| Kniha proroka JeremiášaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Jer 6, 1-30 |
1 Jer 6, 1 Fugite, filii Beniamin, de medio Ierusalem; et in Thecua clangite bucina et super Bethcharem levate vexillum, quia malum visum est ab aquilone et contritio magna. 2 Jer 6, 2 Speciosam et delicatam silere feci filiam Sion. 3 Jer 6, 3 Ad eam venient pastores et greges eorum, figent in ea tentoria in circuitu; pascet unusquisque partem suam. 4 Jer 6, 4 “ Sanctificate super eam bellum, consurgite, et ascendamus in meridie; vae nobis, quia declinavit dies, quia longiores factae sunt umbrae vesperi! 5 Jer 6, 5 Surgite, et ascendamus in nocte et dissipemus domos eius ”. 6 Jer 6, 6 Quia haec dicit Dominus exercituum: “ Caedite lignum eius et fundite circa Ierusalem aggerem; haec est civitas visitationis, omnis calumnia in medio eius. 7 Jer 6, 7 Sicut effluere facit cisterna aquam suam, sic illa effluere facit malitiam suam; violentia et vastitas auditur in ea, coram me semper afflictio et plaga. 8 Jer 6, 8 Erudire, Ierusalem, ne forte recedat anima mea a te, ne forte ponam te desertam, terram inhabitabilem ”. 9 Jer 6, 9 Haec dicit Dominus exercituum: “ Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israel. Converte manum tuam quasi vindemiator ad palmites ”. 10 Jer 6, 10 Cui loquar et quem contestabor, ut audiat? Ecce incircumcisae aures eorum, et audire non possunt; ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud. 11 Jer 6, 11 Idcirco furore Domini plenus sum, laboravi sustinens. “ Effunde super parvulum foris et super concilium iuvenum simul; etiam vir cum muliere capietur, senex cum pleno dierum. 12 Jer 6, 12 Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter, quia extendam manum meam super habitantes terram ”, dicit Dominus. 13 Jer 6, 13 A minore quippe usque ad maiorem omnes avaritiae student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum. 14 Jer 6, 14 Et curant contritionem populi mei in levitate dicentes: “ Pax, pax ”; et non est pax. 15 Jer 6, 15 Confusi sunt, quia abominationem fecerunt; quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt. “ Quam ob rem cadent inter ruentes; tempore, quo visitavero eos, corruent ”, dicit Dominus. 16 Jer 6, 16 Haec dicit Dominus: “ State super vias et videte et interrogate de semitis antiquis, quae sit via bona, et ambulate in ea et invenietis refrigerium animabus vestris ”. Et dixerunt: “ Non ambulabimus! ”. 17 Jer 6, 17 Et constitui super vos speculatores: “ Audite vocem tubae ”. Et dixerunt: “ Non audiemus! ”. 18 Jer 6, 18 Ideo audite, gentes, et cognosce, congregatio, quanta ego faciam eis. 19 Jer 6, 19 Audi terra: “ Ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum eorum, quia verba mea non audierunt et legem meam proiecerunt. 20 Jer 6, 20 Ut quid mihi tus, quod de Saba venit, et calamus suave olens de terra longinqua? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimae vestrae non placent mihi ”. 21 Jer 6, 21 Propterea haec dicit Dominus: “ Ecce ego dabo in populum istum offendicula, et offendent in eis patres et filii simul, vicinus et proximus peribunt ”. 22 Jer 6, 22 Haec dicit Dominus: “ Ecce populus venit de terra aquilonis, et gens magna consurget a finibus terrae; 23 Jer 6, 23 arcum et acinacem arripiet, crudelis est et non miserebitur; vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent, praeparati quasi vir ad proelium adversum te, filia Sion ”. 24 Jer 6, 24 “ Audivimus famam eius; dissolutae sunt manus nostrae, tribulatio apprehendit nos, dolores ut parturientem ”. 25 Jer 6, 25 Nolite exire ad agros et in via ne ambuletis, quoniam gladius inimici, pavor in circuitu. 26 Jer 6, 26 Filia populi mei, accingere cilicio et volutare in cinere, luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super nos. 27 Jer 6, 27 Probatorem dedi te in populo meo; et scies et probabis viam eorum. 28 Jer 6, 28 Omnes isti principes rebelles, ambulantes fraudulenter. Aes et ferrum, omnia isti corrumpunt. 29 Jer 6, 29 Sufflavit sufflatorium in igne, consumptum est plumbum; frustra conflavit conflator, scoriae enim non sunt separatae. 30 Jer 6, 30 Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus proiecit illos.
| | Jer 6, 1-30 |
Verš 1
Fugite, filii Beniamin, de medio Ierusalem; et in Thecua clangite bucina et super Bethcharem levate vexillum, quia malum visum est ab aquilone et contritio magna.
Jer 1:13 - Et factum est verbum Domini secundo ad me dicens: “ Quid tu vides? ”. Et dixi: “ Ollam succensam ego video; et facies eius a facie aquilonis ”.
Verš 9
Haec dicit Dominus exercituum: “ Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israel. Converte manum tuam quasi vindemiator ad palmites ”.
Iz 24:13 - quia haec erunt in medio terrae, in medio populorum, quomodo si olivae excutiantur, et finita vindemia colligantur racemi.
Verš 10
Cui loquar et quem contestabor, ut audiat? Ecce incircumcisae aures eorum, et audire non possunt; ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud.
Jer 7:26 - et non audierunt me nec inclinaverunt aurem suam, sed induraverunt cervicem suam et peius operati sunt quam patres eorum.
Verš 12
Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter, quia extendam manum meam super habitantes terram ”, dicit Dominus.
Dt 28:30 - Uxorem accipies, et alius dormiet cum ea. Domum aedificabis et non habitabis in ea. Plantabis vineam et non vindemiabis eam.
Verš 13
A minore quippe usque ad maiorem omnes avaritiae student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum.
Iz 56:11 - et canes voraces nescierunt saturitatem, ipsi pastores ignoraverunt intellegentiam: omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum.
Jer 8:10 - Propterea dabo mulieres eorum exteris, agros eorum expugnatoribus, quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur, a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium.
Verš 14
Et curant contritionem populi mei in levitate dicentes: “ Pax, pax ”; et non est pax.
Jer 8:11 - Et sanant contritionem filiae populi mei in levitate dicentes “Pax, pax”, cum non sit pax.
Ez 13:10 - Eo quod deceperint populum meum dicentes: “Pax”, et non est pax; et ipse aedificabat parietem, illi autem liniebant eum calce.
Verš 16
Haec dicit Dominus: “ State super vias et videte et interrogate de semitis antiquis, quae sit via bona, et ambulate in ea et invenietis refrigerium animabus vestris ”. Et dixerunt: “ Non ambulabimus! ”.
Mt 11:29 - Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris.
Verš 20
Ut quid mihi tus, quod de Saba venit, et calamus suave olens de terra longinqua? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimae vestrae non placent mihi ”.
Iz 1:11 - “ Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum?, dicit Dominus. Plenus sum holocaustis arietum et adipe pinguium; et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui.
Iz 66:3 - Qui immolat bovem, interficit virum; qui sacrificat ovem, excerebrat canem; qui offert oblationem, idemque sanguinem suillum; qui adolet incensum, benedicit idolo. Sicut isti elegerunt vias suas, et in abominationibus suis anima eorum delectatur,
Am 5:21 - “ Odi, proieci festivitates vestras et non delector coetibus vestris.
Mi 6:6 - “ Quid dignum offeram Domino, dum curvo genu Deo excelso? Numquid offeram ei holocautomata et vitulos anniculos?
Verš 22
Haec dicit Dominus: “ Ecce populus venit de terra aquilonis, et gens magna consurget a finibus terrae;
Jer 50:41 - Ecce populus venit ab aquilone, et gens magna et reges multi consurgent a finibus terrae.
Verš 24
“ Audivimus famam eius; dissolutae sunt manus nostrae, tribulatio apprehendit nos, dolores ut parturientem ”.
Jer 4:31 - Vocem enim quasi parturientis audivi, angustias ut puerperae; vox filiae Sion intermorientis expandentisque manus suas: “ Vae mihi, quia defecit anima mea propter interfectores! ”.
Jer 49:24 - Dissoluta est Damascus, versa in fugam; tremor apprehendit eam, angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem.
Jer 50:43 - Audivit rex Babylonis famam eorum, et dissolutae sunt manus eius; angustia apprehendit eum, dolor quasi parturientem.
Verš 26
Filia populi mei, accingere cilicio et volutare in cinere, luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super nos.
Jer 4:8 - Super hoc accingite vos ciliciis, plangite et ululate, quia non est aversa ira furoris Domini a nobis.
Verš 28
Omnes isti principes rebelles, ambulantes fraudulenter. Aes et ferrum, omnia isti corrumpunt.
Ez 22:18 - “ Fili hominis, versa est mihi domus Israel in scoriam; omnes isti argentum et aes et stannum et ferrum et plumbum in medio fornacis, scoria facti sunt.
Verš 30
Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus proiecit illos.
Iz 1:22 - Argentum tuum versum est in scoriam, vinum tuum mixtum est aqua;
Jer 6,1 - Opevnené hlavné mesto Jeruzalem prijalo v čase vojny aj ubehlíkov z iných miest; porov. 4,5 n. Prorok však predpovedá takú pohromu Jeruzalema, že aj vlastní obyvatelia mesta, príslušníci kmeňa Benjamínovho, budú musieť z neho ujsť. Jeruzalem patril čiastočne kmeňu Júda, čiastočne kmeňu Benjamín; hranica medzi územiami týchto dvoch kmeňov tiahla údolím Hinom (Hinnom), v južnej čiastke mesta. I túto južnú časť budú musieť vyprázdniť. Benjamínovci budú musieť utekať ďalej na juh, do Tekuy (asi 16 km južne od Jeruzalema) a Bet-Keremu, keďže nepriateľ prichádza od severu (porov. 1,13 n.; 4,6). Poloha Bet-Keremu nie je bližšie známa.
Jer 6,3 - Rozumej: Nepriateľskí vojvodcovia obkolesia mesto svojimi vojskami a znivočia ho.
Jer 6,9 - Rozumej: Nepriateľ odvedie do zajatia z Júdska aj zvyšky národa.
Jer 6,10 - Uši "neobrezané" sú tupé, rečiam Božím neprístupné.
Jer 6,11 - Prorok už bez ľútosti oznámi všetkým hrozby Pánove.
Jer 6,13 - Falošní proroci a kňazi sa starajú o blaho národa tak, že ho ubezpečujú, že sa výstrahy Jeremiášove nesplnia a že bude pokoj.
Jer 6,16 - Porov. Iz 58,1.
Jer 6,20 - Vonkajšia bohoslužba sa v chráme jeruzalemskom konala horlivo. Voňavá trsť, pozri pozn. k Iz 43,24. Lenže všetky tieto bohoslužby konali sa bez patričného ducha.
Jer 6,22-24 - Porov. s 50,41-43.
Jer 6,27-30 - Národ odporuje všetkým prorokovým námahám, nie je to šľachetný kov, len železo. Roztápač, prorok, pracuje s takou námahou, že sa od veľkého ohňa zapáli aj mech, ktorým sa oheň rozduchoval. Aby sa kov lepšie tavil, prikladali k nemu aj olovo. Toto sa v prudkom ohni nielenže roztopilo, ale sa stráca a trosku jednako nemožno vylúčiť. Ak tento ľud bol niekedy aj striebrom, je len striebrom odhodeným, pretože ho Boh zavrhol.