výhody registrácie

Kniha Exodus

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ex 17, 1-16

1 Igitur profecta omnis congregatio filiorum Israel de deserto Sin per mansiones suas iuxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo. 2 Qui iurgatus contra Moysen ait: “ Da nobis aquam, ut bibamus ”. Quibus respondit Moyses: “ Quid iurgamini contra me? Cur tentatis Dominum? ”. 3 Sitivit ergo ibi populus prae aquae penuria et murmuravit contra Moysen dicens: “ Cur fecisti nos exire de Aegypto, ut occideres nos et liberos nostros ac iumenta siti? ”. 4 Clamavit autem Moyses ad Dominum dicens: “ Quid faciam populo huic? Adhuc paululum et lapidabunt me ”. 5 Et ait Dominus ad Moysen: “ Antecede populum et sume tecum de senioribus Israel, et virgam, qua percussisti fluvium, tolle in manu tua et vade. 6 En ego stabo coram te ibi super petram Horeb; percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus ”. Fecit Moyses ita coram senioribus Israel. 7 Et vocavit nomen loci illius Massa et Meriba, propter iurgium filiorum Israel et quia tentaverunt Dominum dicentes: “ Estne Dominus in nobis an non? ”. 8 Venit autem Amalec et pugnabat contra Israel in Raphidim. 9 Dixitque Moyses ad Iosue: “ Elige nobis viros et egressus pugna contra Amalec; cras ego stabo in vertice collis habens virgam Dei in manu mea ”. 10 Fecit Iosue, ut locutus erat ei Moyses, et pugnavit contra Amalec; Moyses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis. 11 Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israel; sin autem remisisset, superabat Amalec. 12 Manus autem Moysi erant graves; sumentes igitur lapidem posuerunt subter eum, in quo sedit; Aaron autem et Hur sustentabant manus eius ex utraque parte. Et factum est ut manus eius non lassarentur usque ad occasum solis. 13 Vicitque Iosue Amalec et populum eius in ore gladii. 14 Dixit autem Dominus ad Moysen: “ Scribe hoc ob monumentum in libro et trade auribus Iosue; delebo enim memoriam Amalec sub caelo ”. 15 Aedificavitque Moyses altare et vocavit nomen eius Dominus Nissi (Dominus vexillum meum) 16 dicens: “ Quia manus contra solium Domini: bellum Domino erit contra Amalec a generatione in generationem ”.

Ex 17, 1-16





Verš 2
Qui iurgatus contra Moysen ait: “ Da nobis aquam, ut bibamus ”. Quibus respondit Moyses: “ Quid iurgamini contra me? Cur tentatis Dominum? ”.
Nm 20:3 - et versi in seditionem dixerunt: “ Utinam perissemus inter fratres nostros coram Domino!

Verš 5
Et ait Dominus ad Moysen: “ Antecede populum et sume tecum de senioribus Israel, et virgam, qua percussisti fluvium, tolle in manu tua et vade.
Ex 7:20 - Feceruntque ita Moyses et Aaron, sicut praeceperat Dominus. Et elevans virgam percussit aquam fluminis coram pharaone et servis eius; quae versa est in sanguinem.

Verš 6
En ego stabo coram te ibi super petram Horeb; percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus ”. Fecit Moyses ita coram senioribus Israel.
Nm 20:9 - Tulit igitur Moyses virgam, quae erat in conspectu Domini, sicut praeceperat ei.
Ž 78:15 - Scidit petram in eremo et adaquavit eos velut abyssus multa.
Ž 114:8 - qui convertit petram in stagna aquarum et silicem in fontes aquarum.
1Kor 10:4 - et omnes eundem potum spiritalem biberunt; bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra; petra autem erat Christus.

Verš 8
Venit autem Amalec et pugnabat contra Israel in Raphidim.
Dt 25:17 - Memento quae fecerit tibi Amalec in via, quando egrediebaris ex Aegypto;

Verš 14
Dixit autem Dominus ad Moysen: “ Scribe hoc ob monumentum in libro et trade auribus Iosue; delebo enim memoriam Amalec sub caelo ”.
Nm 24:20 - Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam suam ait: “ Principium gentium Amalec, cuius extrema perdentur ”.
Dt 25:17 - Memento quae fecerit tibi Amalec in via, quando egrediebaris ex Aegypto;
1Sam 15:2 - Haec dicit Dominus exercituum: “Recensui, quaecumque fecit Amalec Israeli, quomodo restitit ei in via, cum ascenderet de Aegypto.

Verš 16
dicens: “ Quia manus contra solium Domini: bellum Domino erit contra Amalec a generatione in generationem ”.
1Sam 15:2 - Haec dicit Dominus exercituum: “Recensui, quaecumque fecit Amalec Israeli, quomodo restitit ei in via, cum ascenderet de Aegypto.

Ex 17,1 - Rafidim sa považuje za totožné s údolím Feiranským, kde je veľká oáza. Iní však dávajú prednosť rovine Er-Raha, ktorá sa stelie pred severozápadným výbežkom stredného chrbáta Sinajského horstva, na úpätí Džebel Músa (Mojžišova Hora).

Ex 17,7 - Massáh ,pokúšanie', Meríbáh ,vadenie'.

Ex 17,8 - O Amalekitoch pozri Gn 14,7; pozn. Nm 24,20. Amalekiti obývali severnú časť Sinajského polostrova a južný kraj Kanaánu. Skutočnosť, že sa teraz nachodia na juhu Sinajského polostrova, dá sa vari vysvetliť tým, že hľadali pastvu na vyššie položených stráňach Sinajských vrchov. Možné je aj to, že nejaký kmeň sa osadil hodne južnejšie od ostatných.

Ex 17,10 - Hur bol Kalebovým synom, teda potomkom Júdovým (1 Krn 2,18–20).

Ex 17,14 - Porov. Dt 25,19; 1 Sam 15,3; 27,8 atď.