výhody registrácie

Kniha Exodus

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ex 15, 1-27

1 Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino, et dixerunt: “ Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem eius deiecit in mare! 2 Fortitudo mea et robur meum Dominus, et factus est mihi in salutem. Iste Deus meus, et glorificabo eum; Deus patris mei, et exaltabo eum! 3 Dominus quasi vir pugnator; Dominus nomen eius! 4 Currus pharaonis et exercitum eius proiecit in mare; electi bellatores eius submersi sunt in mari Rubro. 5 Abyssi operuerunt eos, descenderunt in profundum quasi lapis. 6 Dextera tua, Domine, magnifice in fortitudine, dextera tua, Domine, percussit inimicum. 7 Et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios tuos; misisti iram tuam, quae devoravit eos sicut stipulam. 8 Et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae; stetit ut agger unda fluens, coagulatae sunt abyssi in medio mari. 9 Dixit inimicus: "Persequar, comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea; evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea!". 10 Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare; submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus. 11 Quis similis tui in diis, Domine? Quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia? 12 Extendisti manum tuam, devoravit eos terra. 13 Dux fuisti in misericordia tua populo, quem redemisti, et portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum. 14 Attenderunt populi et commoti sunt, dolores obtinuerunt habitatores Philisthaeae. 15 Tunc conturbati sunt principes Edom, potentes Moab obtinuit tremor, obriguerunt omnes habitatores Chanaan. 16 Irruit super eos formido et pavor; in magnitudine brachii tui fiunt immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti. 17 Introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuae, firmissimo habitaculo tuo, quod operatus es, Domine, sanctuario, Domine, quod firmaverunt manus tuae. 18 Dominus regnabit in aeternum et ultra! ”. 19 Ingressi sunt enim equi pharaonis cum curribus et equitibus eius in mare, et reduxit super eos Dominus aquas maris; filii autem Israel ambu laverunt per siccum in medio eius. 20 Sumpsit ergo Maria prophetissa soror Aaron tympanum in manu sua; egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, 21 quibus praecinebat dicens: “ Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem eius deiecit in mare! ”. 22 Tulit autem Moyses Israel de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur; ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem et non inveniebant aquam. 23 Et venerunt in Mara nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amarae; unde vocatum est nomen eius Mara (id est Amaritudo). 24 Et murmuravit populus contra Moysen dicens: “ Quid bibemus? ”. 25 At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum; quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versae sunt. Ibi constituit ei praecepta atque iudicia et ibi tentavit eum 26 dicens: “ Si audieris vocem Domini Dei tui et, quod rectum est coram eo, feceris et oboedieris mandatis eius custodierisque omnia praecepta illius, cunctum languorem, quem posui in Aegypto, non inducam super te: Ego enim Dominus sanator tuus ”. 27 Venerunt autem in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmae; et castrametati sunt iuxta aquas.

Ex 15, 1-27





Verš 1
Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino, et dixerunt: “ Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem eius deiecit in mare!
Ž 106:12 - Et crediderunt verbis eius et cantaverunt laudem eius.

Verš 2
Fortitudo mea et robur meum Dominus, et factus est mihi in salutem. Iste Deus meus, et glorificabo eum; Deus patris mei, et exaltabo eum!
Ž 18:1 - Magistro chori. David, servi Domini, qui locutus est ad Dominum verba huius cantici, quando Dominus eum liberaverat e potestate omnium inimicorum suorum
Ž 118:14 - Fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem.
Iz 12:2 - Ecce Deus salutis meae; fiducialiter agam et non timebo, quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem ”.

Verš 5
Abyssi operuerunt eos, descenderunt in profundum quasi lapis.
Neh 9:11 - Et mare divisisti ante eos, et transierunt per medium maris in sicco; persecutores autem eorum proiecisti in profundum, quasi lapidem in aquas validas.

Verš 6
Dextera tua, Domine, magnifice in fortitudine, dextera tua, Domine, percussit inimicum.
Ž 118:15 - Vox iubilationis et salutis in tabernaculis iustorum: “ Dextera Domini fecit virtutem!

Verš 8
Et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae; stetit ut agger unda fluens, coagulatae sunt abyssi in medio mari.
Iz 63:12 - Qui adduxit ad dexteram Moysi brachium maiestatis suae, qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum,
Hab 3:10 - viderunt te et doluerunt montes. Effuderunt aquas nubes, dedit abyssus vocem suam, in altum levavit manus suas.

Verš 10
Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare; submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.
Ž 74:13 - Tu conscidisti in virtute tua mare, contribulasti capita draconum in aquis.
Ž 106:11 - Et operuit aqua tribulantes eos: unus ex eis non remansit.

Verš 13
Dux fuisti in misericordia tua populo, quem redemisti, et portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum.
Ž 77:20 - In mari via tua, et semitae tuae in aquis multis; et vestigia tua non cognoscuntur.

Verš 15
Tunc conturbati sunt principes Edom, potentes Moab obtinuit tremor, obriguerunt omnes habitatores Chanaan.
Dt 2:4 - Et populo praecipe dicens: Transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau, qui habitant in Seir, et timebunt vos.

Verš 16
Irruit super eos formido et pavor; in magnitudine brachii tui fiunt immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.
Dt 2:25 - Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos, qui habitant sub omni caelo, ut, audito nomine tuo, paveant et contremiscant coram te”.
Dt 11:25 - Nullus stabit contra vos; terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram, quam calcaturi estis, sicut locutus est vobis.
Joz 2:9 - “ Novi quod tradiderit Dominus vobis terram, et irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores terrae coram vobis.

Verš 20
Sumpsit ergo Maria prophetissa soror Aaron tympanum in manu sua; egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,
1Sam 18:6 - Porro cum reverterentur, cum rediret David, percusso Philisthaeo, egressae sunt mulieres de universis urbibus Israel cantantes chorosque ducentes in occursum Saul regis in tympanis et in canticis laetitiae et in sistris.

Verš 23
Et venerunt in Mara nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amarae; unde vocatum est nomen eius Mara (id est Amaritudo).
Nm 33:8 - Profectique de Phihahiroth transierunt per medium mare in solitudinem, et ambulantes tribus diebus per desertum Etham castrametati sunt in Mara.

Ex 15,1 - V piesni Boží ľud ďakuje Bohu za poskytnutú ochranu a pomoc pri prechode cez Červené more a celá pieseň nabáda Izraelitov k dôvere voči Bohu v každom čase. Táto Mojžišova pieseň mala veľký vplyv na neskoršiu izraelskú poéziu (Ž 77,17–21; Iz 12,1 n.; 43,16; 51,10; Múd 10,21; Zjv 15,2.3).

Ex 15,17 - Zrejme ide o vrch Sion v Jeruzaleme. Podľa toho by bola Pieseň dostala dnešnú podobu pri bohoslužbe v Jeruzalemskom chráme.

Ex 15,20 - Meno Mária pochádza najskôr z egyptského "meri jám" – milovaná od Pána. Iné významy slova mohli byť: ,kvapka mora, hviezda morská, horské more, pani, tučná, krásna' atď. Mária sa volá prorokyňou, lebo mala vedúci zástoj pri oslave Pána (Nm 12,2).

Ex 15,22 - Pozri Gn 16,7; 20,1; 25,18. Púšť Sur sa neskoršie volá Etam (Nm 33,8).

Ex 15,23 - Márá pravdepodobne je dnešný Ain Hawára 110 km od miesta, kde Izraeliti prešli cez Červené more. Voda prameňa je horká a je skoro zanesený pieskom. Márá = horký prameň.