorí poškvrnení Izraeliti nemohli v stanovený čas sláviť paschu. Táto náhradná oslava trvala len deň. Museli sa však pritom zachovať všetky predpísané obrady.

Nm 9,14 - Cudzinec, čo chcel sláviť paschu, musel byť obrezaný (Ex 12,48) a musel zachovávať mojžišovský zákon.

Nm 9,15 - Svätostánok bol postavený 1. nisana druhého roku po odchode z Egypta (Ex 40,17). Oblak, znak Božej prítomnosti (Ex 13,21 n.), zahalil veľsvätyňu, stánok zákona.