výhody registrácie

Kniha Numeri

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Nm 8, 1-26

1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Loquere Aa ron et dices ad eum: Cum posueris lucernas, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt septem lucernae ”. 3 Fecitque sic Aaron et posuit lucernas super candelabrum, ut praeceperat Dominus Moysi. 4 Haec autem erat factura candelabri: ex auro ductili, tam medius stipes quam flores eius. Iuxta exemplum, quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum. 5 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: 6 “ Tolle Levitas de medio filiorum Israel et purificabis eos 7 iuxta hunc ritum. Aspergantur aqua lustrationis et radant omnes pilos carnis suae, lavabunt vestimenta sua et mundabunt se. 8 Tollent bovem de armentis et oblationem eius similam oleo conspersam; bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato 9 et applicabis Levitas coram tabernaculo conventus, convocata omni multitudine filiorum Israel. 10 Cumque Levitae fuerint coram Domino, ponent filii Israel manus suas super eos, 11 et agitabit Aaron Levitas munus in conspectu Domini a filiis Israel, ut serviant in ministerio eius. 12 Levitae quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini, ut expies eos. 13 Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum eius et agitabis eos Domino 14 ac separabis de medio filiorum Israel, ut sint mei; 15 et postea ingredientur, ut serviant tabernaculo conventus. Sicque purificabis et agitabis eos, 16 quoniam dono donati sunt mihi e medio filiorum Israel; pro primogenitis, quae aperiunt omnem vulvam in Israel, accepi eos. 17 Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israel, tam ex hominibus quam ex iumentis. Ex die, quo percussi omne primogenitum in terra Aegypti, sanctificavi eos mihi. 18 Et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israel 19 tradidique eos dono Aaron et filiis eius de medio filiorum Israel, ut serviant mihi pro Israel in tabernaculo conventus et expient pro eis, ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium ”. 20 Feceruntque Moyses et Aaron et omnis congregatio filiorum Israel super Levitis, quae praeceperat Dominus Moysi. 21 Purificatique sunt et laverunt vestimenta sua, agitavitque eos Aaron in conspectu Domini et expiavit eos, ut purificati 22 ingrederentur ad officia sua in tabernaculo conventus coram Aaron et filiis eius; sicut praeceperat Dominus Moysi de Levitis, ita factum est. 23 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 24 “ Haec est lex Levitarum: a viginti quinque annis et supra ingredientur, ut ministrent in tabernaculo conventus; 25 cumque quinquagesimum annum aetatis impleverint, servire cessabunt 26 eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo conventus, ut custodiant, quae sibi fuerint commendata; opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis ”.

Nm 8, 1-26





Verš 17
Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israel, tam ex hominibus quam ex iumentis. Ex die, quo percussi omne primogenitum in terra Aegypti, sanctificavi eos mihi.
Ex 13:2 - “ Sanctifica mihi omne primogenitum, quod aperit vulvam in filiis Israel, tam de hominibus quam de iumentis: mea sunt enim omnia ”.
Ex 22:29 - De bobus quoque et ovibus similiter facies: septem diebus sit cum matre sua, die octavo reddes illum mihi.
Ex 34:19 - Omne, quod aperit vulvam generis masculini, meum erit; de cuncto grege tuo tam de bobus quam de ovibus meum erit.
Lv 27:26 - Primogenita, quae de animalibus ad Dominum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere: sive bos sive ovis fuerit, Domini sunt.
Nm 3:13 - Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi omnes primogenitos in terra Aegypti, sanctificavi mihi, quidquid primum nascitur in Israel ab homine usque ad pecus; mei sunt. Ego Dominus ”.
Lk 2:23 - sicut scriptum est in lege Domini: “ Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur ”,

Verš 2
“ Loquere Aa ron et dices ad eum: Cum posueris lucernas, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt septem lucernae ”.
Ex 25:37 - Facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum, ut luceant in locum ex adverso.

Verš 4
Haec autem erat factura candelabri: ex auro ductili, tam medius stipes quam flores eius. Iuxta exemplum, quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum.
Ex 25:31 - Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo: basis et hastile eius, scyphi et sphaerulae ac flores in unum efformentur.

Verš 18
Et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israel
Nm 3:12 - “ Ecce ego tuli Levitas a filiis Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israel; eruntque Levitae mei.

Verš 14
ac separabis de medio filiorum Israel, ut sint mei;
Nm 3:45 - “ Tolle Levitas pro omnibus primogenitis filiorum Israel et pecora Levitarum pro pecoribus corum; eruntque Levitae mei. Ego sum Dominus.

Nm 8,2 - Predpisy o zlatom svietniku, čo stál vo svätyni na južnej strane, známe sú už z Ex 25,1–39; Lv 24,1–4. Tu sa len doplňujú.

Nm 8,23-26 - O veku levitov, ktorí mali nosiť stánok a ostatné posvätné veci, videli sme v hl. 4,3.39. Tam sa vyžadoval od levitov dovŕšený tridsiaty rok veku. Tu nejde o nosenie spomenutých vecí, ale ide o vek, ktorý je potrebný, aby niekto mohol vykonávať službu pri svätyni. Žiada sa dvadsaťpäť rokov.