Hľadaný výraz: Flp 3,5-14, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
| 5 circumcisus octava die, ex genere Israel, de tribu Beniamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem pharisaeus, 6 secundum aemulationem persequens ecclesiam, secundum iustitiam, quae in lege est, conversatus sine querela. 7 Sed, quae mihi erant lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimentum. 8 Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentiam scientiae Christi Iesu Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam 9 et inveniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed illam, quae per fidem est Christi, quae ex Deo est iustitia in fide; 10 ad cognoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et communionem passionum illius, conformans me morti eius, 11 si quo modo occurram ad resurrectionem, quae est ex mortuis. 12 Non quod iam acceperim aut iam perfectus sim; persequor autem si umquam comprehendam, sicut et comprehensus sum a Christo Iesu. 13 Fratres, ego me non arbitror comprehendisse; unum autem: quae quidem retro sunt, obliviscens, ad ea vero, quae ante sunt, extendens me 14 ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu. |






