| Kniha proroka JeremiášaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Jer 50, 1-46 |
1 Jer 50, 1 Verbum, quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldaeorum in manu Ieremiae prophetae: 2 Jer 50, 2 “ Annuntiate in gentibus et auditum facite, levate signum; praedicate et nolite celare, dicite: “Capta est Babylon, confusus est Bel, victus est Merodach. Confusa sunt sculptilia eius, superata sunt idola eorum”. 3 Jer 50, 3 Quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone, quae ponet terram eius in solitudinem, et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus: et moti sunt et abierunt. 4 Jer 50, 4 In diebus illis et in tempore illo, ait Dominus, venient filii Israel ipsi et filii Iudae simul; ambulantes et flentes properabunt et Dominum Deum suum quaerent. 5 Jer 50, 5 De Sion interrogabunt, ad cuius viam facies eorum: “Venite, et apponamur ad Dominum foedere sempiterno, quod nulla oblivione delebitur”. 6 Jer 50, 6 Grex perditus factus est populus meus, pastores eorum seduxerunt eos feceruntque vagari in montibus; de monte in collem transierunt, obliti sunt cubilis sui. 7 Jer 50, 7 Omnes, qui invenerunt, comederunt eos, et hostes eorum dixerunt: “Non delinquimus, pro eo quod peccaverunt Domino, habitaculo iustitiae et exspectationi patrum eorum Domino”. 8 Jer 50, 8 Recedite de medio Babylonis et de terra Chaldaeorum egredimini; et estote quasi haedi ante gregem. 9 Jer 50, 9 Quoniam ecce ego suscito et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum de terra aquilonis; et praeparabuntur adversus eam, et inde capietur: sagitta eorum quasi bellatoris electi non revertetur vacua. 10 Jer 50, 10 Et erit Chaldaea in praedam; omnes vastantes eam replebuntur ”, ait Dominus. 11 Jer 50, 11 Dum exsultatis et magna loquimini diripientes hereditatem meam dum effusi estis sicut vituli super herbam et hinnitis sicut equi fortes, 12 Jer 50, 12 confusa est mater vestra nimis, et in opprobrium facta est, quae genuit vos; ecce novissima erit in gentibus, deserta, invia et arens. 13 Jer 50, 13 Ab ira Domini non habitabitur, sed redigetur tota in solitudinem; omnis, qui transibit per Babylonem, stupebit et sibilabit super universis plagis eius. 14 Jer 50, 14 Praeparamini contra Babylonem per circuitum omnes, qui tenditis arcum; debellate eam, non parcatis iaculis, quia Domino peccavit. 15 Jer 50, 15 Clamate adversus eam; ubique dedit manum, ceciderunt fundamenta eius, destructi sunt muri eius, quoniam ultio Domini est; ultionem accipite de ea: sicut fecit, facite ei. 16 Jer 50, 16 Disperdite satorem de Babylone et tenentem falcem in tempore messis; a facie gladii saevientis unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient. 17 Jer 50, 17 Ovis dispersa Israel; leones eiecerunt eum. Primus comedit eum rex Assyriae; iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis. 18 Jer 50, 18 Propterea haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “ Ecce ego visitabo regem Babylonis et terram eius, sicut visitavi regem Assyriae; 19 Jer 50, 19 et reducam Israel ad pascua sua, et pascetur Carmelum et Basan, et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima eius. 20 Jer 50, 20 In diebus illis et in tempore illo, ait Dominus, quaeretur iniquitas Israel et non erit, et peccatum Iudae et non invenietur, quoniam propitius ero eis, quos reliquero. 21 Jer 50, 21 Super terram Merataim ascende et super habitatores Phacud. Dissipa et interfice persequens eos, ait Dominus, et fac iuxta omnia, quae praecepi tibi ”. 22 Jer 50, 22 Vox belli in terra et contritio magna. 23 Jer 50, 23 Quomodo confractus est et contritus malleus universae terrae? Quomodo versa est in desolationem Babylon in gentibus? 24 Jer 50, 24 Illaqueavi te, et capta es, Babylon, et nesciebas; inventa es et apprehensa, quoniam Dominum provocasti. 25 Jer 50, 25 Aperuit Dominus thesaurum suum et protulit vasa irae suae, quoniam opus est Domino Deo exercituum in terra Chaldaeorum. 26 Jer 50, 26 Venite ad eam ab extremis finibus, aperite horrea eius; redigite eam in acervos lapidum quasi manipulos et interficite eam, nec sit quidquam reliquum. 27 Jer 50, 27 Dissipate universos tauros eius, descendant in occisionem. Vae eis, quia venit dies eorum, tempus visitationis eorum! 28 Jer 50, 28 Vox fugientium et eorum, qui evaserunt de terra Babylonis, ut annuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri, ultionem templi eius. 29 Jer 50, 29 Convocate in Babylonem sagittarios, omnes, qui tendunt arcum; consistite adversus eam per gyrum, et nullus evadat: reddite ei secundum opus suum, iuxta omnia, quae fecit, facite illi, quia contra Dominum erecta est, adversum Sanctum Israel. 30 Jer 50, 30 “ Idcirco cadent iuvenes eius in plateis eius, et omnes viri bellatores eius conticescent in die illa, ait Dominus. 31 Jer 50, 31 Ecce ego ad te, Superbia, dicit Dominus, Deus exercituum, quia venit dies tuus, tempus visitationis tuae. 32 Jer 50, 32 Et cadet Superbia et corruet, et non erit qui suscitet eam; et succendam ignem in urbibus eius, et devorabit omnia in circuitu eius ”. 33 Jer 50, 33 Haec dicit Dominus exercituum: “ Calumniam sustinent filii Israel et filii Iudae simul; omnes, qui ceperunt eos, tenent, nolunt dimittere eos. 34 Jer 50, 34 Redemptor eorum fortis, Dominus exercituum nomen eius, iudicio defendet causam eorum, ut quietem det terrae et conturbet habitatores Babylonis. 35 Jer 50, 35 Gladius ad Chaldaeos, ait Dominus, et ad habitatores Babylonis et ad principes et ad sapientes eius! 36 Jer 50, 36 Gladius ad divinos eius, qui stulti erunt! Gladius ad fortes illius, qui timebunt! 37 Jer 50, 37 Gladius ad equos eius et ad currus eius et ad omne vulgus, quod est in medio eius; et erunt quasi mulieres! Gladius ad thesauros eius, qui diripientur! 38 Jer 50, 38 Siccitas super aquas eius erit, et arescent, quia terra sculptilium est, et in portentis insaniunt. 39 Jer 50, 39 Propterea habitabunt dracones cum thoibus, et habitabunt in ea struthiones; et non inhabitabitur ultra usque in sempiternum nec exstruetur usque ad generationem et generationem. 40 Jer 50, 40 Sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et vicinas eius, ait Dominus, non habitabit ibi vir, et non peregrinabitur in ea filius hominis. 41 Jer 50, 41 Ecce populus venit ab aquilone, et gens magna et reges multi consurgent a finibus terrae. 42 Jer 50, 42 Arcum et acinacem apprehendent, crudeles sunt et immisericordes; vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent sicut vir paratus ad proelium contra te, filia Babylon. 43 Jer 50, 43 Audivit rex Babylonis famam eorum, et dissolutae sunt manus eius; angustia apprehendit eum, dolor quasi parturientem. 44 Jer 50, 44 Ecce quasi leo ascendet de silva condensa Iordanis ad prata semper virentia, quia subito currere faciam eos ex illa et, qui erit electus, illum praeponam ei. Quis enim similis mei? Et quis vocabit me in iudicium? Et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo? ”. 45 Jer 50, 45 Propterea audite consilium Domini, quod mente concepit adversum Babylonem, et cogitationes eius, quas cogitavit super terram Chaldaeorum: certe abstrahent parvulos gregis, certe desolabuntur super eos pascua eorum. 46 Jer 50, 46 A voce captivitatis Babylonis commota est terra, et clamor inter gentes auditus est.
| | Jer 50, 1-46 |
Verš 2
“ Annuntiate in gentibus et auditum facite, levate signum; praedicate et nolite celare, dicite: “Capta est Babylon, confusus est Bel, victus est Merodach. Confusa sunt sculptilia eius, superata sunt idola eorum”.
Iz 46:1 - Concidit Bel, incurvavit se Nabo; fuerunt simulacra eorum bestiis et iumentis. Statuae vestrae portantur, onera lassis.
Jer 51:44 - “ Et visitabo super Bel in Babylone et eiciam, quod absorbuerat, de ore eius; et non confluent ad eum ultra gentes, siquidem et murus Babylonis corruet.
Verš 7
Omnes, qui invenerunt, comederunt eos, et hostes eorum dixerunt: “Non delinquimus, pro eo quod peccaverunt Domino, habitaculo iustitiae et exspectationi patrum eorum Domino”.
Jer 31:23 - Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “ Adhuc dicent verbum istud in terra Iudae et in urbibus eius, cum convertero sortem eorum: “Benedicat tibi Dominus, habitaculum iustitiae, mons sanctus”.
Verš 8
Recedite de medio Babylonis et de terra Chaldaeorum egredimini; et estote quasi haedi ante gregem.
Iz 48:20 - Egredimini de Babylone, fugite a Chaldaeis, in voce exsultationis annuntiate; auditum facite hoc, efferte illud usque ad extrema terrae, dicite: “ Redemit Dominus servum suum Iacob ”.
Jer 51:6 - Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam; nolite perire in poena eius, quoniam tempus ultionis est Domino: vicissitudinem ipse retribuet ei.
Zjv 18:4 - Et audivi aliam vocem de caelo dicentem: “ Exite de illa, populus meus, ut ne comparticipes sitis peccatorum eius et de plagis eius non accipiatis,
Verš 41
Ecce populus venit ab aquilone, et gens magna et reges multi consurgent a finibus terrae.
Jer 6:22 - Haec dicit Dominus: “ Ecce populus venit de terra aquilonis, et gens magna consurget a finibus terrae;
Verš 43
Audivit rex Babylonis famam eorum, et dissolutae sunt manus eius; angustia apprehendit eum, dolor quasi parturientem.
Jer 49:24 - Dissoluta est Damascus, versa in fugam; tremor apprehendit eam, angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem.
Verš 44
Ecce quasi leo ascendet de silva condensa Iordanis ad prata semper virentia, quia subito currere faciam eos ex illa et, qui erit electus, illum praeponam ei. Quis enim similis mei? Et quis vocabit me in iudicium? Et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo? ”.
Jer 49:19 - Ecce quasi leo ascendet de silva condensa Iordanis ad prata semper virentia, quia subito currere faciam eos ex illa; et, qui erit electus, illum praeponam ei. Quis enim similis mei? Et quis vocabit me in iudicium? Et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo?
Jób 41:10 - Sternutatio eius favillae ignis, et oculi eius ut palpebrae diluculi.
Jer 49:19 - Ecce quasi leo ascendet de silva condensa Iordanis ad prata semper virentia, quia subito currere faciam eos ex illa; et, qui erit electus, illum praeponam ei. Quis enim similis mei? Et quis vocabit me in iudicium? Et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo?
Verš 13
Ab ira Domini non habitabitur, sed redigetur tota in solitudinem; omnis, qui transibit per Babylonem, stupebit et sibilabit super universis plagis eius.
Jer 49:17 - Et erit Edom in desolationem: omnis, qui transibit per eam, stupebit et sibilabit super omnes plagas eius.
Verš 46
A voce captivitatis Babylonis commota est terra, et clamor inter gentes auditus est.
Jer 49:21 - A voce ruinae eorum commota est terra, clamor in mari Rubro auditus est ocis eius.
Verš 45
Propterea audite consilium Domini, quod mente concepit adversum Babylonem, et cogitationes eius, quas cogitavit super terram Chaldaeorum: certe abstrahent parvulos gregis, certe desolabuntur super eos pascua eorum.
Jer 49:20 - Propterea audite consilium Domini, quod iniit de Edom, et cogitationes eius, quas cogitavit de habitatoribus Theman: Certe abstrahent parvulos gregis, certe desolabuntur super eos pascua eorum.
Verš 40
Sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et vicinas eius, ait Dominus, non habitabit ibi vir, et non peregrinabitur in ea filius hominis.
Gn 19:25 - et subvertit civitates has et omnem circa regionem, universos habitatores urbium et cuncta terrae virentia.
Jer 49:18 - Sicut subversa est Sodoma et Gomorra et vicinae eius, ait Dominus, non habitabit ibi vir, et non peregrinabitur in ea filius hominis.
Verš 18
Propterea haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “ Ecce ego visitabo regem Babylonis et terram eius, sicut visitavi regem Assyriae;
2Kr 19:35 - Factum est igitur in nocte illa: egressus est angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia. Cumque diluculo surrexissent, viderunt omnia corpora mortuorum.
2Kr 19:37 - Cumque adoraret in templo Nesroch dei sui, Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Armeniorum. Et regnavit Asarhaddon filius eius pro eo.
Iz 37:36 - Egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia; et surrexerunt mane, et ecce omnes illi cadavera mortuorum.
Iz 37:38 - Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch dei sui, Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Ararat. Et regnavit Asarhaddon filius eius pro eo.
Verš 30
“ Idcirco cadent iuvenes eius in plateis eius, et omnes viri bellatores eius conticescent in die illa, ait Dominus.
Jer 49:26 - Ideo cadent iuvenes eius in plateis eius, et omnes viri proelii conticescent in die illa, ait Dominus exercituum.
Jer 50,1 - Dlhé proroctvo o Babylone nie je jednotná báseň, ale skôr zbierka básní, ktoré majú ten istý predmet: pád Babylonu, ktorý bol postrachom Východu a zničil Júdske kráľovstvo. Preto v ňom niet ani nejakej myšlienkovej ucelenosti. – Mnohí, a to aj niektorí katolíci sa domnievajú, že toto proroctvo alebo aspoň jeho väčšiu časť nenapísal Jeremiáš.
Jer 50,2 - Slová v zátvorke nepatria asi do pôvodnej osnovy. – O Bélovi pozri pozn. k Iz 46,1. – Merodach je Marduk, hlavný boh hlavného mesta Babylonského kráľovstva, Babylonu, kde mal veľký chrám; tento bol jedným z divov sveta, volal sa E-sag-ila. Niekedy aj Marduka volali Bélom, pánom.
Jer 50,3 - Nepriateľ od severu sú Médi a Peržania.
Jer 50,13 - Porov. 49,17.
Jer 50,16 - O ničiacom meči pozri pozn. k 25,38; porov. 46,16.
Jer 50,17 - Spomína sa tu zánik Severnej (721 pr. Kr.) a Južnej (586) ríše Izraelitov.
Jer 50,19 - O Karmele pozri pozn. k Iz 33,9. – O Bášane Iz 2,13. – O Galaáde 8,22.
Jer 50,21 - Merataim sa volalo južné pobrežie Babylonu pri Perzskom zálive. Pekod ("klin": Pukudu) bolo meno akéhosi aramejského kmeňa na východe stredného Babylonu. Ale obe mená sú aj alegorickým označením celého Babylonu: Merataim znamená: "dvojnásobná vzbura"; Pekod: "navštívenie".
Jer 50,28 - Slová, ktoré sme dali do zátvoriek, v LXX chýbajú. Dostali sa sem asi z 51,11.
Jer 50,38 - Babylonci sa báli svojich bohov a zobrazovali si ich v strašidelných podobách.
Jer 50,40 - Porov. 49,18.
Jer 50,41 - Pozri pozn. k v. 3. Verše 41-43 porov. s veršami 6,22-24.
Jer 50,44-46 - Porov. s 49,19-21.