výhody registrácie

Kniha proroka Jeremiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jer 16, 1-21

1 Et factum est verbum Domi ni ad me dicens: 2 “ Non acci pies uxorem, et non erunt tibi filii et filiae in loco isto. 3 Quia haec dicit Dominus super filios et filias, qui generantur in loco isto, et super matres eorum, quae genuerunt eos, et super patres eorum, de quorum stirpe sunt nati in terra hac: 4 Mortibus aegrotationum morientur, non plangentur et non sepelientur; in sterquilinium super faciem terrae erunt et gladio et fame consumentur, et erit cadaver eorum in escam volatilibus caeli et bestiis terrae ”. 5 Haec enim dixit Dominus: “Ne ingrediaris domum convivii neque vadas ad plangendum neque lugebis eos, quia abstuli pacem meam a populo isto, dicit Dominus, misericordiam et miserationes. 6 Et morientur grandes et parvi in terra ista, non sepelientur neque plangentur, et non se incident, neque calvitium fiet pro eis. 7 Et non frangent lugenti panem ad consolandum super mortuo et non dabunt ei calicem ad consolandum super patre suo et matre. 8 Et domum convivii non ingredieris, ut sedeas cum eis et comedas et bibas. 9 Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego auferam de loco isto in oculis vestris et in diebus vestris vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae. 10 Et cum annuntiaveris populo huic omnia verba haec, et dixerint tibi: “Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud? Quae iniquitas nostra et quod peccatum nostrum, quod peccavimus Domino Deo nostro?”, 11 dices ad eos: Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominus, et abierunt post deos alienos et servierunt eis et adoraverunt eos et me dereliquerunt et legem meam non custodierunt. 12 Sed et vos peius operati estis quam patres vestri: ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali, ut me non audiat. 13 Et eiciam vos de terra hac in terram, quam ignoratis, vos et patres vestri; et servietis ibi diis alienis, die ac nocte, quia non dabo vobis gratiam. 14 Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicetur ultra: “Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra Aegypti!”, 15 sed: “Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra aquilonis et de universis terris, ad quas eieci eos!”. Et reducam eos in terram suam, quam dedi patribus eorum. 16 Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos; et post haec mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte et de omni colle et de cavernis petrarum. 17 Quia oculi mei super omnes vias eorum: non sunt absconditae a facie mea, et non est occulta iniquitas eorum ab oculis meis. 18 Et reddam primum dupliciter iniquitates et peccata eorum, quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum et abominationibus suis impleverunt hereditatem meam ”. 19 Domine, fortitudo mea et praesidium meum et refugium meum in die tribulationis; ad te gentes venient ab extremis terrae et dicent: “ Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem, quae nihil prodest ”. 20 Numquid faciet sibi homo deos, et ipsi non sunt dii? 21 “ Idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc, ostendam eis manum meam et virtutem meam, et scient quia nomen mihi Dominus ”.

Jer 16, 1-21





Verš 4
Mortibus aegrotationum morientur, non plangentur et non sepelientur; in sterquilinium super faciem terrae erunt et gladio et fame consumentur, et erit cadaver eorum in escam volatilibus caeli et bestiis terrae ”.
Jer 15:2 - Quod si dixerint ad te: “Quo egrediemur?”, dices ad eos: Haec dicit Dominus: Qui ad mortem, ad mortem; et qui ad gladium, ad gladium; et qui ad famem, ad famem; et qui ad captivitatem, ad captivitatem.
Jer 25:33 - Et erunt interfecti Domini in die illa a summo terrae usque ad summum eius; non plangentur et non colligentur neque sepelientur: in sterquilinium super faciem terrae erunt.
Jer 14:16 - et homines, quibus prophetant, erunt proiecti in viis Ierusalem prae fame et gladio, et non erit qui sepeliat eos: ipsi et uxores eorum, filii et filiae eorum, et effundam super eos malum suum.
Jer 9:22 - Haec dicit Dominus: “ Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis;
Jer 7:33 - Et erit morticinum populi huius in cibum volucribus caeli et bestiis terrae, et non erit qui abigat.
Jer 15:3 - Et mandabo super eos quattuor species, dicit Dominus: gladium ad occisionem et canes ad lacerandum et volatilia caeli et bestias terrae ad devorandum et dissipandum.
Jer 34:20 - et dabo eos in manu inimicorum suorum et in manu quaerentium animam eorum, et erit morticinum eorum in escam volatilibus caeli et bestiis terrae.

Verš 6
Et morientur grandes et parvi in terra ista, non sepelientur neque plangentur, et non se incident, neque calvitium fiet pro eis.
Lv 19:28 - Et super mortuo non incidetis carnem vestram neque figuras aliquas in cute incidetis vobis. Ego Dominus.
Dt 14:1 - Filii estote Domini Dei ve stri; non vos incidetis nec fa cietis calvitium inter oculos vestros super mortuo,

Verš 9
Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego auferam de loco isto in oculis vestris et in diebus vestris vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae.
Iz 24:7 - Luget mustum, emarcuit vitis, ingemiscunt omnes, qui laetabantur corde.
Jer 7:34 - Et quiescere faciam de urbibus Iudae et de plateis Ierusalem vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae: in desolationem enim erit terra ”.
Jer 25:10 - Perdamque ex eis vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae, vocem molae et lumen lucernae,
Ez 26:13 - Et quiescere faciam tumultum canticorum tuorum, et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius,

Verš 10
Et cum annuntiaveris populo huic omnia verba haec, et dixerint tibi: “Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud? Quae iniquitas nostra et quod peccatum nostrum, quod peccavimus Domino Deo nostro?”,
Jer 5:19 - Quod si dixeritis: “ Quare fecit nobis Dominus Deus noster haec omnia? ”, dices ad eos: “ Sicut dereliquistis me et servistis diis alienis in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra ”.

Verš 12
Sed et vos peius operati estis quam patres vestri: ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali, ut me non audiat.
Jer 7:26 - et non audierunt me nec inclinaverunt aurem suam, sed induraverunt cervicem suam et peius operati sunt quam patres eorum.
Jer 3:17 - In tempore illo vocabunt Ierusalem Solium Domini, et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Ierusalem; et non ambulabunt ultra post pravitatem cordis sui pessimi.
Jer 9:14 - Idcirco haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “ Ecce ego cibabo populum istum absinthio et potum dabo eis aquam fellis;
Jer 13:10 - populus iste pessimus — qui nolunt audire verba mea et ambulant in pravitate cordis sui abieruntque post deos alienos, ut servirent eis et adorarent eos — erit sicut lumbare istud, quod nulli usui aptum est.
Jer 11:10 - Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priorum, qui noluerunt audire verba mea; et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis: irritum fecerunt domus Israel et domus Iudae pactum meum, quod pepigi cum patribus eorum.
Jer 13:10 - populus iste pessimus — qui nolunt audire verba mea et ambulant in pravitate cordis sui abieruntque post deos alienos, ut servirent eis et adorarent eos — erit sicut lumbare istud, quod nulli usui aptum est.
Jer 17:23 - Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam; sed induraverunt cervicem suam, ne audirent me et ne acciperent disciplinam.

Verš 13
Et eiciam vos de terra hac in terram, quam ignoratis, vos et patres vestri; et servietis ibi diis alienis, die ac nocte, quia non dabo vobis gratiam.
Dt 4:27 - atque disperget in gentes, et remanebitis pauci in nationibus, ad quas vos ducturus est Dominus.
Dt 28:64 - Disperget te Dominus in omnes populos a summitate terrae usque ad terminos eius, et servies ibi diis alienis, quos et tu ignorasti et patres tui, lignis et lapidibus.

Verš 14
Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicetur ultra: “Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra Aegypti!”,
Jer 23:7 - Propter hoc ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicent ultra: “Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra Aegypti!”,

Verš 17
Quia oculi mei super omnes vias eorum: non sunt absconditae a facie mea, et non est occulta iniquitas eorum ab oculis meis.
Jób 34:21 - Oculi enim eius super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat.
Prís 5:21 - Quoniam ante Dominum viae hominis, et omnes gressus eius considerat.
Jer 32:19 - magnus consilio et potens in operibus, cuius oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas et secundum fructum operum eius.

Verš 18
Et reddam primum dupliciter iniquitates et peccata eorum, quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum et abominationibus suis impleverunt hereditatem meam ”.
Jer 3:2 - Leva oculos tuos ad colles et vide, ubi non prostrata sis. In viis sedebas exspectans eos quasi Arabs in solitudine; et polluisti terram in fornicationibus tuis et in malitia tua.
Ez 43:7 - et dixit ad me: “ Fili hominis, locus solii mei et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habitabo in medio filiorum Israel in aeternum; et non polluent ultra domus Israel nomen sanctum meum, ipsi et reges eorum, in fornicationibus suis et in cadaveribus regum suorum in morte eorum,

Verš 21
“ Idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc, ostendam eis manum meam et virtutem meam, et scient quia nomen mihi Dominus ”.
Jer 33:2 - “ Haec dicit Dominus, qui facturus est id, Dominus, qui formaturus est illud et paraturus, Dominus nomen eius:

Jer 16,2 - Jeremiáš sa pre službu Pánovu zriekol aj rodinných radostí. Bola to obeta v Starom zákone ojedinelá, veď vtedy pokladali za hanbu nemať rodinu; porov. Dt 7,14.

Jer 16,5-7 - Robiť si na znak smútku zárezy do tela bolo Izraelitom ako pohanský zvyk zakázané (Lv 19,27 n.; Dt 14,1). Zakázané mali aj strihať si na znak smútku vlasy alebo bradu. Možno, že v časoch Jeremiášových tieto zvyky už nepokladali za zakázané. Pozostalí v deň pohrebu sa obyčajne postievali až do večera. Večer im priatelia doniesli pokrm a nápoj, to bol chlieb smútku a kalich útechy. Pritom priatelia vyslovili pozostalým svoju sústrasť. "Dom hluku" označuje na tomto mieste dom smútočný; porov. pozn. k 9,16.

Jer 16,13 - Ľudovou vierou bolo, že v cudzej krajine musia ľudia slúžiť aj bohom tej krajiny. Jeremiáš to Izraelitom len pripomína, sám pozná a uznáva len jediného Boha.

Jer 16,14 - Tieto verše prerušujú rad výstrah a dávajú prísľub, že sa Izraeliti vyslobodia zo zajatia. Nepatria na toto miesto, vzaté sú sem z 23,7-8.

Jer 16,16 - Rybári a poľovníci – to budú Babylonci, ktorí odvedú Izraelitov.