výhody registrácie

Kniha proroka Jeremiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jer 29, 1-32

1 Et haec sunt verba epistulae, quam misit Ieremias propheta de Ierusalem ad reliquias seniorum transmigrationis et ad sacerdotes et ad prophetas et ad omnem populum, quem traduxerat Nabuchodonosor de Ierusalem in Babylonem, 2 postquam egressus est Iechonias rex et domina et eunuchi et principes Iudae et Ierusalem et faber et inclusor de Ierusalem, 3 in manu Elasa filii Saphan et Gamariae filii Helciae, quos misit Sedecias rex Iudae ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Babylonem dicens: 4 “ Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, omni transmigrationi, quam transtuli de Ierusalem in Babylonem: 5 Aedificate domos et habitate et plantate hortos et comedite fructum eorum, 6 accipite uxores et generate filios et filias et date filiis vestris uxores et filias vestras date viris, et pariant filios et filias, et multiplicamini ibi et nolite esse pauci numero. 7 Et quaerite pacem civitatis, ad quam transmigrare vos feci, et orate pro ea ad Dominum, quia in pace illius erit pax vobis. 8 Haec enim dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Non vos seducant prophetae vestri, qui sunt in medio vestrum, et divini vestri, et ne attendatis ad somnia vestra, quae vos somniatis, 9 quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo, et non misi eos, dicit Dominus. 10 Quia haec dicit Dominus: Cum impleti fuerint in Babylone septuaginta anni, visitabo vos et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum. 11 Ego enim scio cogitationes, quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis posteritatem et spem. 12 Et invocabitis me et ibitis; et orabitis me, et ego exaudiam vos. 13 Quaeretis me et invenietis, cum quaesieritis me in toto corde vestro. 14 Et inveniar a vobis, ait Dominus, et reducam captivitatem vestram et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis, ad quae expuli vos, dicit Dominus; et reverti vos faciam ad locum, de quo transmigrare vos feci. 15 Quia dixistis: “Suscitavit nobis Dominus prophetas in Babylone”. 16 Quia haec dicit Dominus ad regem, qui sedet super solium David, et ad omnem populum habitatorem urbis huius, ad fratres vestros, qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem, 17 haec dicit Dominus exercituum: Ecce mittam in eis gladium et famem et pestem et ponam eos quasi ficus malas, quae comedi non possunt, eo quod pessimae sint; 18 et persequar eos in gladio et in fame et in pestilentia et dabo eos in vexationem universis regnis terrae, in maledictionem et in stuporem et in sibilum et in opprobrium cunctis gentibus, ad quas ego eieci eos, 19 eo quod non audierint verba mea, dicit Dominus, quae misi ad eos per servos meos prophetas, de nocte consurgens et mittens, et non audistis, dicit Dominus. 20 Vos ergo audite verbum Domini, omnis transmigratio, quam emisi de Ierusalem in Babylonem. 21 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, ad Achab filium Colaiae et ad Sedeciam filium Maasiae, qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter: Ecce ego tradam eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et percutiet eos in oculis vestris; 22 et assumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Iudae, quae est in Babylone, dicentium: “Ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Achab, quos frixit rex Babylonis in igne!”; 23 pro eo quod fecerint stultitiam in Israel et moechati sunt in uxores amicorum suorum et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter, quod non mandavi eis. Ego enim scio et sum testis, dicit Dominus. 24 Et ad Semeiam Nehelamiten dices: 25 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, pro eo quod misisti in nomine tuo epistulas ad omnem populum, qui est in Ierusalem, et ad Sophoniam filium Maasiae sacerdotem et ad universos sacerdotes dicens: 26 “Dominus dedit te sacerdotem pro Ioiada sacerdote, ut sis praefectus in domo Domini super omnem virum arrepticium et prophetantem, ut mittas eum in nervum et in vincula. 27 Et nunc quare non increpasti Ieremiam Anathothiten, qui prophetat vobis? 28 Quia super hoc misit ad nos in Babylonem dicens: Longum est; aedificate domos et habitate et plantate hortos et comedite fructum eorum” ”. 29 Legit ergo Sophonias sacerdos epistulam istam in auribus Ieremiae prophetae. 30 Et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens: 31 “ Mitte ad omnem transmigrationem dicens: Haec dicit Dominus ad Semeiam Nehelamiten: Pro eo quod prophetavit vobis Semeias, et ego non misi eum, et fecit vos confidere in mendacio, 32 idcirco haec dicit Dominus: Ecce ego visitabo super Semeiam Nehelamiten et super semen eius; non erit ei vir sedens in medio populi huius, et non videbit bonum, quod ego faciam populo meo, ait Dominus, quia praevaricationem locutus est adversus Dominum ”.

Jer 29, 1-32





Verš 32
idcirco haec dicit Dominus: Ecce ego visitabo super Semeiam Nehelamiten et super semen eius; non erit ei vir sedens in medio populi huius, et non videbit bonum, quod ego faciam populo meo, ait Dominus, quia praevaricationem locutus est adversus Dominum ”.
Jer 28:16 - Idcirco haec dicit Dominus: Ecce emittam te a facie terrae; hoc anno morieris, adversum enim Dominum praevaricationem locutus es ”.

Verš 2
postquam egressus est Iechonias rex et domina et eunuchi et principes Iudae et Ierusalem et faber et inclusor de Ierusalem,
2Kr 24:12 - egressusque est Ioachin rex Iudae ad regem Babylonis ipse et mater eius et servi eius et principes eius et eunuchi eius; et cepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui.

Verš 8
Haec enim dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Non vos seducant prophetae vestri, qui sunt in medio vestrum, et divini vestri, et ne attendatis ad somnia vestra, quae vos somniatis,
Jer 14:14 - Et dixit Dominus ad me: “ Falso prophetae vaticinantur in nomine meo: non misi eos et non praecepi eis neque locutus sum ad eos; visionem mendacem et divinationem et fraudulentiam et seductionem cordis sui prophetant vobis.
Jer 23:31 - Ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui assumunt linguas suas et aiunt: “Dicit Dominus”.
Jer 27:15 - Quia non misi eos, ait Dominus, et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter, ut eiciam vos et pereatis, tam vos quam prophetae, qui vaticinantur vobis ”.

Verš 12
Et invocabitis me et ibitis; et orabitis me, et ego exaudiam vos.
Dan 9:1 - In anno primo Darii filii Asueri de semine Medorum, qui impe ravit super regnum Chaldaeorum,

Verš 14
Et inveniar a vobis, ait Dominus, et reducam captivitatem vestram et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis, ad quae expuli vos, dicit Dominus; et reverti vos faciam ad locum, de quo transmigrare vos feci.
Jer 23:3 - Et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris, ad quas eiecero eos, et convertam eos ad rura sua, et crescent et multiplicabuntur.

Verš 17
haec dicit Dominus exercituum: Ecce mittam in eis gladium et famem et pestem et ponam eos quasi ficus malas, quae comedi non possunt, eo quod pessimae sint;
Jer 24:8 - Et sicut ficus pessimae, quae comedi non possunt, eo quod sint malae, haec dicit Dominus, sic dabo Sedeciam regem Iudae et principes eius et reliquos de Ierusalem, qui remanserunt in terra hac et qui habitant in terra Aegypti.
Jer 24:10 - Et mittam in eis gladium et famem et pestem, donec consumantur de terra, quam dedi eis et patribus eorum ”.

Verš 18
et persequar eos in gladio et in fame et in pestilentia et dabo eos in vexationem universis regnis terrae, in maledictionem et in stuporem et in sibilum et in opprobrium cunctis gentibus, ad quas ego eieci eos,
Dt 28:25 - Tradet te Dominus corruentem ante hostes tuos: per unam viam egredieris contra eos et per septem fugies et eris in terrorem omnibus regnis terrae.
Dt 28:37 - et eris in stuporem et in proverbium ac fabulam omnibus populis, ad quos te introduxerit Dominus.
Jer 15:4 - Et dabo eos in commotionem universis regnis terrae, propter Manassem filium Ezechiae regem Iudae, super omnibus, quae fecit in Ierusalem.
Jer 24:9 - Et dabo eos in vexationem afflictionemque omnibus regnis terrae, in opprobrium et in proverbium et in derisum et in maledictionem in universis locis, ad quae eieci eos.

Verš 26
“Dominus dedit te sacerdotem pro Ioiada sacerdote, ut sis praefectus in domo Domini super omnem virum arrepticium et prophetantem, ut mittas eum in nervum et in vincula.
Jer 20:1 - Et audivit Phassur filius Em mer sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo Domini, Ieremiam prophetantem sermones istos;

Verš 31
“ Mitte ad omnem transmigrationem dicens: Haec dicit Dominus ad Semeiam Nehelamiten: Pro eo quod prophetavit vobis Semeias, et ego non misi eum, et fecit vos confidere in mendacio,
Jer 28:15 - Et dixit Ieremias propheta ad Hananiam prophetam: “Audi, Hanania! Non misit te Dominus, et tu confidere fecisti populum istum in mendacio.

Jer 29,1 - Pod "starcami" rozumej pohlavárov rodov a rodín, ktorí v zajatí, kde Izraeliti nemali inakšej vlastnej vrchnosti, hrali zasa dôležitú úlohu. Prečo píše dnešný hebrejský text "zvyškom" starcov, nevieme. V LXX slovo "zvyškom" nie je, možno teda, že sa dostalo do osnovy omylom. – Medzi zajatcami; ktorých Nabuchodonozor odviedol r. 597 a ktorým Jeremiáš píše list, boli aj praví proroci, medzi nimi veľký prorok Ezechiel.

Jer 29,2 - Pozri pozn. k 13,18 a 24,1.

Jer 29,3 - Či je Helkiáš totožný s veľkňazom Helkiášom (2 Kr 22,4 n.) a či je Safan totožný so Safanom, ktorý sa spomína 26,24, nevieme. Tiež nevieme, aké poslanie malo posolstvo Sedekiášovo u babylonského kráľa.

Jer 29,8 - Tu je reč prirodzene o falošných prorokoch.

Jer 29,17 - Podobenstvo o figách pozri 24,1 n.

Jer 29,21-23 - Trest smrti upálením bol v Babylone známy; porov. Dan 3,6-19 n. tiež Kódex Hamurapiho §§ 27,110,157. Tu spomínaní falošní proroci sú nám ináč neznámi.

Jer 29,24 - Pod dojmom listu Jeremiášovho poslal akýsi falošný prorok Semeiáš z Babylonu do Jeruzalema list, v ktorom udáva Jeremiáša. Na tento list dáva teraz Jeremiáš odpoveď.