| Kniha proroka JeremiášaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Jer 48, 1-47 |
1 Jer 48, 1 Ad Moab. Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “ Vae super Nabo, quoniam vastata est et confusa! Capta est Cariathaim, confusa est arx et tremuit. 2 Jer 48, 2 Non est ultra exsultatio in Moab; in Hesebon cogitaverunt malum contra eam: “Venite et disperdamus eam de gente”. Tu quoque, Madmen, conticesces, sequeturque te gladius. 3 Jer 48, 3 Vox clamoris de Oronaim: “Vastitas et contritio magna”. 4 Jer 48, 4 Contrita est Moab, auditum fecerunt clamorem usque ad Segor. 5 Jer 48, 5 Per ascensum enim Luith plorans ascendit in fletu, quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt: 6 Jer 48, 6 “Fugite, salvate animas vestras et eritis quasi myricae in deserto”. 7 Jer 48, 7 Pro eo enim quod habuisti fiduciam in operibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris; et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes eius et principes eius simul. 8 Jer 48, 8 Et veniet praedo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur; et peribit vallis, et dissipabuntur campestria, quoniam dixit Dominus. 9 Jer 48, 9 Date pennas ad volandum; et civitates eius desertae erunt et inhabitabiles. 10 Jer 48, 10 Maledictus, qui facit opus Domini neglegenter, et maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine. 11 Jer 48, 11 Securus fuit Moab ab adulescentia sua et requievit in faecibus suis nec transfusus est de vase in vas et in transmigrationem non abiit; idcirco permansit gustus eius in eo, et odor eius non est immutatus. 12 Jer 48, 12 Propterea, ecce, dies veniunt, dicit Dominus, et mittam ei stratores laguncularum; et sternent eum et vasa eius exhaurient et lagunculas eorum collident. 13 Jer 48, 13 Et confundetur Moab a Chamos, sicut confusa est domus Israel a Bethel, in qua habebat fiduciam. 14 Jer 48, 14 Quomodo dicitis: “Fortes sumus et viri robusti ad proeliandum”? 15 Jer 48, 15 Vastata est Moab, et ascenderunt civitates illius, et electi iuvenes eius descenderunt in occisionem, ait rex, Dominus exercituum nomen eius. 16 Jer 48, 16 Prope est interitus Moab ut veniat, et malum eius velociter accurret nimis. 17 Jer 48, 17 Lugete super eum, omnes, qui estis in circuitu eius; et universi, qui scitis nomen eius, dicite: “Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus?”. 18 Jer 48, 18 Descende de gloria et sede in siti, habitatrix filia Dibon, quoniam vastator Moab ascendit ad te, dissipavit munitiones tuas. 19 Jer 48, 19 Ad viam sta et prospice, habitatrix Aroer; interroga fugientem et eam, quae evasit. Dic: “Quid accidit?”. 20 Jer 48, 20 Confusus est Moab, quoniam victus est. Ululate et clamate; annuntiate in Arnon, quoniam vastatus est Moab. 21 Jer 48, 21 Et iudicium venit ad terram campestrem super Helon et super Iasa et super Mephaath 22 Jer 48, 22 et super Dibon et super Nabo et super Bethdeblathaim, 23 Jer 48, 23 et super Cariathaim et super Bethgamul et super Bethmaon 24 Jer 48, 24 et super Carioth et super Bosra et super omnes civitates terrae Moab, quae longe et quae prope sunt. 25 Jer 48, 25 Abscissum est cornu Moab, et brachium eius contritum est, ait Dominus. 26 Jer 48, 26 Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est; et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse. 27 Jer 48, 27 Nonne in derisum tibi fuit Israel? Num inter fures repertus est? Quotiescumque enim adversum illum loquebaris, caput movebas. 28 Jer 48, 28 Relinquite civitates et habitate in petra, habitatores Moab, et estote quasi columba nidificans in parietibus apertae voraginis. 29 Jer 48, 29 Audivimus superbiam Moab, superbus est valde; sublimitatem eius et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis eius. 30 Jer 48, 30 Ego scio, ait Dominus, iactantiam eius, et quod non sint rectae fabulationes, nec recta fecerint. 31 Jer 48, 31 Ideo super Moab eiulabo et super Moab universam clamabo, super viros Cirhareseth plorabitur. 32 Jer 48, 32 Plus quam in planctu Iazer plorabo tibi, vinea Sabama; propagines tuae transierunt mare, usque ad Iazer pervenerunt. Super messem tuam et vindemiam tuam praedo irruit. 33 Jer 48, 33 Ablata est laetitia et exsultatio de horto et de terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli; nequaquam calcator uvae solitum celeuma cantabit. 34 Jer 48, 34 De clamore Hesebon usque Eleale et Iasa dederunt vocem suam, a Segor usque ad Oronaim, ad Eglatselisiam; aquae quoque Nemrim pessimae erunt. 35 Jer 48, 35 Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis et sacrificantem diis eius. 36 Jer 48, 36 Propterea cor meum ad Moab quasi tibia resonabit, et cor meum ad viros Cirhareseth dabit sonitum tibiarum; quia depositum, quod acquisierunt, periit. 37 Jer 48, 37 Omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit, in cunctis manibus incisiones et super lumbos cilicium. 38 Jer 48, 38 Super omnia tecta Moab et in plateis eius omnis planctus, quoniam contrivi Moab sicut vas, quod nemini placet, ait Dominus. 39 Jer 48, 39 Quomodo victa est, et ululaverunt? Quomodo vertit dorsum Moab et confusus est? Eritque Moab in derisum et in terrorem omnibus in circuitu suo. 40 Jer 48, 40 Haec dicit Dominus: Ecce quasi aquila volabit et extendet alas suas ad Moab. 41 Jer 48, 41 Capta sunt oppida, et munitiones comprehensae sunt, et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis. 42 Jer 48, 42 Et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est. 43 Jer 48, 43 Pavor et fovea et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus. 44 Jer 48, 44 Qui fugerit a facie pavoris, cadet in foveam, et, qui conscenderit de fovea, capietur laqueo; adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus. 45 Jer 48, 45 In umbra Hesebon steterunt sine viribus fugientes, sed ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Sehon, et devoravit tempora Moab et verticem filiorum tumultus. 46 Jer 48, 46 Vae tibi, Moab! Periit populus Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiae tuae in captivitatem. 47 Jer 48, 47 Et convertam sortem Moab in novissimis diebus ”, ait Dominus. Hucusque iudicia Moab.
| | Jer 48, 1-47 |
Verš 1
Ad Moab. Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “ Vae super Nabo, quoniam vastata est et confusa! Capta est Cariathaim, confusa est arx et tremuit.
Jer 25:21 - Edom et Moab et filiis Ammon;
Jer 27:3 - et mittes ea ad regem Edom et ad regem Moab et ad regem filiorum Ammon et ad regem Tyri et ad regem Sidonis in manu nuntiorum, qui venerunt Ierusalem ad Sedeciam regem Iudae;
Verš 34
De clamore Hesebon usque Eleale et Iasa dederunt vocem suam, a Segor usque ad Oronaim, ad Eglatselisiam; aquae quoque Nemrim pessimae erunt.
Iz 15:5 - Cor meum super Moab clamat, vectes eius usque ad Segor, Eglatselisiam; per ascensum enim Luith flentes ascendunt et in via Oronaim clamorem contritionis levant.
Verš 5
Per ascensum enim Luith plorans ascendit in fletu, quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt:
Iz 15:5 - Cor meum super Moab clamat, vectes eius usque ad Segor, Eglatselisiam; per ascensum enim Luith flentes ascendunt et in via Oronaim clamorem contritionis levant.
Verš 6
“Fugite, salvate animas vestras et eritis quasi myricae in deserto”.
Jer 17:6 - erit enim quasi myricae in deserto et non videbit, cum venerit bonum, sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis et inhabitabili.
Verš 7
Pro eo enim quod habuisti fiduciam in operibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris; et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes eius et principes eius simul.
Jer 49:3 - Ulula, Hesebon, quoniam vastata es, ut sis in acervum lapidum; clamate, filiae Rabba, accingite vos ciliciis, plangite et circuite per muros, quoniam Melchom in transmigrationem ducetur, sacerdotes eius et principes eius simul.
Verš 40
Haec dicit Dominus: Ecce quasi aquila volabit et extendet alas suas ad Moab.
Jer 4:13 - Ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus eius; velociores aquilis equi illius. Vae nobis, quoniam vastati sumus!
Verš 11
Securus fuit Moab ab adulescentia sua et requievit in faecibus suis nec transfusus est de vase in vas et in transmigrationem non abiit; idcirco permansit gustus eius in eo, et odor eius non est immutatus.
Sof 1:12 - Et erit in tempore illo: scrutabor Ierusalem in lucernis et visitabo super viros defixos in faecibus suis, qui dicunt in cordibus suis: “Non faciet bene Dominus et non faciet male”.
Verš 13
Et confundetur Moab a Chamos, sicut confusa est domus Israel a Bethel, in qua habebat fiduciam.
1Kr 12:29 - Posuitque unum in Bethel et alterum donavit in Dan;
Verš 45
In umbra Hesebon steterunt sine viribus fugientes, sed ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Sehon, et devoravit tempora Moab et verticem filiorum tumultus.
Nm 21:28 - Ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon et devoravit Ar Moabitarum et deglutivit excelsa Arnon.
Verš 20
Confusus est Moab, quoniam victus est. Ululate et clamate; annuntiate in Arnon, quoniam vastatus est Moab.
Iz 16:7 - Idcirco ululabit Moab super Moab, omnes ululabunt; super placentas Cirhareseth lamentantur percussi.
Verš 33
Ablata est laetitia et exsultatio de horto et de terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli; nequaquam calcator uvae solitum celeuma cantabit.
Iz 16:10 - Et ablata est laetitia et exsultatio de hortis, et in vineis non exsultant neque iubilant. Vinum in torculari non calcabit, qui calcare consueverat; clamor cessavit.
Verš 29
Audivimus superbiam Moab, superbus est valde; sublimitatem eius et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis eius.
Iz 16:6 - Audivimus superbiam Moab C superbus est valde C superbiam eius et arrogantiam eius et indignationem eius et iactantiam eius non rectam.
Verš 37
Omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit, in cunctis manibus incisiones et super lumbos cilicium.
Iz 15:2 - Ascendit filia Dibon ad excelsa in planctum; super Nabo et super Medaba Moab ululavit; in cunctis capitibus eius calvitium, omnis barba rasa.
Jer 47:5 - Venit calvitium super Gazam, conticuit Ascalon; reliquiae Enacim, usquequo incidetis vos?
Jer 48,1 - Nebo je mesto, ktoré ležalo poblíž vrchu Nebo, dobre známeho z dejín Mojžišových. – Kiriataim, dnes Kurejat, je tiež moabské mesto medzi Medabou a Dibonom, trochu však k západu. – Toto proroctvo Jeremiášovo má mnohé spoločné myšlienky a výrazy s podobným Izaiášovým proroctvom: Iz 15 – 16.
Jer 48,2 - O Hesebone pozri pozn. k Iz 15,4. – Madmen je totožné s Medabou (Iz 15,2). Dnes ju volajú Mádába.
Jer 48,3-5 - Porov. Iz 15,5. Tam sa spomínajú aj mestá Horonaim, Segor a Luit. – Verš 5 treba opraviť podľa Iz 15,5 d-e.
Jer 48,6 - Porov. 17,6.
Jer 48,7 - Kamoš bol bohom Moabčanov.
Jer 48,9 - Začiatok verša je veľmi neistý. Vulg má: "Dajte Moabu kvet, nech odchádza v kvete!"
Jer 48,10 - Je to výzva na zhubcu, aby svoje dielo vykonal dôkladne, lebo Moabsko odsúdil k zániku Boh, koná teda dielo Boha.
Jer 48,11 - Podobenstvo je vzaté z vína.
Jer 48,13 - V Beteli konali príslušníci severného izraelského kráľovstva nezákonitú bohoslužbu, ba modloslužbu; pozri 1 Kr 12,29 a pozn.
Jer 48,15 - Začiatok verša treba opraviť podľa verša 18. – Vulg prekladá: "Spustošený je Moab, jeho mestá vyhubili".
Jer 48,18 - O smäde sa mnohým vidí nemožné, preto menia osnovu: "seď v blate" alebo "seď v suchej zemi". – Dibon pozri pozn. k Iz 15,2.
Jer 48,19 - Aroer, dnes Araír, leží južne od Dibonu, ale ešte na severnej strane rieky Arnon.
Jer 48,21-24 - Tieto verše podávajú zoznam ohrozovaných, dnes už väčšinou nezistiteľných moabských miest.
Jer 48,25 - Roh a rameno sú symbolom moci.
Jer 48,27 - Porov. 2,26. – Kývať na niekoho hlavou bol posunok opovrhnutia.
Jer 48,28 - Koniec verša je porušený. Niektorí menia osnovu: "ktorý hniezdi na púšti v diere".
Jer 48,29 - Počnúc týmto veršom je paralelizmus s Iz 15 – 16 veľmi častý.
Jer 48,31 - Kir-Cheres je Kir-Charošet; pozri pozn. k Iz 16,7.
Jer 48,32 - Sabamu a Jazer pozri u Iz 16,8. Slovo v zátvorke nepatrí do osnovy; pozri pozn. k Iz 16,8.
Jer 48,33 - Pri šliapaní hrozna ujúkali od radosti, teraz budú ujúkať od bôľu a hrôzy; nie každé ujúkanie je teda rovnaké.
Jer 48,34 - Eleále pozri Iz 15,4. – K výkladu porov. Iz 15,5-8.
Jer 48,37 - O znakoch smútku pozri pozn. k 16,5-7.
Jer 48,40 - "Orol" – Boh alebo ľudský vykonávateľ trestu. – Porov. tieto verše s 49,22.
Jer 48,43 - Porov. Iz 24,17 n.
Jer 48,45 - Osnovu sme trochu opravili: miesto "z domu" má osnova "spomedzi", čo je iste mylné. – Sehon bol kráľom Amorejčanov; zaujal moabské mesto Hesebon a urobil si z neho sídelné mesto. Izraeliti ho pri vstupe do zasľúbenej zeme porazili; porov. Nm 21,11 n., najmä verše 26-29.