výhody registrácie

Kniha proroka Jeremiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jer 18, 1-23

1 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens: 2 “ Surge et descende in domum figuli et ibi audies verba mea ”. 3 Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam; 4 et dissipatum est vas, quod ipse faciebat e luto manibus suis, et rursus fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis eius, ut faceret. 5 Et factum est verbum Domini ad me dicens: 6 “ Numquid sicut figulus iste non potero vobis facere, domus Israel?, ait Dominus. Ecce, sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel. 7 Repente loquar adversum gentem et adversum regnum, ut eradicem et destruam et disperdam illud; 8 si paenitentiam egerit gens illa a malo suo, propter quod locutus sum adversus eam, agam et ego paenitentiam super malo, quod cogitavi ut facerem ei. 9 Et subito loquar de gente et de regno, ut aedificem et plantem illud; 10 si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam, paenitentiam agam super bono, quod locutus sum ut facerem ei. 11 Nunc ergo, dic viro Iudae et habitatoribus Ierusalem dicens: Haec dicit Dominus: Ecce ego fingo contra vos malum et cogito contra vos cogitationem; revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et opera vestra ”. 12 Qui dixerunt: “ Vanum est; post cogitationes enim nostras ibimus et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus ”. 13 Ideo haec dicit Dominus: “ Interrogate gentes: quis audivit talia horribilia, quae fecit nimis virgo Israel? 14 Numquid deficiet de petra agri nix Libani, aut arescent aquae erumpentes frigidae et defluentes? 15 Quia oblitus est mei populus meus, vanitati sacrificantes et impingentes in viis suis, in semitis antiquis, ut ambularent per calles in itinere non trito, 16 ut poneret terram eorum in desolationem et in sibilum sempiternum: omnis, qui praeterierit per eam, obstupescet et movebit caput suum. 17 Sicut ventus urens dispergam eos coram inimico; dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum ”. 18 Et dixerunt: “ Venite, et cogitemus contra Ieremiam cogitationes; non enim peribit lex a sacerdote, neque consilium a sapiente, nec sermo a propheta. Venite, et percutiamus eum lingua et non attendamus ad universos sermones eius ”. 19 Attende, Domine, ad me et audi vocem adversariorum meorum. 20 Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animae meae? Recordare quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam ab eis. 21 Propterea da filios eorum in famem et deduc eos in manus gladii; fiant uxores eorum absque liberis et viduae, et viri eorum interficiantur morte, iuvenes eorum confodiantur gladio in proelio. 22 Audiatur clamor de domibus eorum; adduces enim super eos latronem repente, quia foderunt foveam, ut caperent me, et laqueos absconderunt pedibus meis. 23 Tu autem, Domine, scis omne consilium eorum adversum me in mortem; ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur. Fiant corruentes in conspectu tuo; in tempore furoris tui abutere eis.

Jer 18, 1-23





Verš 6
“ Numquid sicut figulus iste non potero vobis facere, domus Israel?, ait Dominus. Ecce, sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel.
Iz 45:9 - Vae, qui contradicit fictori suo, testa de vasis fictilibus terrae! Numquid dicet lutum figulo suo: “ Quid facis? ” et “ Opus tuum absque manibus est ”?
Rim 9:20 - O homo, sed tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicet figmentum ei, qui se finxit: “ Quid me fecisti sic? ”.
Iz 64:8 - Ne irascaris, Domine, nimis et ne ultra memineris iniquitatis; ecce, respice: populus tuus omnes nos.

Verš 7
Repente loquar adversum gentem et adversum regnum, ut eradicem et destruam et disperdam illud;
Jer 1:10 - ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et plantes ”.

Verš 11
Nunc ergo, dic viro Iudae et habitatoribus Ierusalem dicens: Haec dicit Dominus: Ecce ego fingo contra vos malum et cogito contra vos cogitationem; revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et opera vestra ”.
2Kr 17:13 - Et testificatus est Dominus in Israel et in Iuda per manum omnium prophetarum et videntium dicens: “ Revertimini a viis vestris pessimis et custodite mandata mea et praecepta iuxta omnem legem, quam praecepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum ”.
Jer 7:3 - Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Bonas facite vias vestras et opera vestra, et habitare vos faciam in loco isto.
Jer 25:5 - cum diceret: “Revertimini unusquisque a via sua mala et a pessimis cogitationibus vestris, et habitabitis in terra, quam dedit Dominus vobis et patribus vestris, a saeculo et usque in saeculum;
Jer 26:13 - Nunc ergo bonas facite vias vestras et opera vestra et audite vocem Domini Dei vestri, et paenitebit Dominum mali, quod locutus est adversum vos.
Jer 35:15 - Misique ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens diluculo mittensque et dicens: Convertimini unusquisque a via sua pessima et bona facite opera vestra et nolite sequi deos alienos neque colatis eos, et habitabitis in terra, quam dedi vobis et patribus vestris, et non inclinastis aurem vestram neque audistis me.

Verš 12
Qui dixerunt: “ Vanum est; post cogitationes enim nostras ibimus et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus ”.
Jer 2:25 - Prohibe pedem tuum a nuditate et guttur tuum a siti. Et dixisti: “Vanum est, nequaquam; adamavi quippe alienos et post eos ambulabo”.

Verš 13
Ideo haec dicit Dominus: “ Interrogate gentes: quis audivit talia horribilia, quae fecit nimis virgo Israel?
Jer 2:10 - En transite ad insulas Cetthim et videte et in Cedar mittite et considerate vehementer et videte, si factum est huiuscemodi:

Verš 15
Quia oblitus est mei populus meus, vanitati sacrificantes et impingentes in viis suis, in semitis antiquis, ut ambularent per calles in itinere non trito,
Jer 2:32 - Numquid obliviscitur virgo ornamenti sui, sponsa fasciae pectoralis suae? Populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris.
Jer 3:21 - Vox in collibus audita est, ploratus et supplicatio filiorum Israel, quoniam iniquam fecerunt viam suam, obliti sunt Domini Dei sui.
Jer 13:25 - Haec sors tua parsque mensurae tuae a me, dicit Dominus, quia oblita es mei et confisa es in mendacio.
Jer 6:16 - Haec dicit Dominus: “ State super vias et videte et interrogate de semitis antiquis, quae sit via bona, et ambulate in ea et invenietis refrigerium animabus vestris ”. Et dixerunt: “ Non ambulabimus! ”.

Verš 16
ut poneret terram eorum in desolationem et in sibilum sempiternum: omnis, qui praeterierit per eam, obstupescet et movebit caput suum.
Jer 12:11 - Posuerunt eam in dissipationem; lugetque coram me desolata, vastata est omnis terra, quia nullus est qui recogitet corde ”.
Jer 19:8 - Et ponam civitatem hanc in stuporem et in sibilum; omnis, qui praeterierit per eam, obstupescet et sibilabit super universa plaga eius.
Jer 49:13 - Quia per memetipsum iuravi, dicit Dominus, quod in solitudinem et in opprobrium et in desertum et in maledictionem erit Bosra; et omnes civitates eius erunt in solitudines sempiternas ”.
Jer 50:13 - Ab ira Domini non habitabitur, sed redigetur tota in solitudinem; omnis, qui transibit per Babylonem, stupebit et sibilabit super universis plagis eius.

Verš 17
Sicut ventus urens dispergam eos coram inimico; dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum ”.
Iz 27:8 - In mensura punit eum deiciens eum, impellit in spiritu suo duro, tempore quo spirat eurus.
Iz 29:6 - a Domino exercituum visitaberis in tonitruo et commotione terrae, magno fragore, turbine et tempestate et flamma ignis devorantis.
Jer 4:11 - In tempore illo dicetur populo huic et Ierusalem: “ Ventus urens collium, qui sunt in deserto, invadit filiam populi mei non ad ventilandum et ad purgandum.
Jer 13:24 - Et disseminabo eos quasi stipulam, quae raptatur in vento deserti.

Verš 18
Et dixerunt: “ Venite, et cogitemus contra Ieremiam cogitationes; non enim peribit lex a sacerdote, neque consilium a sapiente, nec sermo a propheta. Venite, et percutiamus eum lingua et non attendamus ad universos sermones eius ”.
Mal 2:7 - Labia enim sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est.
Jer 9:8 - Numquid super his non visitabo eos, dicit Dominus, aut in gente huiusmodi non ulciscetur anima mea? ”.

Verš 21
Propterea da filios eorum in famem et deduc eos in manus gladii; fiant uxores eorum absque liberis et viduae, et viri eorum interficiantur morte, iuvenes eorum confodiantur gladio in proelio.
Ž 109:10 - Instabiles vagentur filii eius et mendicent et eiciantur de ruinis suis. -

Jer 18,12 - Vrchol zatvrdnutosti. Izraeliti posmešne citujú slová, ktorými im Boh ústami proroka vyčítal hriešnosť; porov. 7,24.

Jer 18,18 - Je to nové sprisahanie proti Jeremiášovi, bezpochyby odlišné od toho, o ktorom bola reč v 11,18-23. Nepriatelia nešli proti nemu priamo.

Jer 18,20 - Obraz je vzatý odtiaľ, že poľovníci chytali divú zver do jám; porov. verš 22.

Jer 18,21 - O podobných rečiach pozri pozn. k 11,20.

Jer 18,22 - Pozri pozn. k v. 20.

Jer 18,23 - Prorok nechce, aby Boh jeho nepriateľom neodpustil hriechy, keby činili pokánie, prosí len, aby ich nástrahy nenechal bez trestu.