výhody registrácie

Kniha Exodus

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ex 26, 1-37

1 Habitaculum vero ita facies: decem cortinas de bysso re torta et hyacintho ac purpura coccoque cum cherubim opere polymito facies. 2 Longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos, latitudo quattuor cubitorum erit. Unius mensurae fient universae cortinae. 3 Quinque cortinae sibi iungentur mutuo, et aliae quinque nexu simili cohaerebunt. 4 Ansulas hyacinthinas in latere facies cortinae unius in extremitate iuncturae et similiter facies in latere cortinae extremae in iunctura altera. 5 Quinquaginta ansulas facies in cortina una et quinquaginta ansulas facies in summitate cortinae, quae est in iunctura altera, ita insertas, ut ansa contra ansam veniat. 6 Facies et quinquaginta fibulas aureas, quibus cortinarum vela iungenda sunt, ut unum habitaculum fiat. 7 Facies et saga cilicina undecim pro tabernaculo super habitaculum. 8 Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo quattuor; aequa erit mensura sagorum omnium. 9 E quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices. 10 Facies et quinquaginta ansas in ora sagi ultimi iuncturae unius et quinquaginta ansas in ora sagi iuncturae alterius. 11 Facies et quinquaginta fibulas aeneas, quibus iungantur ansae, ut unum ex omnibus tabernaculum fiat. 12 Quod autem superfuerit in sagis, quae parantur tecto, id est unum sagum, quod amplius est, ex medietate eius operies posteriora habitaculi; 13 et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera, qui plus est in longitudine sagorum tabernaculi utrumque latus habitaculi protegens. 14 Facies et operimentum aliud pro tabernaculo de pellibus arietum rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de pellibus delphini. 15 Facies et tabulas stantes habitaculi de lignis acaciae, 16 quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem. 17 In tabula una duo pedes fient, quibus tabula alteri tabulae conectatur; atque in hunc modum cunctae tabulae habitaculi parabuntur. 18 Quarum viginti erunt in latere meridiano, quod vergit ad austrum; 19 quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binae bases singulis pedibus singularum tabularum subiciantur. 20 In latere quoque secundo habitaculi, quod vergit ad aquilonem, viginti tabulae erunt, 21 quadraginta habentes bases argenteas; binae bases singulis tabulis supponentur. 22 Ad occidentalem vero plagam in tergo habitaculi facies sex tabulas; 23 et rursum alias duas, quae in angulis erigantur, post tergum habitaculi. 24 Eruntque geminae a deorsum usque sursum in compaginem unam; ita erit duabus istis, pro duabus angulis erunt. 25 Et erunt simul tabulae octo, bases earum argenteae sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis. 26 Facies et vectes de lignis acaciae, quinque ad continendas tabulas in uno latere habitaculi 27 et quinque alios in altero et eiusdem numeri in tergo ad occidentalem plagam; 28 vectis autem medius transibit per medias tabulas a summo usque ad summum. 29 Ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos, per quos vectes tabulata contineant, quos operies laminis aureis. 30 Et eriges habitaculum iuxta exemplar, quod tibi in monte monstratum est. 31 Facies et velum de hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta, opere polymito, cum cherubim intextis. 32 Quod appendes in quattuor columnis de lignis acaciae, quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt uncos aureos, sed bases argenteas. 33 Inseres autem velum subter fibulas, intra quod pones arcam testimonii et quo sanctum et sanctum sanctorum dividentur. 34 Pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancto sanctorum 35 mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere habitaculi meridiano; mensa enim stabit in parte aquilonis. 36 Facies et velum in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta opere plumarii. 37 Et quinque columnas deaurabis lignorum acaciae, ante quas ducetur velum, quarum erunt unci aurei et bases aeneae.

Ex 26, 1-37





Verš 1
Habitaculum vero ita facies: decem cortinas de bysso re torta et hyacintho ac purpura coccoque cum cherubim opere polymito facies.
Ex 36:8 - Feceruntque omnes corde sapientes inter artifices habitaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque, cum cherubim intextis arte polymita;

Verš 36
Facies et velum in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta opere plumarii.
Ex 36:37 - Fecit et velum in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, cocco byssoque retorta opere plumarii;

Verš 7
Facies et saga cilicina undecim pro tabernaculo super habitaculum.
Ex 36:14 - Fecit et saga undecim de pilis caprarum pro tentorio super habitaculum;

Verš 14
Facies et operimentum aliud pro tabernaculo de pellibus arietum rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de pellibus delphini.
Ex 36:19 - Fecit et opertorium tentorio de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus delphini.

Verš 30
Et eriges habitaculum iuxta exemplar, quod tibi in monte monstratum est.
Ex 25:9 - Iuxta omnem similitudinem habitaculi, quam ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum eius: sicque facietis illud.
Ex 25:40 - Inspice et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est.
Sk 7:44 - Tabernaculum testimonii erat patribus nostris in deserto, sicut disposuit, qui loquebatur ad Moysen, ut faceret illud secundum formam, quam viderat;
Heb 8:5 - qui figurae et umbrae deserviunt caelestium, sicut responsum est Moysi, cum consummaturus esset tabernaculum: “ Vide enim, inquit, omnia facies secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte ”.

Verš 31
Facies et velum de hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta, opere polymito, cum cherubim intextis.
Ex 36:35 - Fecit et velum de hyacintho et purpura coccoque ac bysso retorta, opere polymitario, cum cherubim intextis;

Ex 26,1 - Svätostánok sa skladal z drevenej kostry 30 lakťov (15,75 m) dlhej a 10 lakťov (5,25 m) širokej a vysokej. Krov sa skladal z dvoch krokiev, umiestnených na prednej a zadnej stene svätostánku, spojených vrchnou žrďou. Všetko bolo obité zlatým plechom. Strechu tvorili štyri pokrývky; dve spodné pokrývky boli utkané. Prvá bola jemná a do nej boli votkané obrazy cherubov. Bolo ju vidieť zvnútra svätostánku. Skladala sa z dvoch častí a každá časť pozostávala z piatich, 30 lakťov dlhých pásov. Ich šírka bola štyri lakte. Druhá pokrývka bola utkaná z kozej srsti a skladala sa z 11 kusov. Prvých päť bolo zošitých spolu a druhých šesť tiež spolu.

Ex 26,7-14 - Tretia pokrývka bola z baraních, na červeno zafarbených koží. Jej rozmery Písmo neudáva. Štvrtá pokrývka bola z kože zvieraťa, ktoré sa v Biblii volá tacháš (delfín). Posledné dve prikrývky viseli po oboch stranách svätostánku len máločo nad zemou, slúžili stánku za ochranu pri zlom počasí.

Ex 26,15-37 - Svätostánok sa delil na dve časti; na svätyňu a veľsvätyňu. Svätyňa bola 20 lakťov dlhá a 10 lakťov vysoká a široká, hebr. sa volala qodeš. Veľsvätyňa, hebr. qodeš haqqódáším, mala rozmery presného kvádra, ktorého každá stena mala 10 lakťov. Svätyňu od veľsvätyne oddeľovala vzácna opona.