výhody registrácie

Kniha proroka Jeremiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jer 27, 1-22

1 In principio regni Sedeciae filii Iosiae regis Iudae factum est verbum istud ad Ieremiam a Domino dicens: 2 “ Haec dicit Dominus ad me: Fac tibi vincula et iuga et pones ea in collo tuo 3 et mittes ea ad regem Edom et ad regem Moab et ad regem filiorum Ammon et ad regem Tyri et ad regem Sidonis in manu nuntiorum, qui venerunt Ierusalem ad Sedeciam regem Iudae; 4 et praecipies eis, ut ad dominos suos loquantur: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Haec dicetis ad dominos vestros: 5 Ego feci terram et hominem et iumenta, quae sunt super faciem terrae, in fortitudine mea magna et in brachio meo extento et dedi eam ei, qui placuit in oculis meis. 6 Et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei, insuper et bestias agri dedi ei, ut serviant illi; 7 et servient ei omnes gentes et filio eius et filio filii eius, donec veniat tempus terrae eius etiam ipsius; et servient ei gentes multae et reges magni. 8 Gens autem et regnum, quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis, et quicumque non curvaverit collum suum sub iugo regis Babylonis, in gladio et in fame et in peste visitabo super gentem illam, ait Dominus, donec consumam eos in manu eius. 9 Vos ergo nolite audire prophetas vestros et divinos et somniatores et augures et maleficos, qui dicunt vobis: “Non servietis regi Babylonis”, 10 quia mendacium prophetant vobis, ut longe vos faciant de terra vestra, et eiciam vos, et pereatis. 11 Porro gens, quae subiecerit cervicem suam sub iugo regis Babylonis et servierit ei, dimittam eam in terra sua, dicit Dominus, et colet eam et habitabit in ea ”. 12 Et ad Sedeciam regem Iudae locutus sum secundum omnia verba haec dicens: “ Subicite colla vestra sub iugo regis Babylonis et servite ei et populo eius, et vivetis. 13 Quare moriemini tu et populus tuus gladio, fame et peste, sicut locutus est Dominus ad gentem, quae servire noluerit regi Babylonis? 14 Nolite audire verba prophetarum dicentium vobis: “Non servietis regi Babylonis”, quia mendacium ipsi loquuntur vobis. 15 Quia non misi eos, ait Dominus, et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter, ut eiciam vos et pereatis, tam vos quam prophetae, qui vaticinantur vobis ”. 16 Et ad sacerdotes et ad populum istum locutus sum dicens: “ Haec dicit Dominus: Nolite audire verba prophetarum vestrorum, qui prophetant vobis dicentes: “Ecce vasa domus Domini revertentur de Babylone nunc cito”. Mendacium enim prophetant vobis. 17 Nolite ergo audire eos, sed servite regi Babylonis, ut vivatis. Quare datur haec civitas in solitudinem? 18 Et si prophetae sunt, et est verbum Domini in eis, occurrant Domino exercituum, ut non veniant vasa, quae derelicta fuerant in domo Domini et in domo regis Iudae et in Ierusalem, in Babylonem ”. 19 Quia haec dicit Dominus exercituum ad columnas et ad mare et ad bases et ad reliqua vasorum, quae remanserunt in civitate hac, 20 quae non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis, cum transferret Iechoniam filium Ioachim regem Iudae de Ierusalem in Babylonem et omnes optimates Iudae et Ierusalem; 21 quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, ad vasa, quae derelicta sunt in domo Domini et in domo regis Iudae et Ierusalem: 22 “In Babylonem transferentur et ibi erunt usque ad diem visitationis eorum, dicit Dominus; et afferri faciam ea et restitui in loco isto ”.

Jer 27, 1-22





Verš 2
“ Haec dicit Dominus ad me: Fac tibi vincula et iuga et pones ea in collo tuo
Jer 28:10 - Et tulit Hananias propheta iugum de collo Ieremiae prophetae et confregit illud;

Verš 5
Ego feci terram et hominem et iumenta, quae sunt super faciem terrae, in fortitudine mea magna et in brachio meo extento et dedi eam ei, qui placuit in oculis meis.
Dan 4:17 - Arborem, quam vidisti sublimem atque robustam, cuius altitudo pertingit ad caelum, et aspectus illius in omnem terram,
Dan 4:25 - Omnia haec venerunt super Nabuchodonosor regem.

Verš 6
Et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei, insuper et bestias agri dedi ei, ut serviant illi;
Jer 25:9 - ecce ego mittam et assumam universas cognationes aquilonis, ait Dominus, et Nabuchodonosor regem Babylonis, servum meum, et adducam eos super terram istam et super habitatores eius et super omnes nationes, quae in circuitu illius sunt; et interficiam eos et ponam eos in stuporem et in sibilum et in ruinas sempiternas.

Verš 14
Nolite audire verba prophetarum dicentium vobis: “Non servietis regi Babylonis”, quia mendacium ipsi loquuntur vobis.
Jer 14:14 - Et dixit Dominus ad me: “ Falso prophetae vaticinantur in nomine meo: non misi eos et non praecepi eis neque locutus sum ad eos; visionem mendacem et divinationem et fraudulentiam et seductionem cordis sui prophetant vobis.
Jer 23:21 - Non mittebam prophetas, et ipsi currebant; non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant.
Jer 29:8 - Haec enim dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Non vos seducant prophetae vestri, qui sunt in medio vestrum, et divini vestri, et ne attendatis ad somnia vestra, quae vos somniatis,

Verš 16
Et ad sacerdotes et ad populum istum locutus sum dicens: “ Haec dicit Dominus: Nolite audire verba prophetarum vestrorum, qui prophetant vobis dicentes: “Ecce vasa domus Domini revertentur de Babylone nunc cito”. Mendacium enim prophetant vobis.
Jer 28:3 - Adhuc duo anni dierum, et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa domus Domini, quae tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto et transtulit ea in Babylonem.

Verš 20
quae non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis, cum transferret Iechoniam filium Ioachim regem Iudae de Ierusalem in Babylonem et omnes optimates Iudae et Ierusalem;
2Kr 24:14 - Et transtulit omnem Ierusalem et universos principes et omnes fortes exercitus decem milia in captivitatem et omnem artificem et clusorem; nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terrae.

Verš 22
“In Babylonem transferentur et ibi erunt usque ad diem visitationis eorum, dicit Dominus; et afferri faciam ea et restitui in loco isto ”.
2Kr 25:13 - Columnas autem aereas, quae erant in templo Domini, et bases et mare aereum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei et transtulerunt aes omnium in Babylonem.
2Krn 36:18 - Universaque vasa domus Dei tam maiora quam minora et thesauros templi et regis et principum transtulit in Babylonem.
2Krn 36:22 - Anno autem primo Cyri regis Persarum ad explendum sermonem Domini, quem locutus fuerat per os Ieremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, qui iussit praedicari in universo regno suo etiam per scripturam dicens:
Jer 29:10 - Quia haec dicit Dominus: Cum impleti fuerint in Babylone septuaginta anni, visitabo vos et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum.

Jer 27,1 - Meno Joakima sa do tohto verša dostalo omylom opisovačov. Má tam byť meno Sedekiášovo; porov. verše 3.12. 20 a 1. verš hlavy 28.

Jer 27,2 - O symbolických úkonoch pozri celkový úvod do všetkých prorockých spisov.

Jer 27,3 - Cieľom schôdzky vyslancov tu uvedených krajín bolo postaviť sa spoločnými silami proti Babylonu.

Jer 27,9 - "Snárov" prekladáme so LXX. Dnešný hebrejský text a s ním aj Vulg má "sny".

Jer 27,16 - Chrámové nádoby odniesol Nabuchodonozor vtedy, keď odvliekol do zajatia Sedekiášovho predchodcu, Jechoniáša; pozri 2 Kr 24,10 n.