výhody registrácie

Kniha proroka Jeremiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jer 47, 1-7

1 Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophe tam contra Philisthim, antequam percuteret pharao Gazam. 2 Haec dicit Dominus: “ Ecce, aquae ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens inundans et operient terram et plenitudinem eius, urbem et habitatores eius. Clamabunt homines, et ululabunt omnes habitatores terrae 3 a strepitu ungularum fortium equorum eius, a commotione quadrigarum eius et tumultu rotarum illius; non respexerunt patres filios, manibus dissolutis, 4 pro adventu diei, in quo vastabuntur omnes Philisthim, et dissipabitur Tyro et Sidoni omnis superstes auxiliator: depopulatus est enim Dominus Philisthim, reliquias insulae Caphtor. 5 Venit calvitium super Gazam, conticuit Ascalon; reliquiae Enacim, usquequo incidetis vos? 6 O mucro Domini, usquequo non quiesces? Ingredere in vaginam tuam, refrigerare et sile. 7 Quomodo quiescet, cum Dominus praeceperit ei adversus Ascalonem et adversus maritimas regiones ibique condixerit illi? ”.

Jer 47, 1-7





Verš 3
a strepitu ungularum fortium equorum eius, a commotione quadrigarum eius et tumultu rotarum illius; non respexerunt patres filios, manibus dissolutis,
Jer 4:13 - Ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus eius; velociores aquilis equi illius. Vae nobis, quoniam vastati sumus!
Jer 6:23 - arcum et acinacem arripiet, crudelis est et non miserebitur; vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent, praeparati quasi vir ad proelium adversum te, filia Sion ”.
Iz 5:28 - Sagittae eius acutae, et omnes arcus eius extenti; ungulae equorum eius ut silex reputantur, et rotae eius quasi impetus tempestatis.

Verš 4
pro adventu diei, in quo vastabuntur omnes Philisthim, et dissipabitur Tyro et Sidoni omnis superstes auxiliator: depopulatus est enim Dominus Philisthim, reliquias insulae Caphtor.
Jer 25:22 - et cunctis regibus Tyri et universis regibus Sidonis et regibus terrae insularum, qui sunt trans mare;

Verš 5
Venit calvitium super Gazam, conticuit Ascalon; reliquiae Enacim, usquequo incidetis vos?
Jer 25:20 - et omni vulgo promiscuo et cunctis regibus terrae Us et cunctis regibus terrae Philisthim et Ascaloni et Gazae et Accaroni et reliquiis Azoti,
Dt 14:1 - Filii estote Domini Dei ve stri; non vos incidetis nec fa cietis calvitium inter oculos vestros super mortuo,
Jer 16:6 - Et morientur grandes et parvi in terra ista, non sepelientur neque plangentur, et non se incident, neque calvitium fiet pro eis.

Jer 47,1 - Správu, že faraón v tomto čase porazil Gazu, nám história nezanechala. – O Gaze pozri pozn. k 1 Sam 6,17.

Jer 47,2 - Nepriateľom od severu sú Babylonci.

Jer 47,4 - Filištínci aj podľa Am 9,7 pochádzajú z ostrova Kaftor. Obyčajne stotožňujú tento ostrov s Krétou. Kréťania a Filištínci sa častejšie spomínajú vedľa seba (Ez 25,16; Sof 2,5).

Jer 47,5 - Plešina je znakom smútku. O Askalone pozri pozn. k 1 Sam 6,17. Slovo "Enakovci" prekladáme podľa LXX. Dnešná hebr. osnova a s ňou aj Vulg číta: "pozostatky ich údolia", čo nedáva dobrý zmysel. -Enakovci boli kmeňom obrov, praobyvateľov krajiny Filištíncov. Pochádzali od Enaka; porov. Joz 11,22. Tu však meno Enakovcov označuje ich nástupcov, Filištíncov. – O zárezoch na znak smútku pozri pozn. k 16,5-7.

Jer 47,7 - Krajina Filištíncov ležala na pobreží Stredozemného mora.