výhody registrácie

Kniha proroka Jeremiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jer 49, 1-39

1 Ad filios Ammon. Haec dicit Dominus: “ Numquid filii non sunt Israel, aut heres non est ei? Cur igitur hereditate possedit Melchom Gad, et populus eius in urbibus eius habitavit? 2 Ideo ecce dies veniunt, dicit Dominus, et auditum faciam super Rabba filiorum Ammon fremitum proelii; et erit in tumulum dissipata, filiaeque eius igni succendentur, et possidebit Israel possessores suos, ait Dominus. 3 Ulula, Hesebon, quoniam vastata es, ut sis in acervum lapidum; clamate, filiae Rabba, accingite vos ciliciis, plangite et circuite per muros, quoniam Melchom in transmigrationem ducetur, sacerdotes eius et principes eius simul. 4 Quid gloriaris in vallibus? Copiose fluxit vallis tua, filia rebellis, quae confidebas in thesauris tuis et dicebas: “Quis veniet ad me?”. 5 Ecce ego inducam super te terrorem, ait Dominus, Deus exercituum, ab omnibus, qui sunt in circuitu tuo; et dispergemini singuli in viam suam, nec erit qui congreget fugientes. 6 Et post haec convertam sortem filiorum Ammon ”, ait Dominus. 7 Ad Edom. Haec dicit Dominus exercituum: “ Numquid non ultra est sapientia in Theman? Periit consilium a prudentibus, inutilis facta est sapientia eorum. 8 Fugite, terga vertite, descendite in voraginem, habitatores Dedan, quoniam perditionem Esau adduxi super eum, tempore quo visitavi eum. 9 Si vindemiatores veniunt super te, non relinquent racemum; si fures in nocte, diripiunt, quod placet sibi. 10 Ego vero discooperui Esau, revelavi abscondita eius, et celari non poterit; vastatum est semen eius et fratres eius et vicini eius, et non erit. 11 Relinque pupillos tuos, ego faciam eos vivere; et viduae tuae in me sperabunt. 12 Quia haec dicit Dominus: Ecce quibus non erat iudicium, ut biberent calicem, bibentes bibent; et tu quasi innocens relinqueris? Non eris innocens, sed bibens bibes. 13 Quia per memetipsum iuravi, dicit Dominus, quod in solitudinem et in opprobrium et in desertum et in maledictionem erit Bosra; et omnes civitates eius erunt in solitudines sempiternas ”. 14 Auditum audivi a Domino, et legatus ad gentes missus est: “ Congregamini et venite contra eam et consurgite in proelium ”. 15 “ Ecce enim parvulum dedi te in gentibus, contemptibilem inter homines. 16 Arrogantia tua decepit te, et superbia cordis tui, qui habitas in cavernis petrae et tenes altitudinem collis; cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus. 17 Et erit Edom in desolationem: omnis, qui transibit per eam, stupebit et sibilabit super omnes plagas eius. 18 Sicut subversa est Sodoma et Gomorra et vicinae eius, ait Dominus, non habitabit ibi vir, et non peregrinabitur in ea filius hominis. 19 Ecce quasi leo ascendet de silva condensa Iordanis ad prata semper virentia, quia subito currere faciam eos ex illa; et, qui erit electus, illum praeponam ei. Quis enim similis mei? Et quis vocabit me in iudicium? Et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo? 20 Propterea audite consilium Domini, quod iniit de Edom, et cogitationes eius, quas cogitavit de habitatoribus Theman: Certe abstrahent parvulos gregis, certe desolabuntur super eos pascua eorum. 21 A voce ruinae eorum commota est terra, clamor in mari Rubro auditus est ocis eius. 22 Ecce quasi aquila ascendet et volabit et expandet alas suas super Bosram; et erit cor fortium Edom in die illa quasi cor mulieris parturientis ”. 23 Ad Damascum. “ Confusa est Emath et Arphad, quia auditum pessimum audierunt; turbati sunt in mari sollicitudinis, quod quiescere non potuit. 24 Dissoluta est Damascus, versa in fugam; tremor apprehendit eam, angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem. 25 Quomodo non erit derelicta civitas laudabilis, urbs laetitiae? 26 Ideo cadent iuvenes eius in plateis eius, et omnes viri proelii conticescent in die illa, ait Dominus exercituum. 27 Et succendam ignem in muro Damasci, et devorabit moenia Benadad ”. 28 Ad Cedar et ad regna Asor, quae percussit Nabuchodonosor rex Babylonis. Haec dicit Dominus: “ Surgite, ascendite ad Cedar et vastate filios orientis. 29 Tabernacula eorum et greges eorum capient; tentoria eorum et omnia vasa eorum et camelos eorum tollent sibi; et vocabunt super eos formidinem in circuitu. 30 Fugite, abite vehementer, in voraginibus sedete, qui habitatis Asor, ait Dominus; iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium et cogitavit adversum vos cogitationes. 31 Consurgite, et ascendite ad gentem quietam et habitantem confidenter, ait Dominus; non ostia nec vectes eis: soli habitant. 32 Et erunt cameli eorum in direptionem, et multitudo iumentorum in praedam; et dispergam eos in omnem ventum, qui sunt attonsi in comam, et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait Dominus. 33 Et erit Asor in habitaculum thoum, deserta usque in aeternum; non manebit ibi vir, nec peregrinabitur in ea filius hominis ”. 34 Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam super Elam, in principio regni Sedeciae regis Iudae, dicens: 35 “ Haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego confringam arcum Elam, summam fortitudinem eorum; 36 et inducam super Elam quattuor ventos a quattuor plagis caeli, et ventilabo eos in omnes ventos istos, et non erit gens, ad quam non perveniant profugi Elam. 37 Et pavere faciam Elam coram inimicis suis et in conspectu quaerentium animam eorum; et adducam super eos malum iram furoris mei, dicit Dominus, et mittam post eos gladium, donec consumam eos. 38 Et ponam solium meum in Elam et perdam inde regem et principes, ait Dominus. 39 In novissimis autem diebus convertam sortem Elam ”, dicit Dominus.

Jer 49, 1-39





Verš 32
Et erunt cameli eorum in direptionem, et multitudo iumentorum in praedam; et dispergam eos in omnem ventum, qui sunt attonsi in comam, et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait Dominus.
Jer 9:26 -
Jer 25:23 - et Dedan et Thema et Buz et universis, qui attonsi sunt in comam;

Verš 1
Ad filios Ammon. Haec dicit Dominus: “ Numquid filii non sunt Israel, aut heres non est ei? Cur igitur hereditate possedit Melchom Gad, et populus eius in urbibus eius habitavit?
Am 1:13 - Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus filiorum Ammon et super quattuor verbum non revocabo: eo quod dissecuerint praegnantes Galaad ad dilatandum terminum suum,

Verš 2
Ideo ecce dies veniunt, dicit Dominus, et auditum faciam super Rabba filiorum Ammon fremitum proelii; et erit in tumulum dissipata, filiaeque eius igni succendentur, et possidebit Israel possessores suos, ait Dominus.
Am 1:14 - succendam ignem in muro Rabba, et devorabit aedes eius in ululatu in die belli et in turbine in die procellae;

Verš 3
Ulula, Hesebon, quoniam vastata es, ut sis in acervum lapidum; clamate, filiae Rabba, accingite vos ciliciis, plangite et circuite per muros, quoniam Melchom in transmigrationem ducetur, sacerdotes eius et principes eius simul.
Iz 32:12 - Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili.
Jer 4:8 - Super hoc accingite vos ciliciis, plangite et ululate, quia non est aversa ira furoris Domini a nobis.
Jer 6:26 - Filia populi mei, accingere cilicio et volutare in cinere, luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super nos.
Jer 48:7 - Pro eo enim quod habuisti fiduciam in operibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris; et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes eius et principes eius simul.

Verš 4
Quid gloriaris in vallibus? Copiose fluxit vallis tua, filia rebellis, quae confidebas in thesauris tuis et dicebas: “Quis veniet ad me?”.
Jer 48:7 - Pro eo enim quod habuisti fiduciam in operibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris; et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes eius et principes eius simul.
Jer 21:13 - Ecce ego ad te, habitatricem vallis, petram in planitie, ait Dominus; qui dicitis: “Quis invadet nos? Et quis ingredietur domos nostras?”.

Verš 33
Et erit Asor in habitaculum thoum, deserta usque in aeternum; non manebit ibi vir, nec peregrinabitur in ea filius hominis ”.
Jer 9:11 - Quis est vir sapiens, qui intellegat hoc, et ad quem verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud: Quare perierit terra, exusta sit quasi desertum, eo quod non sit qui pertranseat?
Jer 10:22 - Vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra aquilonis, ut ponat civitates Iudae solitudinem et habitaculum thoum.

Verš 7
Ad Edom. Haec dicit Dominus exercituum: “ Numquid non ultra est sapientia in Theman? Periit consilium a prudentibus, inutilis facta est sapientia eorum.
Abd 1:8 - “ Numquid non in die illa, dicit Dominus, perdam sapientes de Edom et prudentiam de monte Esau?

Verš 8
Fugite, terga vertite, descendite in voraginem, habitatores Dedan, quoniam perditionem Esau adduxi super eum, tempore quo visitavi eum.
Jer 25:23 - et Dedan et Thema et Buz et universis, qui attonsi sunt in comam;

Verš 9
Si vindemiatores veniunt super te, non relinquent racemum; si fures in nocte, diripiunt, quod placet sibi.
Abd 1:5 - Si fures introissent ad te, si latrones per noctem, quomodo periisses! Nonne furati essent sufficientia sibi? Si vindemiatores introissent ad te, nonne racemos tantum reliquissent?

Verš 39
In novissimis autem diebus convertam sortem Elam ”, dicit Dominus.
Jer 48:47 - Et convertam sortem Moab in novissimis diebus ”, ait Dominus. Hucusque iudicia Moab.

Verš 14
Auditum audivi a Domino, et legatus ad gentes missus est: “ Congregamini et venite contra eam et consurgite in proelium ”.
Abd 1:1 - Visio Abdiae. Haec dicit Dominus Deus ad Edom. Auditum audivimus a Domino, et legatus ad gentes missus est: “ Surgite, et consurgamus adversus eum in proelium! ”.

Verš 16
Arrogantia tua decepit te, et superbia cordis tui, qui habitas in cavernis petrae et tenes altitudinem collis; cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus.
Jer 48:29 - Audivimus superbiam Moab, superbus est valde; sublimitatem eius et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis eius.
Abd 1:4 - Si exaltatus fueris ut aquila et si inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te ”, dicit Dominus.

Verš 17
Et erit Edom in desolationem: omnis, qui transibit per eam, stupebit et sibilabit super omnes plagas eius.
Jer 50:13 - Ab ira Domini non habitabitur, sed redigetur tota in solitudinem; omnis, qui transibit per Babylonem, stupebit et sibilabit super universis plagis eius.

Verš 18
Sicut subversa est Sodoma et Gomorra et vicinae eius, ait Dominus, non habitabit ibi vir, et non peregrinabitur in ea filius hominis.
Gn 19:25 - et subvertit civitates has et omnem circa regionem, universos habitatores urbium et cuncta terrae virentia.
Jer 50:40 - Sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et vicinas eius, ait Dominus, non habitabit ibi vir, et non peregrinabitur in ea filius hominis.
Am 4:11 - “ Subverti vos, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram, et facti estis quasi torris raptus ab incendio; sed non redistis ad me ”, dicit Dominus.

Verš 19
Ecce quasi leo ascendet de silva condensa Iordanis ad prata semper virentia, quia subito currere faciam eos ex illa; et, qui erit electus, illum praeponam ei. Quis enim similis mei? Et quis vocabit me in iudicium? Et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo?
Jer 50:44 - Ecce quasi leo ascendet de silva condensa Iordanis ad prata semper virentia, quia subito currere faciam eos ex illa et, qui erit electus, illum praeponam ei. Quis enim similis mei? Et quis vocabit me in iudicium? Et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo? ”.
Jer 12:5 - “ Si cum peditibus currens laborasti, quomodo contendere poteris cum equis? Cum autem in terra pacis securus fueris, quid facies in silva condensa Iordanis?
Jób 41:10 - Sternutatio eius favillae ignis, et oculi eius ut palpebrae diluculi.
Jer 50:44 - Ecce quasi leo ascendet de silva condensa Iordanis ad prata semper virentia, quia subito currere faciam eos ex illa et, qui erit electus, illum praeponam ei. Quis enim similis mei? Et quis vocabit me in iudicium? Et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo? ”.

Verš 22
Ecce quasi aquila ascendet et volabit et expandet alas suas super Bosram; et erit cor fortium Edom in die illa quasi cor mulieris parturientis ”.
Jer 48:40 - Haec dicit Dominus: Ecce quasi aquila volabit et extendet alas suas ad Moab.
Jer 48:41 - Capta sunt oppida, et munitiones comprehensae sunt, et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis.

Verš 23
Ad Damascum. “ Confusa est Emath et Arphad, quia auditum pessimum audierunt; turbati sunt in mari sollicitudinis, quod quiescere non potuit.
Iz 17:1 - Oraculum Damasci. “ Ecce Damascus desinet esse civitas et erit sicut acervus ruinarum.

Verš 24
Dissoluta est Damascus, versa in fugam; tremor apprehendit eam, angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem.
Jer 4:31 - Vocem enim quasi parturientis audivi, angustias ut puerperae; vox filiae Sion intermorientis expandentisque manus suas: “ Vae mihi, quia defecit anima mea propter interfectores! ”.
Jer 6:24 - “ Audivimus famam eius; dissolutae sunt manus nostrae, tribulatio apprehendit nos, dolores ut parturientem ”.
Jer 30:6 - Interrogate et videte, si generat masculus; quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum quasi parturientis, et conversae sunt universae facies in auruginem?

Verš 27
Et succendam ignem in muro Damasci, et devorabit moenia Benadad ”.
Am 1:4 - mittam ignem in domum Hazael, et devorabit aedes Benadad;
Am 1:14 - succendam ignem in muro Rabba, et devorabit aedes eius in ululatu in die belli et in turbine in die procellae;

Jer 49,1 - Melchom bol hlavný boh Amončanov a spomína sa tu miesto svojho národa. Amončanom sa vyčíta, že zaujali územie izraelského kmeňa Gadovho. Postupne sa, pravda, Amončania zmocňovali aj územia ďalších zajordánskych kmeňov.

Jer 49,2 - Rabat Amon (Rabbat Ammon=Rabba Amon-čanov) bolo hlavné mesto Amončanov. Dnes sa volá Ammán.

Jer 49,3 - Dnes už nevieme, prečo spomína prorok mestá Hesebon a Hai. Mesto Hai neležalo v Zajordánsku. Hesebon bol síce blízko hraníc Amončanov, ale patril Moabčanom. Nevieme o tom, že by sa ho Amončania boli niekedy zmocnili.

Jer 49,4 - Slová v zátvorkách sú asi neskorším dodatkom.

Jer 49,7 - Krajina Edomčanov bola južne od Júdska. Hoci boli národom príbuzným Izraelitom – pochádzali od Jakubovho brata Ezaua -, správali sa k nim nepriateľsky. Ktorási časť ich územia volala sa Teman a bola chýrna múdrosťou (Jób 2,11; porov. Bar 3,22 n.). – Porov. toto proroctvo so spisom Abdiášovým.

Jer 49,8 - O Dedančanoch pozri pozn. k Iz 21,13-17. – O Ezauovi pozri pozn. k predošlému veršu.

Jer 49,13 - O Bozre pozri pozn. k Iz 34,6.

Jer 49,16 - Ešte sv. Hieronym (K Abdiášovi 5) dosvedčuje, že Edomčania bývali v jaskyniach.

Jer 49,19 - Pre verše 19-21 porov. 50,44-46.

Jer 49,22 - Porov. s 48,40.

Jer 49,23 - O Emate a Arfade pozri pozn: k Iz 10,9. Tieto mestá sa tu spomínajú len preto, lebo aj v nich bývali Aramejčania ako v Damasku, ináč neboli od Damasku závislé.

Jer 49,27 - Meno Benadad nosili viacerí králi Damasku.

Jer 49,28 - O Kedaranoch pozri pozn. k Iz 21,13-17. – Chasorom sa volalo viac miest na severe Predjordánska. V Zajordánsku na okraji púšte, ako sa to tu predpokladá, nie je nám známa ríša tohto mena. "Synov východu" rozumej vtedajších Kedarčanov.

Jer 49,31 - Arabské kmene, o ktorých je tu reč, viedli pokojný pastiersky život.

Jer 49,32 - O strihaní slúch pozri pozn. k 9,24 n.

Jer 49,34 - O Elame pozri pozn. k Iz 11,11.

Jer 49,38 - Elam neskoršie nemal vlastných panovníkov, vlial sa do Perzskej ríše.