| Kniha proroka JeremiášaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Jer 21, 1-14 |
1 Jer 21, 1 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, quando misit ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchiae et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem dicens: 2 Jer 21, 2 “ Interroga pro nobis Dominum, quia Nabuchodonosor rex Babylonis proeliatur adversum nos; si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua, et recedat a nobis ”. 3 Jer 21, 3 Et dixit Ieremias ad eos: “ Sic dicetis Sedeciae: 4 Jer 21, 4 Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ecce ego convertam vasa belli, quae in manibus vestris sunt et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldaeos, qui obsident vos in circuitu murorum; et congregabo eos in medio civitatis huius. 5 Jer 21, 5 Et debellabo ego vos in manu extenta et in brachio forti et in furore et in indignatione et in ira grandi 6 Jer 21, 6 et percutiam habitatores civitatis huius, homines et bestias: pestilentia magna morientur. 7 Jer 21, 7 Et post haec, ait Dominus, dabo Sedeciam regem Iudae et servos eius et populum eius, qui derelicti sunt in civitate hac a peste et gladio et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum eorum et in manu quaerentium animam eorum; et percutiet eos in ore gladii et non flectetur neque parcet nec miserebitur. 8 Jer 21, 8 Et ad populum hunc dices: Haec dicit Dominus: Ecce ego do coram vobis viam vitae et viam mortis: 9 Jer 21, 9 qui habitaverit in urbe hac, morietur gladio et fame et peste; qui autem egressus fuerit et transfugerit ad Chaldaeos, qui obsident vos, vivet, et erit ei anima sua quasi spolium. 10 Jer 21, 10 Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum et non in bonum, ait Dominus: in manu regis Babylonis dabitur, et exuret eam igni. 11 Jer 21, 11 Et domui regis Iudae: Audite verbum Domini, 12 Jer 21, 12 domus David. Haec dicit Dominus: Iudicate mane iudicium et eruite vi oppressum de manu expoliantis, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur, et non sit qui exstinguat, propter malitiam operum vestrorum. 13 Jer 21, 13 Ecce ego ad te, habitatricem vallis, petram in planitie, ait Dominus; qui dicitis: “Quis invadet nos? Et quis ingredietur domos nostras?”. 14 Jer 21, 14 Et visitabo super vos iuxta fructum operum vestrorum, dicit Dominus; et succendam ignem in saltu eius, et devorabit omnia in circuitu eius ”.
| | Jer 21, 1-14 |
Verš 9
qui habitaverit in urbe hac, morietur gladio et fame et peste; qui autem egressus fuerit et transfugerit ad Chaldaeos, qui obsident vos, vivet, et erit ei anima sua quasi spolium.
Jer 38:2 - “ Haec dicit Dominus: Quicumque manserit in civitate hac, morietur gladio et fame et peste; qui autem profugerit ad Chaldaeos, vivet, et erit anima eius quasi spolium et vivet.
Verš 12
domus David. Haec dicit Dominus: Iudicate mane iudicium et eruite vi oppressum de manu expoliantis, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur, et non sit qui exstinguat, propter malitiam operum vestrorum.
Jer 22:3 - Haec dicit Dominus: Facite iudicium et iustitiam et liberate vi oppressum de manu expoliantis et advenam et pupillum et viduam nolite affligere neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto.
Verš 14
Et visitabo super vos iuxta fructum operum vestrorum, dicit Dominus; et succendam ignem in saltu eius, et devorabit omnia in circuitu eius ”.
Jer 17:27 - Si autem non audieritis me, ut sanctificetis diem sabbati et ne portetis onus intrantes per portas Ierusalem in die sabbati, succendam ignem in portis eius, et devorabit domos Ierusalem et non exstinguetur ”.
Jer 21,1 - O Sedekiášovi a Nabuchodonozorovi pozri úvod k nášmu prorokovi. – Pášur je totožný s tým, o ktorom je reč v 38,1, nie však s tým, o ktorom sa hovorilo v 20,1. – Kňaz Sofoniáš bol podľa 29,25 n. chrámovým dozorcom (porov. tiež 37,3 n.). Po páde Jeruzalema ho popravili v Reble (52,24 n. a 2 Kr 25,18 n.).
Jer 21,13 - Obyvatelia Jeruzalema spoliehali sa na výhodnú polohu mesta, ktoré bolo z troch strán obkľúčené dolinami, len zo severu bol doň ľahší prístup. Mesto ležalo na kopcoch.