výhody registrácie

Kniha Exodus

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ex 23, 1-33

1 Non suscipies famam falsam nec iunges manum tuam cum impio, ut dicas falsum testimonium. 2 Non sequeris turbam ad faciendum malum; nec in iudicio plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies. 3 Pauperis quoque non misereberis in iudicio. 4 Si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti, reduc ad eum. 5 Si videris asinum odientis te iacere sub onere suo, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. 6 Non pervertes iudicium pauperis in lite eius. 7 Mendacium fugies. Insontem et iustum non occides, quia aversor impium. 8 Nec accipies munera, quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum. 9 Peregrinum non opprimes; scitis enim advenarum animas, quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti. 10 Sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius. 11 Anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui; et quidquid reliquum fuerit, edant bestiae agri. Ita facies in vinea et in oliveto tuo. 12 Sex diebus operaberis; septima die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillae tuae et advena. 13 Omnia, quae dixi vobis, custodite, et nomen externorum deorum non invocabitis, neque audietur ex ore tuo. 14 Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis. 15 Sollemnitatem Azymorum custodies: septem diebus comedes azyma, sicut praecepi tibi, tempore statuto mensis Abib, quando egressus es de Aegypto. Non apparebis in conspectu meo vacuus. 16 Et sollemnitatem Messis primitivorum operis tui, quaecumque seminaveris in agro; sollemnitatem quoque Collectae in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro. 17 Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo. 18 Non immolabis super fermento sanguinem victimae meae, nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane. 19 Primitias primarum frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae. 20 Ecce ego mittam angelum, qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum, quem paravi. 21 Observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes; quia non dimittet, cum peccaveritis, quia est nomen meum in illo. 22 Quod si audieris vocem eius et feceris omnia, quae loquor, inimicus ero inimicis tuis et affligam affligentes te. 23 Praecedet enim te angelus meus et introducet te ad Amorraeum et Hetthaeum et Pherezaeum Chananaeumque et Hevaeum et Iebusaeum, quos ego conteram. 24 Non adorabis deos eorum nec coles eos; non facies secundum opera eorum, sed destrues eos et confringes lapides eorum. 25 Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui. 26 Non erit abortiens nec sterilis in terra tua; numerum dierum tuorum implebo. 27 Terrorem meum mittam in praecursum tuum et perturbabo omnem populum, ad quem ingre dieris; cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam 28 emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevaeum et Chananaeum et Hetthaeum, antequam introeas. 29 Non eiciam eos a facie tua anno uno, ne terra in solitudinem redigatur, et multiplicentur contra te bestiae agri. 30 Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis et possideas terram. 31 Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palaestinorum et a deserto usque ad Fluvium. Tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro. 32 Non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum. 33 Non habitent in terra tua, ne peccare te faciant in me, si servieris diis eorum; quod tibi certo erit in scandalum ”.

Ex 23, 1-33





Verš 32
Non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum.
Ex 34:12 - Cave, ne umquam cum habitatoribus terrae, quam intraveris, iungas amicitias, quae tibi sint in ruinam;
Ex 34:15 - Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum, ne, cum fornicati fuerint cum diis suis et sacrificaverint eis, vocet te quispiam, et comedas de immolatis.
Dt 7:2 - tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad internecionem. Non inibis cum eis foedus nec misereberis earum

Verš 33
Non habitent in terra tua, ne peccare te faciant in me, si servieris diis eorum; quod tibi certo erit in scandalum ”.
Joz 23:13 - iam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram; sed sint vobis in rete, foveam ac laqueum et flagellum ex latere vestro, et spinae in oculis vestris, donec vos disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis.
Sdc 2:3 - Quam ob rem nolui expellere eos a facie vestra, ut sint vobis in laqueum, et dii eorum in ruinam ”.

Verš 3
Pauperis quoque non misereberis in iudicio.
Lv 19:15 - Non facietis, quod iniquum est in iudicio. Non consideres personam pauperis nec honores vultum potentis. Iuste iudica proximo tuo.

Verš 4
Si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti, reduc ad eum.
Dt 22:1 - Non videbis bovem fratris tui aut ovem errantem et praeteribis, sed reduces fratri tuo;
Lk 6:27 - Sed vobis dico, qui auditis: Diligite inimicos vestros, bene facite his, qui vos oderunt;
Flp 2:4 - non, quae sua sunt, singuli considerantes, sed et ea, quae aliorum.

Verš 5
Si videris asinum odientis te iacere sub onere suo, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.
Dt 22:4 - Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non subtrahes te, sed sublevabis cum eo.

Verš 6
Non pervertes iudicium pauperis in lite eius.
Dt 27:19 - “Maledictus, qui pervertit iudicium advenae, pupilli et viduae”. Et dicet omnis populus: “Amen”.

Verš 8
Nec accipies munera, quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum.
Dt 16:19 - Non declinabis iudicium. Non accipies personam nec munera, quia munera excaecant oculos sapientum et mutant causas iustorum.
1Sam 8:3 - Et non ambulaverunt filii illius in viis eius, sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et perverterunt iudicium.
Prís 19:6 - Multi blandiuntur faciei potentis, et omnes amici sunt dona tribuenti.
Kaz 7:7 - Quia calumnia stultum facit sapientem, et munus cor insanire facit.

Verš 9
Peregrinum non opprimes; scitis enim advenarum animas, quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti.
Ex 22:21 - Viduae et pupillo non nocebitis.
Lv 19:33 - Si habitaverit tecum advena in terra vestra, non opprimetis eum;
Dt 24:17 - Non pervertes iudicium advenae et pupilli nec auferes pignoris loco viduae vestimentum.

Verš 11
Anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui; et quidquid reliquum fuerit, edant bestiae agri. Ita facies in vinea et in oliveto tuo.
Lv 25:4 - septimo autem anno, sabbatum requietionis erit terrae, sabbatum Domino: agrum tuum non seres et vineam tuam non putabis.

Verš 12
Sex diebus operaberis; septima die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillae tuae et advena.
Ex 20:8 - Memento, ut diem sabbati sanctifices.
Ex 31:13 - “ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis, quia signum est inter me et vos in generationibus vestris, ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.

Verš 13
Omnia, quae dixi vobis, custodite, et nomen externorum deorum non invocabitis, neque audietur ex ore tuo.
Nm 32:38 - et Nabo et Baalmeon, versis nominibus, Sabama quoque, imponentes vocabula urbibus, quas exstruxerant.
Joz 23:7 - ne conveniatis cum gentibus, quae inter vos residuae sunt, et iuretis in nomine deorum earum et serviatis eis et adoretis illos;
Ž 16:4 - Multiplicantur dolores eorum, qui post deos alienos acceleraverunt. Non effundam libationes eorum de sanguinibus neque assumam nomina eorum in labiis meis.
Oz 2:17 - et dabo ei vineas eius ex eodem loco et vallem Achor, portam spei, et respondebit ibi iuxta dies iuventutis suae et iuxta dies ascensionis suae de terra Aegypti.
Za 13:2 - Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum, disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra; et pseudoprophetas et spiritum immundum auferam de terra.

Verš 15
Sollemnitatem Azymorum custodies: septem diebus comedes azyma, sicut praecepi tibi, tempore statuto mensis Abib, quando egressus es de Aegypto. Non apparebis in conspectu meo vacuus.
Ex 12:14 - Habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno.
Ex 13:3 - Et ait Moyses ad populum: “ Mementote diei huius, in qua egressi estis de Aegypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto, ut non comedatis fermentatum panem.
Ex 34:20 - Primogenitum asini redimes ove, sin autem nec pretium pro eo dederis, franges cervicem eius. Primogenitum filiorum tuorum redimes; nec apparebis in conspectu meo vacuus.
Dt 16:16 - Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco, quem elegerit: in sollemnitate Azymorum et in sollemnitate Hebdomadarum et in sollemnitate Tabernaculorum. Non apparebit ante Dominum vacuus,

Verš 19
Primitias primarum frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae.
Ex 34:26 - Primitias frugum terrae tuae afferes in domum Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae ”.
Ex 34:26 - Primitias frugum terrae tuae afferes in domum Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae ”.

Verš 20
Ecce ego mittam angelum, qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum, quem paravi.
Ex 33:2 - Et mittam praecursorem tui angelum et eiciam Chananaeum et Amorraeum et Hetthaeum et Pherezaeum et Hevaeum et Iebusaeum,

Verš 22
Quod si audieris vocem eius et feceris omnia, quae loquor, inimicus ero inimicis tuis et affligam affligentes te.
Gn 12:3 - Benedicam benedicentibus tibi et maledicentibus tibi maledicam, atque in te benedicentur universae cognationes terrae!”.

Verš 24
Non adorabis deos eorum nec coles eos; non facies secundum opera eorum, sed destrues eos et confringes lapides eorum.
Lv 18:3 - Iuxta consuetudinem terrae Aegypti, in qua habitastis, non facietis; et iuxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis.

Verš 25
Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui.
Ex 15:26 - dicens: “ Si audieris vocem Domini Dei tui et, quod rectum est coram eo, feceris et oboedieris mandatis eius custodierisque omnia praecepta illius, cunctum languorem, quem posui in Aegypto, non inducam super te: Ego enim Dominus sanator tuus ”.
Dt 7:15 - Auferet Dominus a te omnem languorem; et infirmitates Aegypti pessimas, quas novisti, non inferet tibi, sed cunctis hostibus tuis.

Verš 26
Non erit abortiens nec sterilis in terra tua; numerum dierum tuorum implebo.
Dt 7:14 - Benedictus eris prae omnibus populis. Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis.

Verš 27
Terrorem meum mittam in praecursum tuum et perturbabo omnem populum, ad quem ingre dieris; cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam
Ex 14:24 - Iamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis perturbavit exercitum eorum;
Joz 10:10 - et conturbavit eos Dominus a facie Israel; contrivitque plaga magna in Gabaon ac persecutus est per viam ascensus Bethoron et percussit usque Azeca et Maceda.

Verš 28
emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevaeum et Chananaeum et Hetthaeum, antequam introeas.
Dt 7:20 - Insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec deleat omnes atque disperdat, qui te fugerint et latere potuerint.
Joz 24:12 - Misique ante vos crabrones, et eiecerunt eos coram vobis — duos reges Amorraeorum — non in gladio nec in arcu tuo.

Verš 31
Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palaestinorum et a deserto usque ad Fluvium. Tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro.
Nm 34:3 - Pars meridiana incipiet a solitudine Sin, quae est iuxta Edom, et habebit terminos contra orientem mare Salsissimum.

Ex 23,14 - Ide o tri sviatky: sviatok Nekvasených chlebov, sviatok Týždňov, čiže slávnosť Žatvy, ktorá sa slávila päťdesiaty deň po Veľkej noci, a napokon sviatok Stánkov, čiže Oberania, v mesiaci tišri. V tieto tri sviatky mali sa všetci Izraeliti dostaviť pred Pána, teda do svätyne. Mali priniesť Pánovi dary, obetu. O týchto sviatkoch pozri Dt 16.

Ex 23,19 - Zákaz variť kozľa v mlieku jeho matky dáva sa preto, aby sa Izraeliti vyvarovali modloslužby. U iných národov takéto varenie bolo oslavou nepravého božstva. Akýsi kult znovuzrodenia.

Ex 23,31 - Filištínske more je Stredozemné more. Rieka je rieka Eufrat. Po Eufrat siahalo izraelské územie iba za vlády kráľa Dávida a Šalamúna.