výhody registrácie

Kniha proroka Jeremiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jer 24, 1-10

1 Ostendit mihi Dominus, et ecce duo calathi pleni ficis positi ante templum Domini, postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Iechoniam filium Ioachim regem Iudae et principes eius et fabrum et inclusorem de Ierusalem et adduxit eos in Babylonem. 2 Calathus unus ficus bonas habebat nimis, ut solent ficus esse primi temporis; et calathus unus ficus habebat malas nimis, quae comedi non poterant, eo quod essent malae. 3 Et dixit Dominus ad me: “ Quid tu vides, Ieremia? ”. Et dixi: “ Ficus, ficus bonas, bonas valde, et malas, malas valde, quae comedi non possunt, eo quod sint malae ”. 4 Et factum est verbum Domini ad me dicens: 5 “ Haec dicit Dominus, Deus Israel: Sicut ficus hae bonae, sic cognoscam transmigrationem Iudae, quam emisi de loco isto in terram Chaldaeorum, in bonum. 6 Et ponam oculos meos super eos ad placandum et reducam eos in terram hanc et aedificabo eos et non destruam et plantabo eos et non evellam. 7 Et dabo eis cor, ut sciant me quia ego sum Dominus; et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, quia revertentur ad me in toto corde suo. 8 Et sicut ficus pessimae, quae comedi non possunt, eo quod sint malae, haec dicit Dominus, sic dabo Sedeciam regem Iudae et principes eius et reliquos de Ierusalem, qui remanserunt in terra hac et qui habitant in terra Aegypti. 9 Et dabo eos in vexationem afflictionemque omnibus regnis terrae, in opprobrium et in proverbium et in derisum et in maledictionem in universis locis, ad quae eieci eos. 10 Et mittam in eis gladium et famem et pestem, donec consumantur de terra, quam dedi eis et patribus eorum ”.

Jer 24, 1-10





Verš 8
Et sicut ficus pessimae, quae comedi non possunt, eo quod sint malae, haec dicit Dominus, sic dabo Sedeciam regem Iudae et principes eius et reliquos de Ierusalem, qui remanserunt in terra hac et qui habitant in terra Aegypti.
Jer 29:17 - haec dicit Dominus exercituum: Ecce mittam in eis gladium et famem et pestem et ponam eos quasi ficus malas, quae comedi non possunt, eo quod pessimae sint;

Verš 1
Ostendit mihi Dominus, et ecce duo calathi pleni ficis positi ante templum Domini, postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Iechoniam filium Ioachim regem Iudae et principes eius et fabrum et inclusorem de Ierusalem et adduxit eos in Babylonem.
2Kr 24:15 - Transtulit quoque Ioachin in Babylonem; et matrem regis et uxores regis et eunuchos eius et cives validos terrae duxit in captivitatem de Ierusalem in Babylonem
2Krn 36:10 - Cumque anni circulus volveretur, misit Nabuchodonosor rex, qui adduxerunt eum in Babylonem, asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini; regem vero constituit Sedeciam fratrem eius super Iudam et Ierusalem.

Verš 9
Et dabo eos in vexationem afflictionemque omnibus regnis terrae, in opprobrium et in proverbium et in derisum et in maledictionem in universis locis, ad quae eieci eos.
Dt 28:25 - Tradet te Dominus corruentem ante hostes tuos: per unam viam egredieris contra eos et per septem fugies et eris in terrorem omnibus regnis terrae.
Dt 28:37 - et eris in stuporem et in proverbium ac fabulam omnibus populis, ad quos te introduxerit Dominus.
1Kr 9:7 - auferam Israel de superficie terrae, quam dedi eis, et templum, quod sanctificavi nomini meo, proiciam a conspectu meo; eritque Israel in proverbium et in fabulam cunctis populis,
2Krn 7:20 - evellam vos de terra mea, quam dedi vobis, et domum hanc, quam sanctificavi nomini meo, proiciam a facie mea et tradam eam in parabolam et in fabulam cunctis populis.
Jer 15:4 - Et dabo eos in commotionem universis regnis terrae, propter Manassem filium Ezechiae regem Iudae, super omnibus, quae fecit in Ierusalem.
Jer 29:18 - et persequar eos in gladio et in fame et in pestilentia et dabo eos in vexationem universis regnis terrae, in maledictionem et in stuporem et in sibilum et in opprobrium cunctis gentibus, ad quas ego eieci eos,
Jer 34:17 - Propterea haec dicit Dominus: Vos non audistis me, ut praedicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo; ecce ego praedico vobis libertatem, ait Dominus, ad gladium et pestem et famem et dabo vos in commotionem cunctis regnis terrae.
Jer 42:18 - Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Sicut effusus est furor meus et indignatio mea super habitatores Ierusalem, sic effundetur indignatio mea super vos, cum ingressi fueritis Aegyptum, et eritis in exsecrationem et in stuporem et in maledictum et in opprobrium et nequaquam ultra videbitis locum istum ”.

Verš 6
Et ponam oculos meos super eos ad placandum et reducam eos in terram hanc et aedificabo eos et non destruam et plantabo eos et non evellam.
Jer 16:15 - sed: “Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra aquilonis et de universis terris, ad quas eieci eos!”. Et reducam eos in terram suam, quam dedi patribus eorum.

Verš 7
Et dabo eis cor, ut sciant me quia ego sum Dominus; et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, quia revertentur ad me in toto corde suo.
Dt 30:6 - Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua, ut possis vivere.
Jer 32:39 - Et dabo eis cor unum et viam unam, ut timeant me universis diebus, et bene sit eis et filiis eorum post eos.
Ez 11:19 - Et dabo eis cor aliud et spiritum novum tribuam in visceribus eorum; et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum,
Ez 36:26 - Et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum;
Jer 30:22 - Et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.
Jer 31:33 - Sed hoc erit pactum, quod feriam cum domo Israel post dies illos, dicit Dominus: Dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum.
Jer 32:38 - Et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum.

Jer 24,1 - O symboloch a symbolických úkonoch pozri celkový úvod ku všetkým prorockým spisom. – O Jechoniášovi pozri úvod k nášmu prorokovi. Kováčov a zámočníkov odviedol Nabuchodonozor preto, lebo tí tvorili najdôležitejšiu zložku pre potreby vtedajšej vojny.

Jer 24,8 - S Joachazom odviedol Nechao do Egypta iste aj mnohých iných Izraelitov (pozri úvod). Okrem toho v tých nepokojných časoch, keď ustavične hrozilo babylonské nebezpečenstvo, mnohí Izraeliti bezpochyby utiekli do Egypta. O týchto Izraelitoch je tu reč.