výhody registrácie

Kniha proroka Jeremiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jer 22, 1-30

1 Haec dicit Dominus: “ Descende in domum regis Iudae et loqueris ibi verbum hoc 2 et dices: Audi verbum Domini, rex Iudae, qui sedes super solium David, tu et servi tui et populus tuus, qui ingredimini per portas istas. 3 Haec dicit Dominus: Facite iudicium et iustitiam et liberate vi oppressum de manu expoliantis et advenam et pupillum et viduam nolite affligere neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto. 4 Si enim facientes feceritis verbum istud, ingredientur per portas domus huius reges, sedentes de genere David super thronum eius et ascendentes currus et equos, ipsi et servi et populus eorum. 5 Quod si non audieritis verba haec, in memetipso iuravi, dicit Dominus, quia in solitudinem erit domus haec. 6 Quia haec dicit Dominus super domum regis Iudae: Galaad tu mihi, caput Libani, verumtamen ponam te solitudinem, urbes inhabitabiles, 7 et sanctificabo super te interficientem virum et arma eius, et succident electas cedros tuas et praecipitabunt in ignem. 8 Et pertransibunt gentes multae per civitatem hanc, et dicet unusquisque proximo suo: “Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi?”. 9 Et respondebunt: “Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui et adoraverint deos alienos et servierint eis” ”. 10 Nolite flere mortuum neque lugeatis super eum fletu; plangite eum, qui egreditur, quia non revertetur ultra nec videbit terram nativitatis suae. 11 Quia haec dicit Dominus ad Sellum filium Iosiae regem Iudae, qui regnavit pro Iosia patre suo: “ Qui egressus est de loco isto, non revertetur huc amplius, 12 sed in loco, ad quem transtulerunt eum, ibi morietur et terram istam non videbit amplius ”. 13 Vae, qui aedificat domum suam in iniustitia et cenacula sua non in iudicio, proximum suum servire facit gratis et mercedem eius non reddet ei; 14 qui dicit: “ Aedificabo mihi domum latam et cenacula spatiosa ”; qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina pingitque sinopide! 15 Numquid regnabis, quoniam gloriaris in cedris? Pater tuus numquid non comedit et bibit? Sed fecit iudicium et iustitiam, tunc bene erat ei. 16 Iudicavit causam pauperis et egeni, tunc bene. “ Numquid non hoc est nosse me? ”, dicit Dominus. 17 Tui vero oculi et cor tuum nonnisi ad avaritiam et ad sanguinem innocentem fundendum et ad calumniam et ad oppressionem faciendam. 18 Propterea haec dicit Dominus ad Ioachim filium Iosiae regem Iudae: “ Non plangent eum: “Vae, frater meus!” et “Vae, soror!”. Non concrepabunt ei: “Vae, domine!” et “Vae, inclite!”. 19 Sepultura asini sepelietur, tractus et proiectus longe extra portas Ierusalem ”. 20 Ascende Libanum et clama et in Basan da vocem tuam et clama de Abarim, quia contriti sunt omnes amatores tui. 21 Locutus sum ad te in securitate tua, et dixisti: “ Non audiam! ”. Haec est via tua ab adulescentia tua, quia non audisti vocem meam. 22 Omnes pastores tuos pascet ventus, et amatores tui in captivitatem ibunt, quia tunc confunderis et erubesces ab omni malitia tua. 23 Quae sedes in Libano et nidificas in cedris, quomodo congemisces, cum venerint tibi dolores quasi dolores parturientis! 24 “ Vivo ego, dicit Dominus, quia si fuerit Iechonias, filius Ioachim rex Iudae, anulus in manu dextera mea, inde evellam eum 25 et dabo te in manu quaerentium animam tuam et in manu, quorum tu formidas faciem, in manu Nabuchodonosor, regis Babylonis, et in manu Chaldaeorum; 26 et mittam te et matrem tuam, quae genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, ibique moriemini; 27 et in terram, ad quam ipsi levant animam suam, ut revertantur, illuc non revertentur ”. 28 Numquid vas despectum et contritum, vir iste Iechonias? Numquid vas absque omni voluptate? Quare abiecti sunt, ipse et semen eius, et proiecti in terram, quam ignoraverunt? 29 Terra, terra, terra, audi sermonem Domini! 30 Haec dicit Dominus: “ Scribite virum istum sterilem, virum, qui in diebus suis non prosperabitur; nec enim erit de semine eius vir, qui sedeat super solium David et potestatem habeat ultra in Iuda ”.

Jer 22, 1-30





Verš 3
Haec dicit Dominus: Facite iudicium et iustitiam et liberate vi oppressum de manu expoliantis et advenam et pupillum et viduam nolite affligere neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto.
Jer 21:12 - domus David. Haec dicit Dominus: Iudicate mane iudicium et eruite vi oppressum de manu expoliantis, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur, et non sit qui exstinguat, propter malitiam operum vestrorum.
Jer 7:6 - advenae et pupillo et viduae non feceritis calumniam nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis,

Verš 4
Si enim facientes feceritis verbum istud, ingredientur per portas domus huius reges, sedentes de genere David super thronum eius et ascendentes currus et equos, ipsi et servi et populus eorum.
Jer 17:25 - ingredientur per portas civitatis huius reges et principes sedentes super solium David et ascendentes in curribus et equis, ipsi et principes eorum, viri Iudae et habitatores Ierusalem; et habitabitur civitas haec in sempiternum.

Verš 7
et sanctificabo super te interficientem virum et arma eius, et succident electas cedros tuas et praecipitabunt in ignem.
Jer 15:6 - Tu reppulisti me, dicit Dominus, retrorsum abiisti; et extendi manum meam super te et interfeci te: laboravi miserans.

Verš 8
Et pertransibunt gentes multae per civitatem hanc, et dicet unusquisque proximo suo: “Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi?”.
Dt 29:24 - Et respondebunt: “Quia dereliquerunt pactum Domini, Dei patrum suorum, quod pepigit cum eis, quando eduxit eos de terra Aegypti,
1Kr 9:8 - et domus haec erit in ruinas. Omnis, qui transierit per eam, stupebit et sibilabit et dicet: “Quare fecit Dominus sic terrae huic et domui huic?”.

Verš 13
Vae, qui aedificat domum suam in iniustitia et cenacula sua non in iudicio, proximum suum servire facit gratis et mercedem eius non reddet ei;
Lv 19:13 - Non facies calumniam proximo tuo nec spoliabis eum. Non morabitur merces mercennarii apud te usque mane.
Dt 24:14 - Non negabis mercedem indigentis et pauperis ex fratribus tuis sive advenis, qui tecum morantur in terra intra portas tuas,
Hab 2:9 - Vae, qui congregat lucrum iniustum in malum domui suae, ut ponat in excelso nidum suum et salvet se de manu mali!

Verš 18
Propterea haec dicit Dominus ad Ioachim filium Iosiae regem Iudae: “ Non plangent eum: “Vae, frater meus!” et “Vae, soror!”. Non concrepabunt ei: “Vae, domine!” et “Vae, inclite!”.
Jer 16:4 - Mortibus aegrotationum morientur, non plangentur et non sepelientur; in sterquilinium super faciem terrae erunt et gladio et fame consumentur, et erit cadaver eorum in escam volatilibus caeli et bestiis terrae ”.

Verš 19
Sepultura asini sepelietur, tractus et proiectus longe extra portas Ierusalem ”.
Jer 15:3 - Et mandabo super eos quattuor species, dicit Dominus: gladium ad occisionem et canes ad lacerandum et volatilia caeli et bestias terrae ad devorandum et dissipandum.
Jer 36:30 - Propterea haec dicit Dominus contra Ioachim regem Iudae: Non erit ex eo, qui sedeat super solium David, et cadaver eius proicietur ad aestum per diem et ad gelu per noctem;

Verš 21
Locutus sum ad te in securitate tua, et dixisti: “ Non audiam! ”. Haec est via tua ab adulescentia tua, quia non audisti vocem meam.
Jer 5:23 - Populo autem huic factum est cor contumax et rebelle; recesserunt et abierunt
Jer 7:23 - Sed hoc verbum praecepi eis dicens: Audite vocem meam, et ero vobis Deus, et vos eritis mihi populus; et ambulate in omni via, quam mandaverim vobis, ut bene sit vobis.
Jer 11:7 - Quia contestans contestatus sum patres vestros in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, usque ad diem hanc; mane consurgens contestatus sum et dixi: Audite vocem meam.
Jer 13:10 - populus iste pessimus — qui nolunt audire verba mea et ambulant in pravitate cordis sui abieruntque post deos alienos, ut servirent eis et adorarent eos — erit sicut lumbare istud, quod nulli usui aptum est.
Jer 16:12 - Sed et vos peius operati estis quam patres vestri: ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali, ut me non audiat.
Jer 17:23 - Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam; sed induraverunt cervicem suam, ne audirent me et ne acciperent disciplinam.
Jer 18:12 - Qui dixerunt: “ Vanum est; post cogitationes enim nostras ibimus et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus ”.
Jer 19:15 - “ Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego inducam super civitatem hanc et super omnes urbes eius universa mala, quae locutus sum adversum eam, quoniam induraverunt cervicem suam, ut non audirent sermones meos ”.

Jer 22,4 - Porov. 17,25.

Jer 22,6 - Libanon a Galaád (pozri pozn. k 8,22; porov. 1 Kr 7,2-5).

Jer 22,7 - "Zasvätím" rozumej: určím, pripravím. Porov. Iz 13,3.

Jer 22,10-12 - O týchto kráľoch pozri úvod.

Jer 22,13 - O Joakimovi pozri úvod.

Jer 22,16 - Slová v zátvorkách nepatria do osnovy, dostali sa tam omylom z verša 15.

Jer 22,19 - Ako sa toto proroctvo splnilo, nevieme. Z 2 Kr 24,6 možno usudzovať, že ho riadne pochovali. Možno, že mu Boh zmiernil trest a prorok sa už o tom nezmieňuje.

Jer 22,20 - O Bášane pozri pozn. k Iz 2,13. – Abarim je pohorie v Zajordánsku, na moabských poliach. K nemu patrí aj vrch Nebo.

Jer 22,23 - Libanon, obraz bezpečnosti. Jeruzalem sa cíti ako hniezdo na libanonských cédroch.

Jer 22,24 - Choniáš, plným menom Jechoniáš, je totožný s Joachinom. Pozri úvod.

Jer 22,26 - Jechoniáša odvliekli do zajatia i s matkou: 2 Kr 24,12; porov. Jer 13,18 n.

Jer 22,30 - Z rodu Jechoniášovho nebolo kráľa; jeho nástupcom a posledným júdskym kráľom bol jeho strýc Sedekiáš.